Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat torvus 16.29.1
ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et
celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed
novus et altior pavor manus et tela militum cernentibus.
simul ipsius Thraseae venerabilis species obversabatur; et 5
erant qui Helvidium quoque miserarentur, innoxiae adfini-
tatis poenas daturum. quid Agrippino obiectum nisi tristem
patris fortunam, quando et ille perinde innocens Tiberii
saevitia concidisset. enimvero Montanum probae iuventae
neque famosi carminis, quia protulerit ingenium, extor- 10
rem agi.