SUASIO LEGIS FANNIAE
|
|
Macr. Sat. 3.16.14
|
|
ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis sti-
|
2.1
|
pati. ubi horae decem sunt, iubent puerum vocari ut
|
|
comitium eat percontatum quid in foro gestum sit, qui
|
|
suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot
|
|
vetuerint. inde ad comitium vadunt, ne litem suam
|
5
|
faciant. dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam
|
|
non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant.
|
|
veniunt in comitium, tristes iubent dicere. quorum nego-
|
|
tium est narrant, iudex testes poscit, ipsus it minctum.
|
|
ubi redit, ait se omnia audivisse, tabulas poscit, litteras
|
10
|
inspicit: vix prae vino sustinet palpebras. eunt in con-
|
|
silium. ibi haec oratio: 'quid mihi negotii est cum istis
|
|
nugatoribus, quin potius potamus mulsum mixtum vino
|
|
Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum
|
|
germanum qui inter duos pontes captus fuit?'.
|
15
|