| POMPONI PORFYRIONIS COMMENTVM IN HORATIVM | |
| FLACCVM | |
| AD MAECENATEM | |
| Maecenas atavis edite regibvs. | 1.1.pr.1 |
| Hac ode Maecenatem adloquitur indicans alium alio | |
| studio teneri <rerum>, quae adpetantur uel ludicri cupi- | |
| ditate uel gloriae; se autem putare inter deos relatuiri, si | |
| numero lyricorum poetarum adscriptus fuerit. | 5 |
| Maecenatem ait atauis regibus editum, quod a | 1.1 |
| nobilibus Etruscorum ortus sit. | |
| Palmaqve nobilis terrarvm dominos evehit ad deos. | 5-6.1 |
| Ambiguum, utrum nobilis deos an nobilis | |
| palma. | |
| Mobiles quirites ait referens ad uulgi leuitatem. | 7.1 |
| Loquitur autem de eo, qui fauorem uulgi captans optet, | |
| cum ingressus sit theatrum, plausum sibi edi a populo. | |
| Sic enim excipiebantur in theatr<o> principes, de quibus | |
| bene populus sentiebat. Hos enim plausus ter geminos | 5 |
| honores ait. | |
| Attalicis condicionibvs. | 12.1 |
| Id est: regiis opibus. | |
| Attalus autem rex Pergamenorum fuit, cuius heredi- | |
| tate p(opulus) R(omanus) locupletatus fuerat. Est autem | |
| sensus: Quicumque consuerit agrum suum colere, num- | 5 |
| quam sollicitetur ad nauigandum, etiam si regias opes pro- | |
| mittas, ut hoc faciat. | |
| Cyprea trabe pro: cypro abundante; cypriis enim clauis | 13.1 |
| naues figuntur. | |
| Mercator m. o. e. o. l. r. s. [r.] m. r. r. q. Sensus | 16-18.1 |
| est: Mercator cum tempestatem in mari patitur, abhorret | |
| nauigare, et optat iam rusticam uitam in patria sua colere; | |
| mox ubi euaserit periculum, eandem uitam repetit; per quod | |
| colligit neminem posse aliquid agere, quam quod consuerit. | 5 |
| Est qvi nec v. p. M. Ordo: est qui nec spernit. Dicit | 19.1 |
| autem alios uita lautiore delectari. | |
| Ad aq. c. | 22.1 |
| Id est: apud fontem; omnes autem fontes sacri habentur, | |
| et ideo caput sacrae aquae ait. | |
| Manet svb Iove frigid. | 25.1 |
| Ac per hoc 'sub caelo'. Dicit autem alios studio uenandi | |
| plerumque in siluis pernoctare. | |
| Fidelis catvlos. | 27.1 |
| Melius generaliter accipimus, quam ut uenationi tantum | |
| eos fideles intellegamus. Nam et Lucretius | |
| Fida canum uis | |
| dixit. Ergo quod semper dominis fideles sunt intelle- | 5 |
| gamus. | |
| Me d<o>ctarvm p. h. f. Praemia d<o>ctarum frontium he- | 29.1 |
| deras ait, quia his poetae coronantur. Vnde et Vergil. ait: | |
| Atque hanc sine tempora circum | |
| Inter uictrices hederas tibi serpere laurum. | |
| Nymfarvmqve leves <cvm> S. c. | 31.1 |
| Per ea s<e> egregiam gloriam dicit consequi, de quibus | |
| canit; fere enim lyrico carmini materia de nemoribus ac | |
| fontibus est, et siqua sunt his similia aut proxima. | |
| Secernvnt popvlo. Id est: de grege uulgi tollunt, ac | 32.1 |
| per hoc sublimen faciunt. | |
| Evterpe cohibe[n]t[e]. Vt si diceret: si tamen Musae | 33.1 |
| non denegant mihi studium cantus sui. | |
| Lesbovm barbit[t]on. | 34.1 |
| Barbit[t]on organi genus est in modum lyrae. Lesboum | |
| autem dixit, referens ad Alcaeum et Saffo lyricos poetas, | |
| quos in Lesbo insula natos esse manifestum. | |
| Lyricis vatibvs. 'Graecis' utique intellegendum. Nam | 35.1 |
| nondum erant Romani. |