De ciliacis Filomini.
  Ciliacae passiones ex indigestione ipsius ventris fiunt 3.140.20
eo, quod ipse defectum patitur et non potest ex ipsa
defectione ministrare corpori nutrimenta. Liquida ergo 141.1
et non bene digesta per ventrem feruntur diversi coloris
et maxime distillatio luti sanguinei quemadmodum vas
distillans efficitur. Nihil ergo mirandum est, quod sanguis
non perdigestus recidat in ventrem amissa aut laesa 5
elctica, id est continente, virtute.
  Signa ciliacorum. Multo igitur tempore solutio
ventris manet cum frequenti assellatione. Extenuatur au-
tem corpus insomnietate consumptum et indigestio et
mordicatio cum strofo in ventre efficitur et fastidium 10
patiuntur.
  Curatio ciliacorum. Curantur siquidem quemad-
modum et hi, qui reuma ventris patiuntur. Cibi vero
his ministrandi sunt, non qui satis sint staltici, sed qui
stiptici sint et bene sint digestibiles et evanodoti, quales 15
sunt panis bene confectus clibanitis [dis]coctus et in
vino intinctus stiptico; et sorbitiones de lenticula et oriza. 142.1
Pisces, qui duras habent carnes, dandi sunt; de avibus
vero ea, quae non sunt saginata, praeter paludestria.
Coquimus etiam bucellas de pane cum malis cidoniis
et mirtis. Dabis etiam et ovorum vitella assa, in aceto 5
intincta; sed et sciston de lacte, sicut dictum est, da-
bis bibere; et carnes leporinae et silvestres et alia, quae
in reumaticis passionibus diximus, sunt ministranda. Haec
ergo passio, in initio curatione adhibita, facile amputatur,
postea vero, difficilius; diuturna autem effecta passione, 10
tarde removetur. Oportet autem in primis biduo aut
una die a cibo abstineri et in praecordiis embrocas im-
poni, quae modice sint stipticae et corroborare possint
loca de vino et oleo roseo aut mirtiti aut melino aut inan-
tino. Post haec autem cataplasma erit imponendum de 15
dactilis et alfita et malis citoniis et aloe et absintio;
facit autem et plantago trita et scinus et herba poli-
gonus aut cum alfita aut cum farina tritici admixta;
ad dolores autem cum ardore factos, quod rarius solet 143.1
contingere, fiant oximelles. Et sic uteris cataplasmate
hoc modo confecto de dactilis et lini semine: dactili igitur
in vino infusi teruntur, lini semen aut farinam cum melle
coques et olei modico et, cum se collegerint, in mortario, 5
ubi dactili triti sunt, supermittes et teres et, cum bene
se miscuerint, levabis et uteris calido. Item cerato de
oleo mirtiti et dactilis commixto uteris; et haec desic-
cant reuma. Emplastra autem sunt, quae ad haec fa-
ciunt, qualia sunt diaiteas et panecia et icesius et magis 10
omnibus mnaseus, dicitur autem et clidion; cuius con-
fectionem, ubi de reumate ventris scripsimus, tradidimus.
Extrinsecus haec a nobis dicta sufficiant. Ceterum autem
de potionibus dicendum erit. Danda est enim quinque-
folii herbae radicis decoctio; potanda et rubi radicis si- 15
militer aut salicis arboris. Tritae autem superspargendae
sunt in potione sementis uvae siccae amineae. Dederunt
autem aliqui et ypocistidos cilum et acaciam cirram et
licium indicum et mala granata utraque; aliqui autem et 144.1
balaustiam tritam potui supersparserunt, alii et gallae
pulverem aut sidiae. His autem ad desintericos solemus
uti. Sunt quidem staltica, sed paene omnia cacostomacha
sunt et fastidium generant et digestionem prohibent fieri; 5
propterquod rarius ad haec danda sunt. Nos tamen
ad hanc passionem, quando cataplasmamus, die ipsa hanc
potionem damus: siliquam graecam et semen plan-
taginis et sementes de uvis domesticis siccis; haec in
aqua quidem bulliant et dabis eis eandem aquam bi- 10
bere; dabis et trociscos proprios ad ipsam causam.
  Trociscus ad ciliacos optimus. Semen apii in-
fundes in aqua, ubi lenticula cocta fuerit tribus diebus;
postmodum teres et admiscebis gummi et cum suco plan-
taginis facies trociscos; exinde dabis in aqua calida, 15
ubi aut quinquefolii aut rubi radices fuerint coctae.
  Item trociscus ad ciliacos. Iras auctor: Plan-
taginis semine drachm. I, lapati agrestis semine sesqui- 145.1
drachm., ypoquistidos cilo, acacia ana drachm. I, gu-
mmi obolos III; teres et cum apozima papaveris dabis
bibere et desubtus ex eo inicies.
  Item ad ciliacos trociscus, qui statim constrin- 5
git: Miricis carpo drachm. IV, acacia cirra drachm. II,
apio drachm. I, rore marine drachm. IV, myrtae nigrae
foliis drachm. IV; de melle stimatis supermittens drachm.
I facies trociscos et uteris cum ovi assi vitello; cum
autem dederis bibere, coques rubi radicis cortices et 10
myrta et mala citonia et in ipsa coctione dabis tro-
ciscos, et ipsa apozima, cum voluerit bibere, utatur.
  De cronia ciliacorum passione. Diuturna igitur
passione effecta, aut recorporativae aut sine unctione fri-
cationes solae sunt adhibendae in diebus, quibus facilius 15
adiutoria his agentibus ministrantur, qualis est fricatio
multa coxarum et brachiorum adhibita sine oleo, cum
sabanis asperis et postea nitrum membris ipsis superspar-
sum, admixto lituasio aut lituperito aut veterum testarum
assarum tritura et aequali pondere nitro, admixta dili- 146.1
genter; postea vero cum oleo dropacismi et in ali-
quibus diebus de confecta dropace adhibendum est per
partes membrorum; in primis quidem in coxis, postea
in brachiis, tertio autem loco uteris in dorso et coxis, 5
deinde autem in pectore et ypocondriis. Similiter autem
imponendus est et sinapismus; hoc enim modo poterit
ad sanitatem celerius pervenire.