| Loquentis adhuc verba excipit Soranus proclamat- | 16.32.1 |
| que non illam in provinciam secum profectam, non Plauto | |
| per aetatem nosci potuisse, non criminibus mariti conexam: | |
| nimiae tantum pietatis ream separarent, atque ipse quam- | |
| cumque sortem subiret. simul in amplexus occurrentis | 5 |
| filiae ruebat, nisi interiecti lictores utrisque obstitissent. | |
| mox datus testibus locus; et quantum misericordiae saevitia | |
| accusationis permoverat, tantum irae P. Egnatius testis | |
| concivit. cliens hic Sorani et tunc emptus ad opprimen- | |
| dum amicum auctoritatem Stoicae sectae praeferebat, ha- | 10 |
| bitu et ore ad exprimendam imaginem honesti exercitus, | |
| ceterum animo perfidiosus, subdolus, avaritiam ac libidinem | |
| occultans; quae postquam pecunia reclusa sunt, dedit ex- | |
| emplum praecavendi, quo modo fraudibus involutos aut | |
| flagitiis commaculatos, sic specie bonarum artium falsos et | 15 |
| amicitiae fallacis. |