DE NOMINE
|
|
Omnis genetivus is syllaba terminatus accusativum pluralem es syllaba
|
21
|
terminatum facit. omnia nomina a terminata, si latina fuerint, genetivum
|
|
ae faciunt, si graeca, tis. omnia nomina graeca o terminata et nis et us
|
|
genetivum singularem faciunt, ut Dido Didus et Didonis. omnia nomina
|
|
monosyllaba genetivum singularem is faciunt, exceptis septem, tribus
|
25
|
declinabilibus, res spes vir, <quattuor indeclinabilibus, fas ir> git pus.
|
|
omnia nomina ser terminata, si ex se aliud genus fecerint, ri faciunt
|
|
genetivum, ut miser miseri; si non fecerint, is, <ut> anser anseris, passer
|
541.1
|
passeris. omnis nominativus es correpta terminatus, sive pura sive aliqua
|
|
consonante anteposita et iuncta, genetivum singularem tis faciat necesse
|
|
est, ut miles militis. omnis nominativus es producta terminatus pura
|
|
genetivum singularem ei faciat necesse est, <e> tamen producta, ut dies
|
5
|
diei, <series> seriei, et siqua talia, exceptis duobus, ut haec lues huius
|
|
luis et haec quies huius quietis. es vero producta terminatus nominativus
|
|
habens iunctam consonantem genetivum is facit, <ut> hic Hercules huius
|
|
Herculis, haec nubes huius nubis.
|
|
Con syllaba tunc producitur, quando post illam <f aut s> sequitur,
|
10
|
ut confisus constans; siquae vero alterae consonantes fuerint subsecutae,
|
|
corripitur. <er syllaba terminatus> accusativus singularis nullius alterius
|
|
generis reperitur nisi neutri solum. omnis nominativus singularis er
|
|
syllaba terminatus, si graecus fuerit, producitur; si latinus, corripitur.
|
|
Omnia nomina us terminata i ante us habentia in genetivo i duplicant,
|
15
|
in vocativo vero, si propria fuerint, i faciunt, ut Vergilius o Vergili,
|
|
Terentius o Terenti; si autem appellativa, e correpta faciunt, ut hic egregius
|
|
o egregie, excepto generis neutri comparativo, quod secundum rationem
|
|
us terminatorum ris facit genetivo, vocativo us simili nominativo. omnia
|
|
nomina us syllaba terminata facientia adverbia e producto faciunt, ut
|
20
|
summus summe, primus prime, egregius egregie; exceptis tribus, quae e
|
|
correpto faciunt contra rationem, ut bonus bene, malus male, ritus rite;
|
|
excepto uno quod o facit, non e, ut falsus falso, ut Sallustius 'falso
|
|
queritur de natura sua genus humanum', et rarus raro, ut est
|
|
'hic raro in urbem commeat', quod Terentium dixisse est notum.
|
25
|
Fortunam, eventum teli. Haec conpago latinum
|
|
non est, sed haec compages, et ab eo quod est <compages> compagibus
|
|
facit, a compago compaginibus facit, quod nemo dixit.
|
|
Luere, absolvi pecunia aput antiquos, quoniam pecunia damnabantur.
|
|
Participium praesentis temporis a passivo Romani non habent
|
30
|
ideoque participio utuntur praeterito. Omnia nomina des exeuntia aut
|
|
propria sunt, ut Thucydides, aut patronymica, ut Tydides: nam nullum
|
|
nomen a patria exit in des, quoniam dubitant in illo quod dixit Vergilius
|
|
Mygdonides, unde alii dicunt a patria; sed errant, nam Mygdonius
|
|
dicitur, sed melius patronymicon ut sit. Legit, secutus est.
|
542.1
|
Hic et haec cognominis huius cognominis.
|
|
Piabunt, placabunt. Dira dicta quasi deorum ira.
|
|
Haec tiara dicitur genere feminino.
|
|
Aput antiquos non licebat sacrificari sine Iano et Vesta.
|
5
|
Coo derivativum est, ceterum principale est Cos.
|
|
Cyllenes, huius Cyllenes, genetivus singularis.
|
|
In Teucros, pro Teucris, et in hoc loco solum in non pro contra positum
|
|
est, sed pro pro vel circa. Hoc locum lectum est
|
|
aput Ennium, sed nemo dicit hodie. Miscellania patella de
|
10
|
rebus variis dicitur.
|
|
Nomen pro adverbio, aeternum pro aeterne.
|
|
Caput aperit, nudat. Informi limo, magno infinito.
|
|
Personat, aut personare facit aut per regna sonat, de Cerbero. Cerberus
|
|
dictus quasi κρεοβόρος. Et hos colubros et has colubras legi-
|
15
|
mus. Sepultus immobilis, quasi sine pultu. Exsortes,
|
|
ignaros, una pars orationis, sicut exspes. Et fortuitu et fortuito
|
|
dicitur. Perosus sum illam rem. Fas naturalis lex.
|
|
Inamabilis, pessima. Suave et suadet disyllaba sunt, non, ut quidam
|
|
imperiti putant, trisyllaba. Securus, contemnens Ver-
|
20
|
gilius. 'Dilectus mihi est' figuratum est, hodie 'dilectus a
|
|
me est' dicimus. Retexit, indicavit.
|
|
Opes, possibilitates. Opus est consulto, opus est ut
|
|
consulas, et sunt omnia gerundi modi. Veniam, bene-
|
|
ficium. Geminentur, copulentur. Exlex, exspes,
|
25
|
exsors. Age adverbium est, plerumque verbum.
|
|
Struices compositiones dicuntur patinarum, unde etiam structores
|
|
dicuntur. Pygargus, caper cum candidis clunibus:
|
|
hirquitalli, βούπαιδες. Gaditana, Tyria, quod Gades solas Hispaniae
|
|
Tyrii tenuerunt. Omnia nomina nis syllaba terminata latina
|
30
|
simplicia generis masculini sunt excepto nullo.
|
|
Pharum genere feminino dicimus. Apis
|
|
taurus dicitur apud Aegyptios, qui in pectore lunam albam habet, quae
|
|
adversus lunam et crescit et decrescit. Imperatores qui vicerant
|
|
honoris gratia et praemii tibicinem accipiebant, candelam et sellam curulem;
|
35
|
milites ad colonias ducebantur et territoria accipiebant. Metatores domuum
|
|
dicuntur, mensores frumenti et frugum. Haec conpages dicitur, non haec
|
|
conpago.
|
|
Antiqui declinabant vello vulsi, modo nemo dicit.
|
|
Seminecus declinatur et ab hoc semineco his seminecis. Sensus
|
40
|
nomen, sensa participialiter, sicut sibilus et sibila. Deductum,
|
|
tenue aput Vergilium. Vindex, sic nomine fuit qui Neronem
|
|
occidit. Rapti, cursim facti. Defendo, munio.
|
|
Dapem singulariter non dicimus, sed pluraliter tantum.
|
|
Quiritem non dicimus, sed numero plurali tantum; ceterum si
|
45
|
volueris facere nominativum singularem, erit hic Quiritis. Ab hac
|
543.1
|
lauru non dicimus, sed ab hac lauro. Tesserarum aput antiquos
|
|
erant varia nomina, vulturis, caniculi, Veneris; sed tamen Veneris erant
|
|
optimae.
|
|
Canusium oppidum est Apuliae. Berenice nomen
|
5
|
sororis est Ptolemaei, quam amavit et dedit ei optimum annulum cum
|
|
gemma pretiosa: exinde pretiosae gemmae Bernices appellabantur.
|
|
Cea insula est patria Simonidis, qui neniarum metrum primus scripsit.
|
|
Perfidus est qui fidem frangit aliquotiens, perfidiosus
|
|
qui omnino caret fide. Apud antiquos numerus vitae dierum et qualitas
|
10
|
numerabatur, et boni dies albis calculis signabantur, mali nigris. etiam
|
|
post mortem proferebantur et numerabantur, et de bonis dicebatur 'vixit
|
|
dies tot', de malis 'duravit dies tot'. haec erat consuetudo.
|
|
Dedecet, deformat.
|
|
Gryphes, animalia quaedam in hyperboreis montibus omni corpore
|
15
|
leones praeter os, quod habent aquilae sive accipitris, et quod pinnatae
|
|
sunt.
|
|
Cannae Apuliae vicus est. Provectum, mercedem,
|
|
fructum Lucanus dicit †'tanton provectum'. Vix tanti, vix
|
|
utile, Lucanus dicit.
|
20
|
Cyrna, Corsica. Anser poeta fuit, qui Antonio
|
|
laudes scribebat. 'Si valeam scribsisse' nemo dicit, sed si valeam
|
|
scribere, et meminere non meminisse. Insani, magni,
|
|
sicut 'insanam vatem'.
|
|
Depositum, conmendationem Lucanus 'depositum
|
25
|
fortuna'. Legibus aevi, fatali ratione Lucanus.
|
|
Latine Camilla, graece σύμμυστις. Accusativus
|
|
pluralis in as exiens semper longus est: verbenas, rorem marinum.
|
|
Pellexit, evocavit. Inter uvidum et umidum hoc interest: uvidus est qui
|
|
intrinsecus habet umores, umidus qui a foris, unde etiam uva dicta ab
|
30
|
eo, quod intrinsecus habeat umorem musti. Bianor,
|
|
quem dicit Vergilius in bucolicis, 'incipit apparere Bianoris',
|
|
Ocnus dicebatur: hic enim est qui condidit Mantuam. Gallus poeta fuit
|
|
optimus: hic imperatori comes fuit Aegypti, postea amavit meretricem
|
|
quandam nomine Cytheridem, quam Vergilius Lycorida dicit: hanc etiam
|
35
|
dicit Volumnii cuiusdam libertam.
|
|
Omnia parent, in omnibus figura tumet. Incultus ἀπολιτικός. Pro-
|
|
fecto, sine dubio. Aemilium ludum, locum dicit. Hunc,
|
|
huic similem. Venus, venustas. Cinctutis, militaribus.
|
|
Chalcidico, Euforionio. Sithoniis, Thracicis.
|
544.1
|
Versemus, pascamus. Parthenius, mons Arcadiae dictus a virgine
|
|
Atalante, quod in illo exercebatur. Vinitor, vitium custos.
|
|
Vulcanalia Vulcanalium, non Vulcanaliorum. Gradu pleno, cum cursu.
|
|
Iuvencis, adulescentibus, unde apud Graecos adulescens βούπαις
|
5
|
dicitur. Macte illa re dicimus, non illius rei.
|
|
Garganus mons est Apuliae. Centenos ducenos
|
|
trecenos quadrigenos quingenos et deinde per omnia sic declinandum est
|
|
et dicendum est, non ducentenos tricentenos. Caecuba
|
|
vina optima dicuntur.
|
10
|
Liquor, si nomen est, corripitur; si verbum, producitur.
|
|
Et vomer et vomis in nominativo vario et in genetivo similiter.
|
|
Veniunt, crescunt, 'veniens in corpore virtus'.
|
|
Sabaei dicti ἀπὸ τοῦ σέβεσθαι, quod apud ipsos nascitur
|
|
tus, quo deos placamus. Frictas dicimus, non frixas.
|
15
|
Atrine, sicut Nerine [Regine] Galatea. Situm, obli-
|
|
vionem, in Statio lectum.
|
|
Poppysma, sibilum. Morbus regius dicitur ἴκτερος.
|
|
Chaldaeis, mathematicis. Formidatam tabellam,
|
|
pinacem. Cadurcum, fascem lecti.
|
20
|
Palea Virgilius singulari dixit, nos tantum numero plurali dicimus.
|
|
Nux plurima, ἀμυγδάλη, quare etiam nux longa
|
|
dicitur. Buris curvamentum aratri, dicta quasi βοός οὐρά.
|
|
Κύλινδρον, arealem lapidem. Sublicei dicuntur pontes
|
|
lignei. Ripaeis, Scythicis: dicti ἀπὸ τῆς ῥιπῆς, hoc est a vi ventorum.
|
25
|
Denseo denses dicitur, aliter non. Rivos deducere,
|
|
agros siccare. Salubris, u naturaliter longa est.
|
|
Omnes comparationes generis sunt communis excepto uno senior.
|
|
Occentassere, in alios conviciosa carmina dicere. Fescennina, conviciosa.
|
|
Defluxit, lenitus est Horatius. Vestigia
|
30
|
ruris, imperitia. Lituram, emendationem. Incogitat,
|
|
cogitat. Secundo pane, vili, δευτερίῳ. Obscenis,
|
|
vitiosis. Valeat, pereat, 'valeant qui inter nos
|
|
discidium volunt'.
|
|
Ballaena, monstrum marinum. Saetinum vinum . . .
|
35
|
Tunica Iovis, toga . . . Sarrana, Tyria.
|
|
Compendia, via cita; dispendia, via per circuitiones difficilis.
|
|
Vertigine, confusione.
|
|
Hoc caenum, hoc lutum, genere neutro dicitur.
|
|
Eructo eructas hodie neutraliter dicimus tantum, antiqui utraque dicebant,
|
40
|
et eructo et eructor, quod hodie non invenitur. Portitor dicitur
|
|
proprie qui portam servat, tenet. Stant, plena sunt, horrent.
|
|
Epicurei definiunt quidquid visu aut tactu subiacet, hoc corpus
|
|
esse, unde et umbras corpora esse dicunt.
|
|