DE ACCENTIBVS
  Accentus Graeci prosodian appellant. triplex autem est: aut enim 17
acutus est, quem oxian dicunt, aut gravis, quem barian, aut circumflexus,
quem perispomenon. omnia igitur nomina sive verba sive quae alia pars
orationis fuerit, hanc rationem enuntiationis recipient. monosyllaba aliquid 20
significantia, si fuerint natura longa, id est produci potuerint, circumflexa
voce efferuntur, ut spês flôs môs rôs; si positione longa fuerint aut certe
brevia, acuta voce pronuntiabuntur, ut [non] néc quís quíd híc núx. in
disyllabis autem, si prima [loco] producta fuerit syllaba, habebit in se
circumflexum accentum, <ut> Rôma rhêtor brûma vîta prîma. si vero prima 25
syllaba positione longa fuerit aut brevis, acutum tonum in prima reperies,
ut cánto cóndo cúrro sálto pínna sécta. sed ne opponi nobis a nimium
diligentioribus illa possint, quae acuta syllaba novissima efferuntur, ut 540.1
cochlís Dryás Thyás, illud est respondendum, omnia verba peregrina
secundum suam positionem, quomodo lecta sunt, ita enuntiari debere.
nam cum in nostram consuetudinem transeunt, rationi nostrae quoque * * *
ceterum nullum est verbum sive disyllabum sive trium pluriumve sylla- 5
barum quod novissima syllaba acute enuntietur. super istud de trisyllabis
dicamus, in quibus haec erit observatio: si media syllaba positione longa
fuerit, acuto tono enuntiabitur, ut Metéllus cancélli lanístae fenéstrae.
explicit de accentibus.