| INCIPIT DE ARTE GRAMMATICA SERGII | |
| Ars grammatica institutio sermonis periti. haec his rebus continetur, | 537.2 |
| litteris, syllabis, accentibus, pedibus, VIII partibus orationis, anomalis, | |
| vitiis, figuris, clausulis, metris, etymologia, orthographia, expositione | |
| historicorum et poetarum. de quibus titulis hac moderatione tractabo, ut | 538.1 |
| superflua despiciens, necessaria breviter exponens, nec fraudem studiosis | |
| faciam nec fastidium delicatis. | |
| DE LITTERA | |
| Littera dicta quasi legitera, eo quod legentibus iter praestet. ea est | 5 |
| vocis articulatae pars minima. vox autem dicitur articulata quae scribi | |
| potest, confusa quae scribi non potest. litterae accidunt III, nomen figura | |
| potestas. nomen est quo vocatur, figura qua scribitur, potestas qua quid | |
| possit apparet. litterarum nomina declinationibus carent neutrique sunt | |
| generis, unde Cicero in Verrinis 'usque ad alterum r'. litterae omnes | 10 |
| aut vocales dicuntur aut consonantes. vocales sunt quae et sonis singu- | |
| laribus constant et solae syllabas faciunt, sine quibus nulla syllaba pro- | |
| creatur. sunt autem numero V, a e i o u. quae licet omnes dichronae | |
| sint, id est et produci et corripi possint, tamen a i u in utroque tempore | |
| similem possident sonum, ut acer amor itur iter unus ubi. e vero et o | 15 |
| dupliciter proferuntur: nam cum corripitur e, pro ε graeco est, ut ego; | |
| cum producitur, pro η, ut Leda: itemque o cum corripitur, pro ο graeco | |
| est, ut polus; cum producitur, pro ω, ut Roma. praeterea i et u tran- | |
| seunt in consonantium potestatem, cum primae in syllabis positae vel ipsae | |
| inter se cohaerent, ut Iuno vita, vel aliis vocalibus copulantur, ut Ianus | 20 |
| Venus. sed u cum est consonans, digammae, aeolicae litterae, fungitur | |
| sono, ut Venus. sed u cum inter q et quamcumque aliam vocalem | |
| ponitur, pro nihilo est, ut quoniam: nam non potest esse consonans, quia | |
| non est prior, et prohibetur esse vocalis a sequente vocali. sane i inter | |
| duas vocales posita in una parte orationis, si consonans fiet, duplicis loco | 25 |
| fungitur, ut Troia. | |
| Consonae sunt quae sono naturae suae vocalibus miscentur: non ut | |
| liberae sonant, sed ut obnixae consonant, nec umquam solae syllabas | |
| faciunt, quamvis velut syllabae proferantur. hae vero bifariam divi- | |
| duntur: aut enim semivocales dicuntur aut mutae. semivocales sunt quae | 30 |
| detracta vocali a qua inchoant dimidium sonant. sunt autem numero VII, | |
| f l m n r s x. sed x duarum consonantium fungitur loco, ut nix. s ali- | |
| quando sibilus, non littera iudicatur, ut 'ponite spes sibi quisque'. | |
| l m n r liquidae vocantur, quia in metro saepe deficiunt: l, ut 'neve | |
| flagella', m, ut 'distincta smaragdo', n, ut 'nuda Lacaena cygno', | 539.1 |
| r, ut 'ne desere frater'. mutae sunt quae detracta vocali in quam | |
| desinunt penitus non sonant. sunt <autem> numero VIIII, b c d <g> h k p q t. | |
| ex his c, si collidatur, etiam sola longam syllabam facit, ut 'hoc erat | |
| alma parens'. k nisi in paucis iam non utimur, ut in kalendis. q tunc | 5 |
| praeponimus, cum sequitur u et alia quaecumque vocalis, ut quidam; si | |
| non sequatur, c antefertur, ut currit. h raro in versu pro littera ponitur, | |
| ut 'terga fatigamus hasta'; crebro aspirationis est nota, ut 'quisquis | |
| honos tumuli'. | |
| Y et z graecae sunt litterae propter nomina suae gentis admissae, | 10 |
| quarum y vocalis est, z consonans duplex. | |
| Antiqui XVII litteras solas habebant. h k q x y z, quod neque | |
| vocales essent neque ab e inchoarent, ut semivocales, neque in e desi- | |
| nerent, ut mutae, tenax artis vetustas respuit, sed inlecebra suavitatis | |
| admisit. | 15 |