| DE VERSIBVS | |
| DE IAMBICO | |
| Tetrametrum catalecticum, ut est apud Aristophanen, quod †parhoe- | 620.3 |
| tiacum dicitur ab eo, quod trans †scabiam chori id genus carminis | |
| canere soleant, ut | 5 |
| videtis infantem Iovis Tirynthium tenellum. | |
| Pentametrum hypercatalectum, quod chaeremonion appellatur a Chaere- | |
| mone tragico, | |
| caeli serena qui regat et aureos currus calentibus quadrigis. | |
| DE TROCHAICO | |
| Trochaicum metrum e quinque pedibus constat, trochaeo, spondio, | 621.2 |
| tribrachy, anapaesto, dactylo. ex his in inparibus locis non nisi <hi qui> | |
| brevi finiuntur, in paribus universi indifferenter ponuntur. | |
| Monometrum hypercatalectum, quod penthemimeres sive pancration | 5 |
| appellatur, ut est apud Euripiden, | |
| ter peribimus. | |
| Dimetrum brachycatalectum, quod ithyphallicum appellatur. accipit | |
| autem tres trochaeos et non numquam solutione trochaei tribrachyn, ut est | |
| fontium sorores. | 10 |
| solutio autem fit, quotiens pro una longa syllaba duae breves ponuntur. | |
| Dimetrum catalecticum, quod lecythion et euripidion vocatur, ut | |
| Martium canunt tubae. | |
| Trimetrum catalecticum, quod acephalum <iambicum> appellatur archi- | |
| lochium, | 15 |
| Sol superna qui regis parens deus. | |
| acephalum autem iambicum nominatur, quia, si praeponas unam syllabam. | |
| fit iambicum trimetrum acatalectum, ut est | |
| o Sol superna qui regis parens deus. | |
| Tetrametrum brachycatalectum, quod, si de solis trochaeis constet, | 622.1 |
| fit commune metro ionico a maiore, ut | |
| arma qui capit subinde Martiumque tergum. | |
| per omnia enim loca sotadicum metrum trochaeum admittit et solutiones eius. | |
| Tetrametrum catalecticum, quod archilochium et epicharmium et | 5 |
| quadratum, eo quod quattuor metris constet, dicitur, cuius inventor a | |
| quibusdam Homerus traditur, | |
| tale quale vere primo sibilat teres donax | |
| * * * quae scabri latus trage ualicta litoris uado: | |
| tragicum, quod plures spondios habeat, | 10 |
| o parens antiqua nostrae gentis, Argivum decus: | |
| comicum, quod praecipue dactylos et anapaestos admittat, ut est apud | |
| Cratinum, | |
| super aquosis fontibus ipsa sederat ales Ceycis: | |
| satyricum, quod complures habeat solutiones et tribrachyn pedem <fre- | 15 |
| quenter admittat,> ut est item apud Cratinum, | |
| qualis aquila cita celeribus rapida pinnis transvolat. | |
| est praeterea et claudum tetrametrum trochaicum catalecticum, quod | |
| hipponactium nominatur: accipit enim pro trochaeo spondium ante novis- | |
| simam syllabam loco impari, | 20 |
| o parens, o prisca nostrae gentis ara Romanae. | |
| dividitur autem tetrametrum trochaicum catalecticum <in dimetrum acata- | |
| lectum> et dimetrum catalecticum, ut est | |
| ictibus secare membra, | |
| corpus omne rumpere. | 25 |
| Tetrametrum hypercatalectum †aicmanos, | |
| <saevus> aliger Cupido nos calore sirio gerit. | |
| DE DACTYLICO | |
| Dactylicum metrum constat dactylo et spondio. sed quod dactylo | 623.2 |
| solo constat, dactylicum nominatur; quod dactylo et spondio, quamvis et | |
| ipsum dactylicum sit et constet frequenter dactylis solis et in fine trochaeo | |
| sive spondio, tamen heroum dicitur et recipit hos duos pedes. quod | 5 |
| heroum appellatum est, quod isto carmine heroas potissimum vetustissimi | |
| auctores cecinisse traduntur. | |
| Dimetrum acatalectum, quod hymenaicum appellatur. | |
| Octametrum catalecticum, quo usus est Stesichorus in Sicilia, | |
| audiat haec nostri mela carminis et tunc per tua rura volabit. | 10 |
| Hexametrum heroum, | |
| conticuere omnes intentique ora tenebant. | |
| huius species sunt iunctis per vices spondio et dactylo [compositis] XXXII. | |
| sunt praeterea heroi versus, quibus et Homerus et Theocritus facile usi | |
| sunt, qui bucolici dicuntur, quorum caesura non penthemimeres nec heph- | 15 |
| themimeres, id est in secundo et dimidio vel tertio et dimidio pede, sed | |
| in quarto, et finita quidem parte orationis, non, ut in illis, syllaba sequenti | |
| parti caesurae ex priore iuncta. huius exemplum est | |
| dic age, dic mihi, †bove Liburnica qui colis arva. | |
| Dactylicum hexametrum, quod alcaicum nominatur et est variati | 20 |
| generis in initiis: spondio, | |
| inferretque deos Latio genus unde Latinum, | |
| trochaeo, | |
| Nisus Aeolia chlamyda capit integit alte, | |
| iambo, | 25 |
| ama populeas medium super aethera frondes, | |
| pyrrichio, | |
| quasi me celeres fugiunt prope litora cervi. | |
| Est et hoc carmen dactylicum, quod ex dactylico penthemimeri et | |
| proceleumatico pede compositum est, | 30 |
| siqua flagella iugas, ita iuga. | |
| proceleumaticus autem pes est, qui a duobus pyrrichiis, <id est> quattuor | 624.1 |
| brevibus, constat. | |
| Elegeum autem est, quod alternatim habeat heroum et pentametrum | |
| versum. elegeum metrum constat dactylo <et> spondio, ita tamen, ut prima | |
| pars [in sequenti versu caesurae] indifferenter utrumque pedem recipiat, | 5 |
| altera vero non nisi dactylum. porro autem utraque constare debebit | |
| duobus pedibus et dimidio, id est syllaba, unde et penthemimeres a quibus- | |
| dam nominatur, quandoquidem sit penthemimeres pars caesi versus, quae | |
| duos pedes et dimidium habeat, quasi τῶν πέντε ἥμισυ, ut est 'con- | |
| ticuere omnes'. quidam tamen volunt elegeum hoc modo dividi, ut | 10 |
| post duos illos pedes indifferenter positos habeat spondium, adiuncta sci- | |
| licet syllaba, quae de prima parte remanserat, ad posteriorum pedum | |
| initialem syllabam, et praeterea anapaestos duos. est ergo exemplum | |
| huiusce versus tale, | |
| invida formosas oderat illa boves, | 15 |
| qui versus heroo subiungitur sic, | |
| Pasiphae niveo gaudebat adultera tauro, | |
| invida formosas oderat illa boves. | |
| elegeum autem dici traditum est, quod eo carmine nostri maiores defunctos | |
| suos lamentasse dicuntur, unde et elegeum nominatum est, velut ab elegis. | 20 |
| huic et Archilochus auctor est. | |
| DE ANAPAESTICO | |
| Anapaesticum metrum constat anapaesto et spondio indifferenter et | 23 |
| solutione anapaesti, proceleumatico pede et dactylo. | |
| Monometrum acatalectum, | 25 |
| lux alma deum. | |
| Dimetrum brachycatalectum, | |
| super ardua fertur equis. | |
| Ab hoc metri genere distat versus, qui prosodiacus nominatur et est | 625.1 |
| varius, quod in principio non anapaestum, sed iambum pedem aut spon- | |
| dium accipiat et duobus sequentibus anapaestis terminetur, ut est iambo | |
| quis inter aves melicas, | |
| spondio | 5 |
| cantu * * * |