Igitur omni civitate ad excipiendum principem spe- 16.24.1
ctandumque regem effusa, Thrasea occursu prohibitus non
demisit animum, sed codicillos ad Neronem composuit,
requirens obiecta et expurgaturum adseverans, si notitiam
criminum et copiam diluendi habuisset. eos codicillos 5
Nero properanter accepit, spe exterritum Thraseam scri-
psisse, per quae claritudinem principis extolleret suamque
famam dehonestaret. quod ubi non evenit vultumque et
spiritus et libertatem insontis ultro extimuit, vocari patres
iubet. 10