Quin et illa obiectabat, principio anni vitare Thra- 16.22.1
seam sollemne ius iurandum; nuncupationibus votorum
non adesse, quamvis quindecimvirali sacerdotio praeditum;
numquam pro salute principis aut caelesti voce immola-
visse; adsiduum olim et indefessum, qui vulgaribus quoque 5
patrum consultis semet fautorem aut adversarium osten-
deret, triennio non introisse curiam; nuperrimeque, cum
ad coercendos Silanum et Veterem certatim concurreretur,
privatis potius clientium negotiis vacavisse. secessionem
iam id et partis et, si idem multi audeant, bellum esse. 10
'ut quondam C. Caesarem' inquit 'et M. Catonem, ita
nunc te, Nero, et Thraseam avida discordiarum civitas
loquitur. et habet sectatores vel potius satellites, qui non-
dum contumaciam sententiarum, sed habitum vultumque
eius sectantur, rigidi et tristes, quo tibi lasciviam expro- 15
brent. huic uni incolumitas tua sine <cura>, artes sine
honore. prospera principis respuit: etiamne luctibus et do-
loribus non satiatur? eiusdem animi est Poppaeam divam
non credere, cuius in acta divi Augusti et divi Iuli non
iurare. spernit religiones, abrogat leges. diurna populi 20
Romani per provincias, per exercitus curatius leguntur, ut
noscatur quid Thrasea non fecerit. aut transeamus ad illa
instituta, si potiora sunt, aut nova cupientibus auferatur
dux et auctor. ista secta Tuberones et Favonios, veteri
quoque rei publicae ingrata nomina, genuit. ut imperium 25
evertant libertatem praeferunt: si perverterint, libertatem
ipsam adgredientur. frustra Cassium amovisti, si gliscere
et vigere Brutorum aemulos passurus es. denique nihil
ipse de Thrasea scripseris: disceptatorem senatum nobis
relinque.' extollit ira promptum Cossutiani animum Nero 30
adicitque Marcellum Eprium acri eloquentia.