De disinteria reumatica.
  Reumaticam disinteriam dicimus esse, quod de mesen- 2.114.16
terio, id est, quod inter epatem et ventrem est me-
dium, exinde per venas effunditur in intestina. Ea enim
quae in cibis accipiuntur, sucus eorum dum mutatur
in sanguinem, refunditur in intestina et sic excernitur 20
cum coleribus mixtus et propter acredinem colerum 115.1
non potest contineri cum cibo; expellitur autem ab intes-
tinis. Et haec est causa reumaticae disinteriae.
  De signis reumaticae disinteriae: Reumati-
cae disinteriae signa sunt haec: Excernunt enim per 5
ventrem acres et subtiles et varios humores, sitim habent
nimiam et carnes resolvuntur et fastidium patiuntur; ali-
quando autem et mordicationes in intestinis et stomacho
sustinent. Quodsi diu manserit haec passio, ad disinteriam
preveniet. 10
  Curatio reumaticae disinteriae: Disinteriacum
ergo reuma ventris et intestinorum curabis stipticis cata-
plasmatibus et potui dabis lac ad medietatem decoctum;
sit autem non minus emina una; bibant etiam et aquam
pluvialem modice; dandus est autem et ex aqua panis 15
infusus aut cum lacte. Post diatriton autem admiscebis
pani uvas, quae in vasis fictilibus aut vitreis componun-
tur aut pira aut mala citonia cocta aut sorbas aut mes-
pilas. Iniciendi sunt igitur et de trociscis. Quodsi lac
noluerint bibere, dabis pultes de oriza aut avena aut de 20
milii polenta aut de alexandrino pane. Ptisanas vero
aut lenticulas aut ova in pusca cocta accipiant. Vitella
vero ovorum assa super carbones cum rore et aceto danda
sunt; sed et olera bis cocta, et panis bis coctus et de avi-
bus ut supra dictum est. Vinum quoque similiter stip- 116.1
ticum dandum est. Quodsi iam diuturna fuerit passio
facta, efficitur malitiosa et defectum patitur innati spiritus.
Curatio autem adhibenda est, quae nutriat et virtutem
corporis corroborare valeat. Cataplasma de usti ordei fa- 5
rina: usti ordei farina unc. VI, mannis unc. II; cum aceti
duplo et sapae tertia parte. Et si haec non sentiat, ad-
des sidiam aut stipteriam scistis tritam aequali pondere.
Quodsi adhuc causa gravior nec hoc sentiat, addes ro-
rem siriacum et acantem egyptiam. Coques vero et ute- 10
ris cataplasmate per triduum.
  Signa disintericae passionis filomini. Disin-
teriam paene omnes antiquissimi consentiunt et secun-
dum partes locorum [et] quae excernunt; causas autem
uniuscuiusque, in quibus locis intestinorum ulcus aut in- 15
flammatio fuerit generata, haec signa praecedunt; Nam in
initio sanguinolenta excernunt, deinde icorodes. Multis
et cum rasura incipit, et post haec pinguia deponunt; 117.1
et si malitiosa fuerit passio, faeculentum deponunt cum
malo odore; deinde, si cancrierint ulcera, deponunt ster-
cora varia et nigra cum aliquibus laminis putridarum car-
nium. Subsequuntur etiam et febres cum siti nimia et 5
fastidium cum carnis remissione et faciunt strophum cum
burburismo et dolor est nimius cum insomnietate et
defectione animi et pulsus est parvus et spissus. Sic
enim habentibus sudores et difficultates glutiendi et vo-
mitus efficitur. 10
  Curatio disinteriae. Disinterica passio naturaliter
cronia est, id est diuturna, et quam plurime eam tenis-
mus praecedit. Quodsi cum hoc contigerit, acutior erit;
ulceratio enim est intestinorum et quam plurime in
apeutismeno intestino aut in colo aut certe in minutis 15
intestinis. Fit igitur modo cum febre, modo etiam sine
febre, modo cum dolore nimio, modo et sine dolore. Quod-
si cum febre fuerit, impedimentum fit curationi. Et ulcera
imbromidantur et sordidantur, et inflammationes et can-
cros facit; nam in febribus nulla est propria cura, quia 20
nec communis est eorum cibatio, sed posita est in qua-
litate et quantitate [offerenda] et maxime in tempore 118.1
competenti secundum febrium molestiam. In declinatione
facta neque satis sint cibi sicci, neque satis humecti.
Sicci enim extendunt febrem, humidi autem reumatis-
mum movent et ideo in utrumque erit contemplatio ad- 5
hibenda; nam quantum adhibendum sit, secundum pa-
tientis virtutem iudicandum est; multum concoquere
non potest disintericus propter intestinorum et ventris
laborantium imbecillitatem et maxime quando febrit.
  De flegmone intestinorum. Inflammatione vero 10
cum nimiis doloribus consistente, non pigeat uti cata-
plasmate calido; interdum enim et flegmonem amputat et
reuma reprimit, quemadmodum solet illis contingere, qui-
bus est mediocris ulceratio. Nos igitur ab initio acceden-
tes ad infirmum et maxime si febris non sit, talem ad- 15
hibemus curationem: duobus primis diebus abstinentiam
indicimus, et, si iuvenis fuerit et tempus et virtus permi-
serit, flebotomo subvenimus de brachio et non minus
de duabus cotilis detrahimus; quibus etiam cibos ad-
dimus mediocres. Transactis igitur tribus diebus lac po- 20
tandum ministramus. Quodsi flebotomus fuerit praeter-
missus, post transactos duos dies abstinentiae lac potui
damus. Hoc autem facimus, cum a modica passione ini-
tium sumpserit aegritudo.
  De lacte dando. Temptamus igitur in primis lac dare 25
quantum capere possunt tres ciati, calefactum ita, ut, dum
coquitur, saepius agitetur et spuma frequente[r] tollatur,
dum agitatur. Et cum biberit, post duas horas iterum 119.1
alterum tantum bibat; aliquibus autem et tertio damus, ut
integra impleatur emina; et si die illa pleni videntur esse,
a cibo abstine eos. Hoc igitur modo educuntur cho-
lera et humores corrupti mediocriter purgantur vel le- 5
niscunt. Post haec igitur eminam in duas dividimus par-
tes et similiter ut supra damus duas interponentes horas;
et sic iterum tertio duas partes aut tres eminae in una
damus potione. Fiunt autem in spatio post lactis potio-
nem horae tres et damus illi pultarem aut panem sic- 10
cum cum dactilis thebaicis aut micas panis cum lacte.
Lac igitur in omni tempore aegritudinis est eligendum
caprinum; quodsi de carpis non fuerit inventum, dabis
vaccinum; nam ambobus primum es asininum et equi-
num; omnibus enim sicciora sunt. Quando enim mane 15
dederimus lactis ciatos tres, post hoc pro cibo damus
viridem caseum hoc modo confectum: exprimimus enim
manibus caseum facientes fortiter et supermittimus a- 120.1
quam ferventem; et post purgationem iterum premimus
et mittimus supra aquam ferventem; hoc autem faci-
mus ter aut quater et supermisso melle et maxime cocto
dum inspissetur, damus eum ad manducandum. For- 5
titer enim constringit ventrem iste cibus et ulcera pur-
gat et sanat. Sed his, qui sine febre sunt, dandum est et
magnum noveris esse adiutorium; nam febrientibus non
tam facile lac dandum est; aut enim acetat et corrum-
pitur aut magis semicoctum fit et conspissatur aut ex 10
calore coagulatur et caseus efficitur. Tunc enim et do-
lores maiores movet et tensuras facit viscerum et capitis
dolorem excitat et fastidium generat. Pro qua re ut fe-
brientibus possit absque lesione dari, diligentius a nobis
est ordinandum et maxime pueris magisque iuvenibus 15
quam in declinante iam aetate. Admiscemus ergo lacti
aquam fluvialem aut de fonte bono et probato aquae quar-
tam partem et coquimus illud agitantes sine intermissione
ad molles et lenes cineres aut lento igne, donec media
pars consumatur; damus agitur de hoc bibere cata 20
ciatos tres aut quattuor. Aliter quidem ostendemus quem-
admodum febribus constitutis absque caseo debeat dari,
nam caseus omnino inutilis est febrientibus. Utimur autem
ad eos, qui absque febre sunt, lacte et sine aquae admix-
tione coctum damus; coquitur vero lac, dum in eo con- 25
sumatur omne serum; nonnulli etiam ad tertias lac coqui 121.1
iubent; nos autem donec emittat bullitiones tres aut quat-
tuor et tunc tolli ab igne iubemus.
  De scisto lactis. Ex lapidibus tres de torrente
fluvio collecti, rotundi et solidi, cum lignis roboreis in 5
ignem missi et igniti fortiter facti, mittuntur in vase
ubi lac est singillatim ita, ut unus tollatur et alius mit-
tatur; et cum diligenter fuerit coctum, hoc Graeci vo-
cant sciston; ignorant enim quare ab antiquis appellatur
sciston. Hoc igitur desintericis et reumaticis et ciliacis 10
datur hoc modo confectum. Facies igitur hoc quater aut
quinquies et, cum cessaverit bullire, dabis non solum eis,
qui sine febre sunt, sed et febrientibus. Similiter etiam
et de ferri laminis in igne accensis et in lacte dimissis
conficitur et ut supra datur. Lac igitur disintericis hoc 15
modo dandum est. Nunc autem diaeta a nobis est ordi-
nanda.
  De cibo disintericis. De frumento igitur pultes
dandae sunt. Alica autem plus nutrit ab omni frumento
et omnibus digestibilior est; oriza vero minus nutrit quam 20
alica, sed plus constringit ventrem; de his enim stipti-
ciores sunt pultes, quae de farre fiunt; etiam et de milio
et de panico pultes: et omnibus plus nutribiles sunt, et
impinguant squibala; et de alexandrino pane contuso et
creto fiunt pultes; similiter etiam et de assata ydrea; 122.1
et hae duae species cum pusca compositae et salis mo-
dico; et pro condimento anetum mittes. In omnibus au-
tem pultibus pro oleo mittes adipes anserinos aut pul-
linos aut caprinos. Quodsi mordicationes fiant in ventre 5
et colerica sint quae egeruntur, de lacte facies fieri
pultes, ante autem coquatur in aqua alica aut oriza aut
far et excolatur et exprimitur aqua et misso lactis
modico commiscebis et ad lenes prunas coques et, cum
se exsiccaverint, lac paulatim adiungens etiam tertio et 10
quarto addes, donec coquantur; quibus modicum salis
mittes et sine oleo dabis manducare. Admiscebis autem
in pultibus, si volueris, rorem marinum et grana acidi
mali granati trita et mali cidonii quadras purgatas et sor-
bas siccas et contusas et omfacium ante siccatum et 15
sic tritum et sementes uvae tritas. Aliqui autem et gal-
lam asianam tritam superspargunt, sed est cacostomacha;
aliqui autem in aqua, ubi pultes coquendae sunt, hoc fa-
ciunt; sed melius est in aqua, ubi coquuntur pultes, sor-
bas aut pira cruda vel matura aut mala citonia aut mes- 20
pilas aut siliquas aut dactilos thebaicos contusos simul
coqui. Admiscendum autem pultibus est gummi et ami- 123.1
lum et cera recens ad meli magnitudinem et de papa-
vere capita numero a quinque usque ad XVIII aut XX.
Similiter autem et caseum recentem colans per cribrum
fortiter; condies inde pultes et dabis ad edendum. Qui 5
autem non bene se habent et fastidium patiuntur et pultes
recusant, alicam dabis eis aut orizam cum aqua, in qua
coxeris dactilos aut damascenas aut sorbas aut mes-
pilas aut siliquas aut mala citonia aut pira immatura.
  De leguminibus autem lenticula stipticior est. Tol- 10
lenda autem est ei cortex, quia indigesta est et reu-
matismum facit. Aliqui enim modice eam infundentes fri-
gunt et sic pinsantes eam in pila, purgant subtiliore
cribratura. Aliqui etiam aquam calidam mittentes et
modicum sustinentes, fricant eam manibus, donec omnis 15
cadat cortex. Melius autem fiet, cum semel aut bis eam 124.1
fecerit quis bullire et mittens in mortaris, cum se in-
frigidaverit, manibus triverit; purgatur enim sic dili-
gentius. Et cum purgata fuerit, rore marino et adipibus
susprascriptis eam condies pro oleo et modicum aceti 5
addes aut malogranati acidi grana trita et salis modi-
cum; et cum fuerit condita in modum sorbitionis, plan-
taginem aut betam nigram aut intubam simul mixtam
dabis. Interdum etiam et in pultis modum conspissa-
tam cum oriza aut farre aut malis cidoniis coctis et tritis 10
et bene permixtis lenticulam ad edendum dabis. Aliqui
etiam cum cortice ipsam coquentes fortiter lenticulam
terunt, ut sucus fiat, et sic cum mappa munda colant
diligenter; sucum vero illum cum pane alexandrino in
mortario terunt aut cum ydria bene cocta et sic pultes 15
faciunt condientes aceto.
  De ptisanis. Ptisana autem per se ipsam non est
staltica; etenim laxat et acetat facile et cum melle con-
dita saepius operatur et amplius deducit; oportet igitur
discoctam eam mitti in olla nova cum aqua pluviali 20
vespere et clausam ollam illiniri et in furno mitti carbo-
nibus pleno ardentibus et ibi involuta per totam noctem
permaneat; solvitur enim in ipso vapore et pinguis ef-
ficitur et glutinosa. Mane vero facto admiscebis ei mel 125.1
singillatim et sine nidore coquetur; cui addes ydriam
et coques iterum simul cum ptisana horis duabus aut
tribus; et hoc modo facta datur ad edendum, nam et
cibus esse videtur et medicamen. 5
  De oleribus. Olera autem stipticotera sunt et sic-
ciora: id est plantago, intubae ambae, beta nigra cocta
et bene expressa et trita et cum aceto condita; ea
vero, quae cruda mandi possunt, cum pane edantur.
Brassica igitur vel caules montani bis cocti impinguant 10
vel conspissant stercora; assumantur autem cum aceto et
sale et oleo conditi; aliqui vero secundam coctionem in
pusca faciunt.
  De piscibus. De maritimis piscibus non multi sunt,
qui expedire possunt disentericis. Sanis autem hominibus 15
sunt aliqui pisces, qui constrictionem faciunt ventris,
qui reumatizanti ventri non expediunt. Scorpena igitur
cocta accipitur et condita aceto et cimino; minidis et
eritini, sale subtili adspersi modice, assantur in puro as-
traco et sic dantur. Aliqui enim et triglam dant similiter 20
factam, sed humores varias generant et naturam turbare
solent, qui imbecilles sunt ventre. Ostreae vero in pro- 126.1
priis assatae testis digestionem iuvant et ventrem stare
faciunt.
  De carnibus. Carnes autem omnes sunt inutiles de-
sintericis, propter quod multum nutriunt et tarde dige- 5
runtur.
  Dandae sunt autem de avibus et maxime de agrestibus,
quales sunt turdi, perdices, turtures, merulae, sturni, in-
terdum et columbae et maxime pipiones, sed nihil ex his
saginatum aut pingue vel bromidum aut indigestum. 10
Coquenda enim sunt in pusca et post haec sunt assanda
et sic danda. Melius est autem si exenteratis intrinsecus
mittantur myrta aut sorbae siccae et tritae aut incisae
minutatim aut mespilae aut pira viridia aut mala cidonia
similiter; et post haec consita et sic cocta et deinde assata. 15
  De quadrupedibus autem carnes prohibendae sunt;
tamen propter desiderium comedendi lumbos porcinos
maceratos aut haedinos accipiant. Ova vero galinacea elixa
in pusca donec indurescant et sic dentur; et plus stal- 127.1
tica sunt, si sublata vitella sola assentur super carbo-
nes et sic sum aceto terantur et cum rore marino offe-
ras ad edendum in pultariis, etiam si ros mittatur tri-
tum aut sidiae modicum aut galla aut omfacium; haec 5
enim fortiter constringere solent ventrem. Nonnulli etiam
ungulas vitulinas in ptisana discoquunt per totam noctem
donec resolvantur ungulae; spissus igitur et glutinosus
fit sucus ptisanae; et sic dant ad manducandum condi-
entes cum modico aceto; fortiter enim constringit ven- 10
trem; sed his dari debet, qui digerendi virtutem fortem
habent, nam imbecillum stomachum habentes conturbat
magis et reumatismum maiorem facit. Haec autem de ani-
malibus sufficiat dixisse.
  De pomis. Poma igitur dulcia ventositatem generant 15
et ex infusione sua facile acescunt et ideo prohibenda
sunt. Danda sunt autem quae sunt stiptica, qualia sunt
sorba, corna, pira viridia, mespila et mala citonia et uvae
in olla aut cum foliis in fumo suspensae et mastican-
dae sunt, donec omnes sementes ipsarum minutentur. 20
Cum omnibus autem pomis panis est manducandus; na-
tura enim sunt euptarda, id est facile corrumpuntur.
Mali granati autem grana sanis constringunt ventrem, in- 128.1
sanis vero non, sed dulciora efficiuntur in stomacho et
corrumpuntur; dactili autem thebaici vel alii, frixi et
masticati fortiter cum pane, staltici sunt.
  De cibis sufficiant, quae dicta sunt. 5
  De potonibus simplicibus ad ventrem con-
stringendum. Dandae sunt autem potiones hae: nardus
indicus potus ventrem constringit; et mirra bona ad
fabae magnitudinem data in catapotio ventrem constringit.
Semen lapatii silvestris cum aqua tritum et datum ven- 10
trem constringit; coaguli leporis dragmam unam potum
dabis; cornus cervini usti et loti cocleariaduo cum draga-
ganto potui dabis; et dragagantum cum gummi et rore
marino dabis, de galla quoque asiana et sidia et poli-
gonia et rubi radicibus et quinquefolii radicibus apozima 15
dabis; coquatur autem, donec tertia pars remaneat; la-
danum etiam cum vino austero potui similiter dabis; et
de acacia cirra et ypoquistide et licio indico et gessamia 129.1
et gesasteros et limnias fragidos et balaustia trita.
Sunt autem eorum aliqua cacostomachotera, propterquod
cum consideratione danda sunt stomacho forti et neque
febrienti neque dolorem patienti aut imbecillum stoma- 5
chum habenti danda sunt.
  De trociscis diversis ad disintericos.
  Multi indocti medici mox ab initio trociscos aut anti-
dota laudant ad disintericos et praesumunt dare de opio
et iusquiamo confecta aut de nigro papavere et man- 10
dragora, propterquod anodina esse videntur et somnum
faciunt. Ipsi igitur medici seducuntur, dum vident, in-
firmantes accepta potione tota nocte dormire et acathar-
ticis medicaminibus contineri ventrem; cum autem ac-
cesserit dies, infructuosus invenitur labor, cum in uno 130.1
congregati humores sine intermissione deponuntur gra-
vato capite et defecta virtute ventrem faciunt deterio-
rem et fastidium maius accidit. Unde non frequentes
dandi sunt, nisi necessitas exigat. Post simplicia vero 5
medicamenta in sequenti sunt danda composita, quorum
necesse est compositiones tradere, quae a nobis frequen-
ter oblata sunt.
  Trociscus de balaustia: Balaustia, acacia, ypoquis-
tidos, licio, gessamia aut gesasteros, opio, aequali pon- 10
dere; cum suco plantaginis faciens trociscos trioboleos,
unum dabis mane ante duas horas cibi et interdum
dormitum eunti cum aquae ciatis tribus.—Item et dia
corallio trocisci et dielectro et diapitias mirabiliter re-
primunt reuma et constringunt ventrem et sanguinem 15
reicientibus vel ptisicis prosunt.
  Dia corallio trociscus: acacia cyrra drachm. III,
ypoquistidos drachm. IV, plantaginis semine drachm. III,
balaustia drachm. IV, gummi drachm. V, libano drachm.
V, amilo drachm V, rosae folio drachm. II, corallio 20
drachm. II, psilii cocti apozima, sicut superius di- 131.1
ximus, ciatum unum. His omnibus simul tritis facies
trociscos ana drach. I, et dabis unum in drachm. III,
de apozima pentafili herbae.
  Trociscus dielectro, id est sucinum, recipit su- 5
cienulae maturae, yreus illirici, croco, mastice ana
drachm. XXXV, opio drachm. III, psilio, quod se gela-
verit, drachm. XLV. Conficietur autem sic: accipiens
psilii, id est herbae pollicaris, semine ciatos tres, mittes
in aquae mundae sextariis quinque italicis et coques ad 10
tertias et levabis et, cum se refrigiraverit, ex eo infun-
des in mensura suprascripta species suprascriptas tri-
bus diebus et terens facies trociscos dragmeos et da-
bis unum in aquae ciatis tribus.
  Trociscus diapitias: gallis asianis, ypoquistidos, 132.1
acacia cirra ana unc. II, opio unc. I, coagulo leporis aut
haedino, gessamia ana unc. II; cum aqua pluviali facies
trociscos et dabis unum in aquae ciatis tribus.
  Item trociscus diaspermaton: aniso drachm. I, 5
feniculi semine drachm. I, ameus drachm. I, papaveris albi
semine drachm. I, iusquiami semine drachm. II, opio the-
baico drachm. I, sidia drachm. I, apii semine drachm. III,
croco, floribus rosarum, gallis asianis ana drachm. IV;
de siccis quidem facies pulverem; opium autem in aqua 10
infundes et facies trociscos pensantes drachm. I et da-
bis sic ad tussem in mulsa, ad diarriam in suco ori-
zae, qui cum tusse reiciunt in pusca, ad profluvium
sanguinis in apozima lentisci, ad nausiam in aqua ab-
sinthii, ad interaneorum dolores et inflationes stoma- 15
chi in mulsa, ad disintericos et ciliacos in apozima
rosae; mane autem dabis unum trociscum et sero
unum.
  Trociscus crocodis: castoreo drachm. II, smirnis
drachm. II, croco drachm. III aut IV, opio drachm. III, 20
aniso drachm. IV, apii semine drachm. IV, dauco cre- 133.1
tico drachm. IV, iusquiami semine drachm. VIII aut VI,
storace drachm. IV. Opium autem et myrram infundes
in aqua; de ceteris vero facies pulverem, storacem autem
resolves cum aqua, ubi infusa sunt opium et myrra; 5
deinde cum storace terens quae infusa sunt, supermittes
pulverem et facies trociscos ana obolos duos aut tres
habentes et dabis ieiunis et in cibo et post cibum; in
cibo autem saepius et ante cibum; multum enim sunt
mirabiles. Stomachi dolores mitigant et acidi ructus pau- 10
sant et indigestionem solvunt; constringunt ventrem et
ciliacos et tortiones ventris mitigant. Sunt autem et ano-
dini ad cephalargiam; illinito ex eis fronte cum aceto
et oleo roseo. Aurium quoque passiones et dentium do-
lores cum suco perdiciados herbae in cavernas dentium 15
missi sanant admixto galbano; et optalmias solvunt ad-
iuncto tetrafarmaco; iuvant etiam potati dormitum eun-
tes; somnum enim faciunt suavem et reuma reprimunt.
Similiter et articulos dolentes iuvant; abstinent enim et
menstrua, si satis fluant. Unus ex eis cum apozima mir- 134.1
tae dragmarum trium potatus ad narium fluxum et e-
morroidas et ad omnes fluxus facit, et ad catarrum datur
et ad matricis suffocationem facit; et ad colericas pas-
siones cum apozima rubi aut vino austero in quo ani- 5
sus sit infusus aut sorba aut mirta. Bene etiam datur
et in periodicas passiones omnes et maxime, quae cum
rigore fiunt. Datur autem ante unam horam accessionis
cum aquae ciatis tribus. Oportet etiam dari et vomen-
tibus cibos; iuvant etiam eos qui tussiunt cum sapa da- 10
tus aut melle cocto; et in initio freneticae passionis da-
tus iuvat; stomachicis autem cum tracorizano tritus et
potus cum apozima rosarum aut cum vino myrtiti
aut cum suci mentae drachmis tribus iuvat; ad disin-
teriam igitur cum sorbarum apozima aut cum ma- 15
lorum citoniorum aut cum rubi decoctione datur; datur
etiam tritus pulvis cum ovo; similiter autem et ciliacis
et ad omne reuma ventris vel aliorum membrorum. Facit
etiam et ad uvam ex eo cum aqua gargarismus factus;
facit et ad vesicae dolorem cum aquae calidae ciatis duo- 20
bus datus; et ad emoptoicos cum ciato uno aceti et
aquae frigidae ciatis duobus potus. Istum igitur tro- 135.1
ciscum ulceratam habentes vesicam bibendo scimus fuisse
liberatos.
  Item trociscus clidion: nardo indica, croco ana
drachm. VIII, aloe, libano, aniso, rosis, siccis, yreus ana 5
drachm. II, acacia, smirnis, ypoquistidos, licio indico,
dragaganto, opio, pipere ana drachm. IV; opii autem
alii mittunt drachm. unam; aquae quod sufficit. Faciens
autem trociscos habentes obolos duos aut unum dabis cum
vino myrtiti. 10
  Item trociscus ad disintericos, emoptoi-
cos et ad fluxum sanguinis mulierum: ypoqui-
stidos cili, gessamia, gallis asianis, acacia cirra ana
drachm. VIII; cum aqua pluviali facies trociscos et uteris.
Disintericis enim inicies drachm. duas cum suco ori- 15
zae aut lenticulae aut his similibus; emoptoicis vero
bibere dabis drachm. unam cum aquae frigidae cotila
una; ad sanguinis fluxum mulierum similiter; inicies au-
tem aliquo suco aut appones floccum lanae intinctum
resoluto trocisco cum suco strigni aut aliquo huius si- 20
mili herbae.
  Catapotiae ad disintericos: mirra, opio ana 136.1
drachm. II, gallis asianis dracm. IV, alii autem drachm. II.
Cum aqua faciens catapotias dabis in nocte tres et
mane tres.
  Item catapotiae ad disintericos vel ad om- 5
nem solutionem ventris: gallis asianis non pertusis,
opio ana obolos tres; cum aqua facies catapotias orobeas
et dabis in nocte cum vitellis ovorum aut myrtiti suco
duas aut tres; alii quidem de gallis duplum mittunt.
  Item potio ad disintericos: roboris novelli cor- 10
tice drachm. VI mittes in ollam novam et addes vini
austeri sextarios duos et coques, donec remaneat emina
una et sublato cortice dabis bibere ieiuno ciatos duos.
  Ypoteta ad tenismon et disinteriam: myrra,
opio, libano, croco, aequali pondere; cum aqua teres 15
et facies colliria ad magnitudinem nuclei pinei vel mo-
dico maiora et inicies per anum.
  Item colliria alia ad dolores: galbano, storace ana
drachm. II, opio drachm. I. Facies ut supra colliria et inicies.
  Item aliud suppositorium collirium ad tenis- 20
mum et disinteriam valde bonum: opio drachm.
IV, mirra drachm. VIII, croco, castoreo ana drachm.
VI; libano drach. IV; cum attico vino facies colliria.
  Enema ad disintericorum dolores nimios et
inflammationes. Sevum caprinum curatum resolves 137.1
et inicies. Item alia: lac vaccinum cum medulla et oleo
inicies. Item alia: oleum roseum cum butyro inice. Item
alia: oleum roseum et butyrum cum albumine ovo-
rum vel aqua, in qua lini semen coctum sit, inice. 5
Item alia: ubi somnus non accedit, rosarum folia in
aqua decoquuntur et eandem aquam cum ovorum vitellis
inicies. Item alia: dragagantum solves in apozima rosa-
rum et aliud tantum addes suci orizae et inicies. Item
alia: acaciae partes duas, suci orizae partes tres, ubi 10
simul coquantur mirta et facis ad mellis tenuis spis-
situdinem et omnibus mixtis inicies drachm. IV. Item
alia ad disintericos enema et magis ubi reuma non
est: licio indico drachm. II; in lacte caprino resolutum
inicies. 15
  Item aliud melius: lacte caprino ciatos VII aut
VIII, amilo drachm. IV, licio drachm. II; miscebis simul
et inicies. Item alia de sevo hircino cum oriza aut farre
cocto inicies. Haec in initio.
  Ad cancrum si fecerit intestinum. Nam si iam 138.1
cancrum fecerit intestinum, iniciendum est de suco len-
ticulae cum melle optimo et maxime pontico; inter-
dum admiscebis etiam stipteriam rotundam; his enim
poterit mel et sucus lenticulae purgare, stipteria vero 5
desiccat. Quodsi amplius cancer obtinuerit loca, ut etiam
corrupta corpora simul defluant, oportet in primis salmo-
riam inicere de sale amoniaco factam et sic postea Fau-
stini inicies trociscum, qui recipit: asbesto drachm. V,
sandaraca drachm. V, arsinico drachm. V aut VIII, carta 10
combusta drachm. XXX. Facies trociscos cum vino drag-
marum IV; inicies autem cum apozima mirtae et lenti-
culae; alii et cum vino.
  Item trociscus marcelli magnificus, qui reci-
pit: calcu cecaumeno drachm. II, arsenico drachm. IV, 15
lepidus calco drachm. IV, opio drachm II, croco drachm.
I, tetano drachm. V, stipteria scistis drachm IV, san-
daraca drachm VI, omfacio drachm. III. Conficies cum
vino mirtiti aut sapa cretica trociscos dragmas singulas
pensantes et inicies cum apozima myrtae. 20
  Item trociscus sine opio et calce disintericis; et pur-
get enim et cicatricem inducit: sidia drachm. I, gummi 139.1
unc. I, ypoquistidos cilo unc. I, rore syriaco drachm.
I, licio indico drachm. IV, amilo drachm. IV, acacia
drachm. I. Haec omnia teres et cum aqua ubi coxeris
mirtam facies trociscos et, cum opus fuerit, inicies cum 5
suco orizae aut lenticulae. Quodsi primum medicamen
non iuvaverit, id est de lenticula et melle, contem-
plare, ne de nigris coleribus passio facta sit; aegritudo
ergo est pessima et periculosa; quodsi fuerit, oportet ergo
medicamen fortius fieri, quod recipit salis amoniaci 10
partem unam, acantis egyptias partes tres et ellebori
nigri tantumdem, quantum fuerit de sale amoniaco.
Coques autem in aqua acantha et elleborum et sic pos-
tea salem in ipsa apozima admiscebis et inicies. Quodsi
causam ad mortem properare videris, post haec inicies 15
sandaracam et arsenicum et asbestum aequali pondere;
haec enim adiuvant, ubi nimia putredo fuerit facta, ut
paulatim ad sanitatem possit reverti. Iuvat autem et Musa 140.1
trociscus cum vino et melle adhibitus.
  De apeutismeni intestini inflammatione
facta. Inflammatione autem consistente in apeutismeno
intestino de lacte iniectio mitigat; et sucus alicae et 5
ptisanae sucus et farris sucus tollere solent dolores et
inflammationes. Quodsi non multum nimius sit reuma-
tismus, oleum si iniciatur, paragorizat.
  Quid oportet fieri his, qui non continent
iniectionem. Quodsi iniectionem non contineant, multi 10
salmoriam iniciunt, alii autem salis amoniaci coclea-
rium unum vel minus aut maius admiscuerunt me-
dicamini; nos autem salmoriae, ubi olivae albae con-
ditae sunt; de aqua illa eminam unam inicimus et
intervallum facientes, quantum potes esse hora media aut 15
modicum plus, post depositionem ventris iniciemus tro-
ciscos; et sic continent, etsi nuda invenerint ulcera. Haec
est desintericorum omnis cura.