Nunc ad praepositiones transeamus atque incipiamus ab illa quam 60.6
Cicero in Oratore adnotavit. varia enim <est> consuetudo in eo quod est
ab et a et abs et au, ut cum dicimus a me, deinde ab illo, deinde abstulit,
deinde aufert, quod sane tantum in duobus verbis usurpatum est, aufert
et aufugit. adicit his praepositionibus et illam quae scribitur per f litte- 10
ram, quam ab antiquis usitatam ait maxime in rationibus et in accepti ta-
bulis. nam quotiens acceptam pecuniam referebant, non dicebant a Longo,
sed af Longo. et ait religionem hanc scribendi apud paucissimos reman-
sisse saeculo suo. antiquos scimus et abs te dixisse: nos contenti sumus
a te dicere. scimus ipsos et ab Lucio dixisse: nos observamus ut <ab> 15
praeponatur his nominibus quae a vocali incipiunt, ut cum dicimus ab
Olympo. non adsumitur autem haec b littera, quotiens nomina a conso-
nante incipiunt, ut a Romulo. siquis itaque quaesierit, quare non ab
Iunone dicamus, sed a Iunone, meminerit hic litteram i pro consonante
positam, de quo latius et supra disputavimus. abs vero neque nominibus 20
neque his partibus orationis cum quibus in confusionem non venit
adiungitur: 61.1
abs te autem duae partes orationis sunt: sed cum quibusdam verbis in
unitatem concessit, ut abstinet, abscondit. haec enim pars orationis com-
posita est, et quoniam et acondit hiabat et abcondit durius sonabat, inter-
venit s littera, quae exornaret [et] auditum. de qua scriptione illud quae- 5
ritur, utrum per p an per b et s debeat scribi, quoniam ea quae apud
nos Ψ litteram sonant putant plerique per p et s scribenda, quoniam et
Graeci pronuntiaverunt [per] Ψ litteram constare ἐκ τοῦ πῖ καὶ σ. sed
qui originem verborum propriam respiciunt, per b scribunt.
  * * * et in eo quod est appello, quod alterum sit navem appellentis, aliud 10
verbi causa pecuniam appellantis. videmus autem prope in omnibus ver-
bis quae a p littera incipiunt hanc praepositionem cogi ut d littera omissa
p geminet, ut in eo quod est paret apparet et in eo quod est ponit
apponit et pungit appungit. sic in his partibus orationis quae in-
cipiunt a littera c non facile potest hac praepositione admota sonare d 15
littera. haec similiter littera geminatur in eo quod est capio accipio.
itaque Lucilius
      atque accurrere scribas 62.1
    dne an c, non est quod quaeras atque labores.
ille quidem non putavit interesse scripturae; sed si sonus consulitur, inter-
est aurium ut c potius quam d scribatur. at siquis in his quaerat voci-
bus, quae incipiunt a littera t, merito indifferenter scribuntur attinet at- 5
tentus et adtinet adtentus, quoniam utralibet littera scripta eundem auribus
sonum reddunt. nec minus ea quae a g littera incipiunt variant huius
praepositionis enuntiationem. nam interdum elisa d littera g geminatur,
ut aggerat. est etiam ubi necesse est hanc d litteram interire nulla alia
substituta, ut in eo quod est aspicio ascendo. at ubicumque t littera 10
scribitur nec in unitatem venit cum alia parte orationis, sine dubitatione
vicem alterius partis orationis ostendit, et est coniunctio disiunctiva at,
ut Persius
    at te nocturnis iuvat impallescere chartis.
quod si erit per <d> scriptum ad, non tantum orthographia peccabit, sed 15
etiam significatio errabit. est etiam ubi transeat d in l, si ab hac eadem
littera vox sequens incipiat, ut est alligere, nec semper tamen, quoniam
dicimus adluere et adloqui et adlabi. abbitere etiam quidam geminata b
maluerunt et dicere et scribere intermissa d. et <in> hoc nullam differen- 63.1
tiam putat esse Lucilius, qui ait
    abbitere non multum est d siet an b.