DE PROPRIIS NOMINIBVS
  Praenomen quod nomini praeponitur, ut Publius: nomen est commune 11
familiae, ut Cornelius: cognomen est quod est proprium, ut Scipio:
agnomen est quod extrinsecus venit, ut Africanus a virtute, aut ex vitio,
ut Fabius Gurges, Ovidius Naso. praenomen et agnomen ambiguum est:
nomen gentis est; idcirco servi non habent nomina. nomina dicuntur 15
quae sunt communia familiae, ut Cornelius a Cornelia familia, quia Cornelii
toti appellati; et modo in usu non est, et nomen putamus quod est pro-
prium, quod fuit ante commune familiae, unde Vergilius 'nomine avum
referens.' cognomen est quod est proprium unius cuiusque.