| INCIPIT EIVSDEM CARMEN DE ARTE POETICA | |
| Hvmano capiti cervicem <p>i<ctor> eqvinam ivngere <si> vel. | pr.1 |
| Hunc librum, qui inscribitur de arte poetica, ad Lucium | |
| Pisonem, qui postea urbis custos fuit, eiusque lib<e>ros misit; | |
| nam et ipse Piso poeta fuit, et studiorum liberalium antistes. | |
| In quem librum congessit praecepta Neoptolemi τοῦ Πα- | 5 |
| ριανοῦ de arte poetica, non quidem omnia, sed eminentissima. | |
| Primum praeceptum est περὶ τῆς ἀκολουθίας. | |
| Nam ut pictor si humano capiti equi dederit ceruicem | |
| e<a>mque uoluerit decorar<e> pinnis, et inferiorem partem mem- | |
| brorum exprimere piscis effigie, superiorem uero mulieris | 10 |
| exornare specie, ualde ridebitur, quod contra naturam omnia | |
| faciat: ita poetice, s<i> ornatus causa plus, quam exigit materia, | |
| aliquid institutum <ornetur>, meretur contemni. | |
| Risvm teneatis, amici? | 5.1 |
| Percontantis est haec uox et praecipientis utique ri- | |
| de[o]ri oportere. | |
| Pictoribvs atqve poetis qv<i>dlibet avd[i]endi semper | 9-10.1 |
| fvit aeqva potestas. | |
| Seque<n>s praeceptum est, omnes quidem poetas pote- | |
| statem habere fingendi ita, ut aliquid faciant, non ut uelint | |
| cum auibus serpentes, uel cum agnis tigres iungere. | 5 |
| Inceptis gravi[ori]bvs plervmqve et magna professis. | 14.1 |
| [Plerumque] tertium καθολικόν [et magna professis] est, | |
| natura<m> quorundam poetarum esse pessimam, qui inci- | |
| piant grandia describere, deinde in locos communes exe<a>nt, | |
| qui licet boni sint, tamen ridentur ac superuacui habentur, | 5 |
| nisi loco positi sint. | |
| Pvrpvrevs, late qvi splendeat, vnvs et alter adsvitvr | 15-16.1 |
| pannvs. Per hoc locos communes significat. | |
| Avt flvmen Rhenvm. Non dixit genere masculino 'Rhe- | 18.1 |
| nus', sed neutro 'hoc Rhenum', quia est 'hoc flumen'. | |
| Et fortasse cvpressvm scis simvlare. Hoc prouer- | 19-20.1 |
| bium est in malum pictorem, qui nesciebat aliud bene pingere | |
| quam cupressum. Ab hoc naufragus quidam petit, s<ta>tum | |
| suum exprimeret. Ille interrogauit, num ex cypresso uellet | |
| aliquid adici. Quod prouerbium Graecis in usu est | 5 |
| Μή τι καὶ κυ<πά>ρισσον θέλεις; | |
| Anfora coepit institvi: cvrrente rota cvr vrcevs exit? | 21-22.1 |
| Hoc dicit: quare cum aliam materiam institueris scribere, | |
| aliam efficis? quo modo ridendus est figulus, qui cum desti- | |
| nauerit amforam fingere, urceum efficiat. | |
| Maxima pars vatvm, pater et ivvenes patre digni, | 24-25.1 |
| decipimvr. Hoc tale παράγγελμα est: erramus, inquit, et dum | |
| conamur ueram uirtutem sequi, uicina uirtut<i> in uitia inci- | |
| dimus; nam breuiter scribentem sequitur obscuritas, leuia | |
| componentem nerui inhibent, diserta profitentem κακόζηλα | 5 |
| uitian<t>, spreta rerum inspectione. | |
| Qvi variar<e> cvpit rem prodigialiter vnam. Aliud hoc | 29.1 |
| praeceptum est, non esse fabulis indulgendum, nec extenuan- | |
| dam usque in uitia materiam. | |
| Aemilivm circa lvdvm faver imvs. | 32.1 |
| Aemilii L[a]epidi ludus gladiatorius fuit, quod nunc | |
| Polycleti balineum est. Hic demonstrat aerarium fuisse fa- | |
| brum imum, hoc est: in angulo ludi tabernam habentem; | |
| hoc autem praecepto svmite materiam vestris, qvi | 38-39.1 |
| scri<bi>tis, aeqvam praecipit nunc eis, qui sunt poetae, ut eam | |
| materiam eligant, in qua possint placere. | |
| Cvi lecta potenter erit res, id est: qui legerit id, quod | 40.1 |
| praestare possit. Potenter figurauit ὡσεὶ δυνατῶς. | |
| Ordinis haec virtvs erit et venvs, avt ego fallor. | 42.1 |
| Loquitur nunc περὶ τῆς <εὐτ>αξίας [quo ordine seruanda | |
| a poetis]. | |
| Venerem autem decorem carminis significat. | |
| Dixeris egregie, notvm si callida verbvm. | 47.1 |
| Exponit nunc de uerbis ueteribus ac nouis, quomodo | |
| poetica sint. | |
| Nam licet aliqua uulgaria sint, ait tamen illa cum aliqua | |
| compositione splendescere. | 5 |
| Verbi gratia 'curculio' sordida uox est, ornatu accedente | |
| uulgaritas eius absconditur hoc modo: | |
| Populatque ingentem farris aceruum | |
| Curculio. | |
| [Apud Homerum est qui fabam libenter uescitur.] | 10 |
| Si forte necesse est indiciis <m>o<nstr>a<re> recentibvs. | 48-49.1 |
| Quod si i<t>em, inquit, ad rem a<li>quam explicandam uerba | |
| antiqua non suff<e>cerint, permittitur poetae noua fingere. | |
| Indicia uerba appellauit. | 49.1 |
| Philosophi enim dicunt indicandarum rerum causa in- | |
| uentas esse uoces. | |
| Fingere [<c.> [fing.] Non seruauerunt eius, qui inter | 50.1 |
| omnes hi Cethegi unum morem se<r>uauerunt.] cinctvtis non | |
| exavdita καὶ τὰ ἑξῆς: Omnes <h>i <C>ethegi morem se<r>ua- | |
| uerunt eius, qu<i> Rom<uli> interanea discerpta[m] <d>om<u>m rettu- | |
| lerat. Numquam enim tunica usi sunt. Ideo cinctutis [his] | 5 |
| dixit, quoniam cinctum est genus tunicae infra pectus apta- | |
| t<ae>. Eis ergo non exaudita uerba tamquam <in>sol<ita> et | |
| in<p>er<missa> n<unc> dixit. | |
| Est autem <uerbi gratia> intestinum pusillum. | |
| Et deinde [uerbi gratia], si[c] alapam <dicimus>, cum | 10 |
| uno digito imam ferimus auriculam. | |
| Et nova fictaqv[a]e nvper habebvnt verba fidem, si | 52-53.1 |
| Graeco fonte cadent parce de<tor>ta. Magis, inquit, auctoritatem | |
| mereri possunt noua uerba, si a Graeco fuerint in Latinum | |
| deriuata, ut transtulimus triclinium (antea cenaculum illud | |
| uocabamus, quia ibi cenabatur), et ab οἴνω<ι> uinum, et a | 5 |
| coelice calicem, et a co<lo>cy<n>the cucu<rbit>am. | |
| Ego cvr, adqvirere pavca si possvm, invideor? Cum | 55-56.1 |
| Plauto Caecilioque permiss<u>m s<it>, <si> uoluerant, uerba fin- | |
| gere, cur mihi minus liceat Latinum ampliare sermonem et | |
| nouis uti uerbis? Inuideor posuit pro: inuidetur mihi. | |
| Debemvr morti nos nostraqve. Conprobat nunc uniuersa | 63.1 |
| morti esse destinata; etiam uerba interire cum opera hominum. | |
| Sterilisqve div palvs. Diuus Caesar duas instituerat res | 65.1 |
| facere, portum Ostiensem munire, et Pomptinam paludem, quae | |
| in Campania ad quadragensimum miliarium, emittere[t] in mare. | |
| Hanc ergo significat in hoc recidisse, ut iam aretur. | |
| Sev cvrsvm mvtavit iniqvvm frvgibvs amnis, doctvs | 67-68.1 |
| iter melivs. Tiberim intellegamus. Hunc enim Agrippa de- | |
| riuauit, qua nunc uadit; antea per <V>ela<b>rum fluebat. | |
| Cadentqve qvae nvnc svnt in honore vocabvla, si | 70-71.1 |
| volet vsvs, hoc est: ratio loquendi. [Vsus] nihil enim aliud | |
| est, quam regula sermonis Latini. | |
| Res gestae regvmqve dvcvmqve. Incipit nunc loqui de | 73.1 |
| omnibus metris, de epico, elegi<ac>o, [ac] iambico. | |
| Versibvs inpariter ivnctis. Elegiacos <uersus dicit. In- | 75.1 |
| pariter iunctis> inparibus. Nam exametro [enim] priore | |
| sequenti pentametro scribuntur clamores. | |
| Archilochvm proprio rabies armavit iambo. | 79.1 |
| Primus Archilochus iambo<s> scripsit in Lycambam <so- | |
| c>erum suum. | |
| <Hvnc socci cepere pedem grandesqve cotvrni.> Quo modo | 80.1 |
| comoediae et tragoediae ornantur, qui pes iambicus appellatur. | |
| Nam hoc distat iambicus <a> iambo [paribus], <i>d est metro, | |
| quod <iambus> ex iamb<ic>is <paribus> constat et maledictis arma- | |
| tur, iambicus autem metro magis quam ratione similis est iambo. | 5 |
| Alternis aptvm sermonibvs. | 81.1 |
| Nihil enim poeta in tragoedia d<ic>it, sed plures personae. | |
| Itaque heroicum solet [res] referre, quid act<um> sit, tragoedia agit. | |
| Et popvlaris vincentem strepitvs: ipsum altius in | 81-82.1 |
| scaena sonante<m>, quam populi clamor est. | |
| Mvsa dedit fidibvs divos pverosqve deorvm. Nunc de | 83.1 |
| lyrico carmine loquitur, qu<o> metro scribunt<ur> aut heroum | |
| laudes aut Olimpionicarum. Pueros autem deorum heroas dicit. | |
| Et ivvenvm cvras. | 85.1 |
| Hoc est: amores; quos lyrici celebrant. | |
| Libera vina referre. Qualia sunt Anacreontis carmina | |
| [descripta]. | |
| Descriptas serva[ve]re vices. | 86.1 |
| Hoc est: ordinem positum per species s<i> ignor<o>, quare | |
| poeta dic<o>r? | |
| Cvr nescire pvdens prave qvam discere malo? | 88.1 |
| Huius uersus sensus talis est: | |
| Cur malo nescire, praue erubescens, ne uidear ignorasse, | |
| quam <ab> al<i>o discere? | |
| Indignatvr item privatis. Hoc est: humilibus uerbis | 90.1 |
| non uult tragoedia[m] inpleri. | |
| Et tragicvs plervmqve dolet sermone pedestri. Exigit | 95.1 |
| saepe et tragoedia, ut pedestri<bus> scribatur uerbis, ut cum | |
| Peleus uel Telefus regio habitu mutato loquantur. Neque enim | |
| debet in habitu mendici auxilium petens regaliter loqui. | |
| Proicit ampvllas. Hoc a Callimacho sustulit, qu<i> | 97.1 |
| dixit <***>. | |
| Si cvrat cor spectantis tetigisse qv[a]erella[s]. Hoc est: | 98.1 |
| si id agit, ut adtente[m] spectantem flere cogat. | |
| Dvlcia svnto. Nunc quasi legem ponit et praecipit. | 99.1 |
| Sunto enim et agunto 'sint' et 'agant' significat. | |
| Sed leges antiquae his fere plenae sunt qua<si> significan- | |
| t<ibus> uerbis. | |
| Si vis me flere, dolendvm est primvm ipsi tibi. | 102-103.1 |
| Hoc Demosthenicum est. Nam cum ad illum is, qui | |
| uapulauerat, accessisset peteretque summisse, ut causam suam | |
| ageret eo, quod caesus esset, negauit se facturum, quia ille | |
| non uapulasset. Illo adfirmante <cum lacrimis> factum esse, | 5 |
| <ae>que superuacuas dixit eius qu[a]erellas. | |
| Tunc tertio cum indignari uideret [et tuto adfirmante cum | |
| lacrimis adfectu], dixit nunc se illi credere. Capiebat enim | |
| dicendi impetum ex irascente. | |
| Tvnc tva me infortvnia laedent. Id est: <t>u<nc> tuae me | 103.1 |
| calamitates mouebunt, quod Graeci ἀτυχήματα uocant. | |
| Romani tollent eqvites peditesqve cachinnvm. R<i>debit | 113.1 |
| equester ordo et plebs. Cachinnum autem uer<b>um secundum | |
| ὀνοματοποι[ε]ίαν fictum a sono risus. | |
| Intererit mvltvm, divvsne loqvatvr an heros. Hoc est: | 114.1 |
| unicuique personae actus aptandus est. | |
| [Tamquam] apud Menandrum inducitur seruus [in- | |
| ducitur], <tamquam> liber loquens et hoc ille ind<i>l<i>genter | |
| et inconsulto, ut omnia domino simpliciter fateatur. | 5 |
| Itaque quo<dam>modo illum excusat. | |
| Avt famam seqvere avt sibi convenientia finge. | 119.1 |
| Hoc aliud praeceptum est. Nam poeta scripturus aut | |
| secundum consensum debet aliquid describere, aut si histo- | |
| riam tamquam tritam non uult attingere, debet conuenienter | |
| no<u>a[m] inducere. | 5 |
| Scriptor honoratvm si forte reponis Achillen. | 120.1 |
| Apud antiquos com<o>ediarum tragoediarumque scri- | |
| ptores cum primum in scaenam prodirent, fa<u>orabiliter ex- | |
| cipiebantur, <etiam> si male agerent, u<t> illorum ad scribendum | |
| iterum allicerentur animi, <et> praetore cogente totam ne- | 5 |
| cesse erat peragi fabulam. Sin uero <i>t<eru>m male egissent, | |
| incipiebant derideri. | |
| Ideo dixit 'reponi<s>', quasi 'iterum profer[en]s'. | |
| Perfidvs Ixion. | 124.1 |
| Moris erat apud antiquos, ut ducturi uxores nupt<i>alia | |
| munera et dotem ultro soceris darent. | |
| Ixion ergo cum filiam Eponei accepisset <in> iniquum con- | |
| iugium et dotem inuitus daret, scrobem fecit ingentem, quam | 5 |
| igne repleuit et in summo leuiter cinere contexit. In hanc | |
| <E>ponea, quem simulans ad cenam inuitauerat, mersit ac | |
| sic passus est uiuum exuri. <O>b hoc perfidus Ixion. | |
| Difficile est proprie commvnia dicere, tvqv<e>. Nunc in | 128.1 |
| aliud catholicum <transi>t quasi interrogans: at enim, in- | |
| quiunt, difficile est communis res propriis explicare uerbis? | |
| Si non circa vilem patvlvmqve moraberis orbem. | 131-132.1 |
| In eos dixit, qui a fine Iliados Homeri scripserunt <et κυκλι- | |
| κοὶ> appellantur. Ideo et patulum orbem dixit. | |
| Nec verbo verbvm cvrabis reddere. Hoc est: si non | 133.1 |
| quaesieris, ut ad uerbum commutes, nec exprimere carmen, | |
| sed magis sensus. | |
| Alioquin siquid transtuleris, et pusillum erit et ineptum | |
| Partvrient montes, nascetvr ridicvlvs mvs. Graecum | 139.1 |
| hoc prouerbium est: | |
| Ὤδινεν ὄρος, τὸ[ν] δ’ ἔτεκε<ν> μῦν καὶ τίκτεται μῦς. | |
| Nec reditvm Diomedis ab interitv Meleagri. Antimachus | 146.1 |
| fuit cyclicus poeta. Hic adgressus est materiam, quam sic | |
| extendit, ut uiginti quattuor uolumina imple<r>it, antequam | |
| septem duces usque ad Thebas perduceret. | |
| Si plosoris eges avlaea manentis. Id est: si uis te | 154.1 |
| adsectante<r> audiri, donec aulaeum leuetur, et donec is, qui | |
| agit, dicat uos ualete et plaudite, quae consummatio | |
| et comoediae et tragoediae est, haec intuenda sunt, quae | |
| omnia subicit. | 5 |
| Avt agitvr res in scaenis avt acta refertvr. In tale | 179.1 |
| transit καθολικόν: Duo sunt genera nuntiorum. Alter est, | |
| qui extra scaenam acta nuntiat; puta si filios Medea occidit, | |
| nuntia[n]tur statim Iasoni; neque enim decet hoc in ipsa | |
| scaena fieri; alioquin incipit actus uerus fieri, non fabula. | 5 |
| Alter est, qui in scaena commissa perfert extra scaenam, | |
| si puta adulterium Clytemestra conmiserit, <ἐξάγγελος>, ut | |
| hic quidem appellatur. | |
| Nev sit qvinto prodvctior actv fabvla: neue inci- | 189-190.1 |
| piat tragoedia plus quam quinque partibus impleri. | |
| Qvae posci volet et spectanda reponi. <Sicut> illud dixit: | 190.1 |
| Si forte reponis Achillen, | |
| hoc est: quae placere uult et iterum proferri. | |
| Nec devs intersit, nisi dignvs vindice nodvs in- | 191-192.1 |
| ciderit. Tunc demum, inquit, inferri debet deus, cum digna | |
| res interuentu eius exprimitur. Alioquin male pone[e]tur, | |
| <ut> in eo[s] siquis seruum suum uoluerit occidere; sed magis, | |
| cum aut filius patrem, aut pater filium occidit. | 5 |
| Nec qvarta loqvi persona laboret. Tres enim personae | 192.1 |
| tragoediam itemque comoediam peragunt; si tamen quarta | |
| interponitur, non loqui debet, sed adnuere statimque dimitti. | |
| Actoris partes chorvs officivmqve virile defendat. | 193-194.1 |
| Id est: ne uiris agentibus feminarum inducatur chorus, | |
| neue feminis uirilis; sed agentes <s>exus <s>u[h]as partes cu- | |
| stodi<a>nt. | |
| Tibia non, vt n<v>n<c>, orichalco vincta tvbaeqve | 202-203.1 |
| aemvla. Colligit priore tempore certiore lege scriptas esse | |
| fabulas, quam hoc saeculo. Nam et tibia, qua intercinitur, | |
| <non erat> a<n>t<e> tam pr[a]etiosa aut tam magna, quam | |
| nunc est, quae orichalco ornatur, quod <a>es simillimum brat- | 5 |
| teae aureae est. | |
| Simplexqve foramine pavco. | 203.1 |
| Terna enim tantum mod<o> foramina habuit antiqua tibia. | |
| Sic priscae motvmqve et lvxvriam addi<di>t arti. Mo- | 214.1 |
| tum nunc gestum dicit. | |
| Sic etiam fidibvs voces crevere sever<i>s. Ante enim | 216.1 |
| lyra septem chordas habebat. Excogitata postea cithara est. | |
| Et tvlit eloqvivm <in>solitvm facvndia praeceps. Id est: | 217.1 |
| <au>sus est dicere, quae praecipit eloquentia[m]. | |
| Vtilivmqve sagax rervm et divina fvtvri sortilegis | 218-219.1 |
| non discrepvit sententia Delphis. Ante, inquit, sapiente<s> loque- | |
| bantur, et illorum praeceptum pro responso erat, <ut> | |
| θεῶ<ι> ἕπου, θεῶ<ι> νοῦς, et multa, quae in templo Delfici | |
| Apollinis scripta sunt, septem sapientium praecepta. | 5 |
| Sententiam dixi<t>, ut apud Graecos <γνώμη>. | |
| Carmine qvi tragico vilem certavit ob hircvm. | 220.1 |
| Circa hunc enim tragoediarum scriptores apud antiquos | |
| contendebant, et tragoedia inde appellata est. | |
| Mox etiam agrestis Satyros nvdavit, hoc est: satyrica | 221.1 |
| coeperunt scribere, ut Pomponius Atalante<n> uel Sisyfon uel | |
| Ariadnen. | |
| Non ego inornata et dominantia nomina solvm. Inor- | 234.1 |
| nata propria significa[ui]t. Dominantia nomina sunt, | |
| quae [<u>eris] propriis uocabulis nuncupantur, ut: libri capsa | |
| pagina. Haec autem non adeo propria sunt, ut: | |
| Virtus me fregit Aeneae, | 5 |
| quod est: Aeneas. | |
| Offendvntvr enim, qvibvs est [a]eqvvs et pater et res. | 248.1 |
| Id est: equites Romani, quibus honestus <c>ensus est, pro<te>r<ui>- | |
| tate<m> uerborum de<t>e<s>tantur. | |
| Syllaba longa brevi svbiecta vocatvr iambvs. His enim | 251.1 |
| <p>e<s> syllabis constat. | |
| Vnde etiam trimetris accedere ivssit nomen iam- | 252-253.1 |
| b<e>is. | |
| Omnes uersus tragici iamb<e>i trimetri appellantur. | |
| Quaeri autem sole[n]t, cur trimetri appellentur, cum senos | |
| accipiant pedes. Quoniam scilicet tanta breuitas est pedum, | 5 |
| ut iuncturae binos complectantur pedes. | |
| Non ita pridem, tardior [a]vt pavlo graviorqve | 254-255.1 |
| veniret ad avres [v. v. a.] | |
| Apud omnes enim antiquos uelox est et raro spondeum | |
| recipit. Nunc [hoc tempore] inseritur. | |
| Non vt de sede secvnda cederet avt qvarta. | 257-258.1 |
| Potest sine dubio uel primo loco uel tertio aut quinto | |
| interseri spondius, sed utique secundo et quarto excluditur. | |
| His enim locis iambus int<eg>er ponitur. | |
| Avt oper<a>e celeris nimivm cvraqve carentis. Eos | 261.1 |
| significat, qui tragoedias actitant. | |
| Scimvs invrbanvm lepido seponere dicto, hoc est: dis- | 273.1 |
| cernere, quid inurbane dictum sit, quid lepide. L[a]epidum est | |
| uenustum et suaue. | |
| Legitimvmqve sonvm digitis callemvs et avre. Id est: | 274.1 |
| Cum metra digitis <o>b aur<es f>erimus probantes, an consonent. | |
| Ignotvm tragicae genvs invenisse Camenae. | 275.1 |
| Thespis primum tragoedias scripsit genere Atheniensis, | |
| ad quas agendas plaustro circa ciuitates [egregie] Graeciae | |
| uehebatur. | |
| Qvae canerent agerentqve pervncti faecibvs ora. | 277.1 |
| Ex hoc etiam putant quidam tragoediam appellatam | |
| quasi trygadiam, quia faecem τρύγα Graeci appellant. | |
| Post hvnc personae pa[e]llaeqve repertor honestae. | 278.1 |
| Aeschylus primus tragoedi[i]s coturnos et syrma et per- | |
| sonam dedit. Horum enim trium auctor es<t>. Pallae | |
| hon<e>stae: pr[a]etiosae. | |
| Svccessit vetvs his comedia, | 281.1 |
| quae appellatur <ἀρχαία>. Est autem genus maledicacissimum | |
| et multum distans ab hac noua. | |
| Vos, o Pompilivs sangvis. | 291-292.1 |
| Quia Cal[y]p<y>s filius est Numae, a quo Calpurnii Pisones | |
| traxerunt nomen. | |
| Ingenivm misera qvia fortvnativs arte. Ait enim De- | 295.1 |
| mocritus poeticen natura magis quam arte constare, et eos | |
| solos poetas esse ueros, qui insaniant; in qua persuasione <et> | |
| Plato est. | |
| Si tribvs Anticyris capvt insanabile. Locus est in | 300.1 |
| Achaia Anticyra, ubi elleborum nascitur, quo sumpto de- | |
| mentes sanantur. [Hoc etiam sumpto et dolor capitis sanatur.] | |
| Qvi pvrgor bilem svb verni temporis horam. | 302.1 |
| Omnes enim uerno tempore purgationem sumunt, quod | |
| uocatur καθαρτικόν. | |
| Scribendi recte sapere est et principivm et fons. | 309.1 |
| Id est: scire quid scribas, hoc enim sapere est. | |
| Rem tibi Socraticae potervnt ostendere chartae. Poema | 310.1 |
| constat ex re et oratione. | |
| Res ex philosophia originem trahit, id est, ut praecepta | |
| contineat; has dicit Socraticas chartas esse. | |
| Deinde comitabuntur uerba. | 5 |
| Verbaqve provisam rem non invita seqventvr. Hoc tale | 311.1 |
| est: dicere, inquit, tunc poteris, cum habueris, quod dica<s>. | |
| Et Asinius Pollio i<t>em dixit: | |
| Male Hercule eueniat uerbis, nisi rem se- | |
| quuntur. | 5 |
| Interdvm speciosa locis morataqve recte fabvla. | 319-320.1 |
| Colligit saepe magis placuisse fabulam, quae nudis narr<ar>e- | |
| tur uerbis, quoniam res spectatorem delectarent, quam quae | |
| locis communibus explicaretur. | |
| Si uerbi gratia circumlator referat de Regulo, quomodo | 5 |
| captus sit aut punitus, uerba sordida si non delectant, atta- | |
| men res auocat auditu digna. | |
| Morataqve recte fabvla: bene instituta. Vnde | |
| in consuetudine dicere solemus bene moratum eum, qui rectos | |
| mores ediderit. | 10 |
| Nvllivs veneris: nullius uoluptatis nec decoris. | 320.1 |
| Grais dedit ore rotvndo Mvsa loqvi, praeter lav- | 323-324.1 |
| dem nvllivs avaris. In hac sola cupiditate promere<b>antur | |
| laudem tamquam Prot<o>gen<e>s ille, qui <I>al<ys>um finxit decem | |
| annis, uel Apelles, qui totidem pinxit annis <Anadyomenen>. | |
| Non enim, ut acciperent, festinabant, sed, ut placerent, mo- | 5 |
| rabantur. | |
| Et levi servanda cvpresso. | 332.1 |
| Libri enim, qui aut cedro inlinuntur, aut arca cupres- | |
| s<e>a inclusi sunt, a tineis non uexantur. | |
| Nev pransae Lamiae vivvm pvervm extrah<a>t alvo. | 340.1 |
| Haec ad infantes terrendos solet nominari. [Est ergo | |
| <peccatum> poet<ae>, quod tantum fingat, ut etiam deuoratum | |
| Lamiae puerum utero educat.] | |
| Centyriae seniorvm agitant expertia frvgis. | 341.1 |
| Id est: ea, quae nugatori[a]e dicuntur, exagitant senes. | |
| [Expertia: quae experti non sunt exagitant.] | |
| Omne tvlit pvnctvm, qvi miscvit vtile dvlci. | 343.1 |
| Solus suffragia iudicum tulit, qui et utile et dulce scripsit, | |
| qu<o> et prodesset et delectaret. | |
| Punctum autem ideo, quod antiqui suffragia non scri- | |
| bebant, sed puncto notabant. | 5 |
| Hic meret aera[e] liber Sosiis. | 345.1 |
| Hunc bene uende<nt> biblio<pol>ae. | |
| Antea Sosii erant notissimi, qui commercium librorum | |
| faciebant. | |
| Qvas avt incvria fvdit. Incuria est neglegentia, | 352.1 |
| quae curam non habet. | |
| Sic mihi, qvi mvltvm cessat, fit Choerilvs ille. Poeta | 357.1 |
| pessimus fuit Choerilus, qui Alexandrum secutus opera eius | |
| descripsit. | |
| Huius omnino septem uersus laudabantur. <E>t hi<n>c | |
| Alexander dixisse fertur, multum malle se Thersit[h]en iam | 5 |
| Homeri esse quam Choerili Achillen. | |
| Vervm operi longo fas est obrepere somnvm. | 360.1 |
| Sed excusationem, inquit, Homerus mereri potest, si | |
| aliquid in tanto opere non respondet magnitudin<i> carminis sui. | |
| Vt pictvra, poesis erit. Non erit dissimilis poetice | 361.1 |
| picturae. Nam quo modo in hac propius quaedam spectanda | |
| sunt, quaedam longius, ita poetices <quaedam postea>, quae- | |
| dam statim aspicienda sunt. Quae lucida[e] erunt, prop[i]e | |
| cognoscentur, quae uero obscura, longius remotis. | 5 |
| Hoc tibi dictvm tolle memor. | 367-368.1 |
| Id est: hoc uerbum in mente habe. | |
| Certis medivm et tolerabile rebvs recte concedi. | 368-369.1 |
| Quarundam rerum esse medietatem. Consultus iuris aliquis | |
| si nesci<t>, quantum Cas<c>ellius iuris consultus tunc optimus, | |
| at tamen pot<est> es<se> mediocris; ne<c> siquis orator idem po- | |
| test, quod Messala, scia<s> tamen non esse contemnendum. | 5 |
| Et Sardo cvm melle papaver. | 375.1 |
| Corsicum et Sardum mel pessimi saporis est. | |
| Maeci ivdicis. | 387.1 |
| Maecius perdiligens carminum fuit aestimator. | |
| Nonvmqve prematvr in annvm. | 388.1 |
| Exemplo Cinnae poterit uti, ut carmen suum, si malum | |
| est, nouem annis dissimulet. | |
| Silvestres homines sacer interpresqve deorvm cae- | 391-392.1 |
| dibvs et victv foedo deterrvit Orphevs. | |
| <Orpheus> primus poeticen inlustrauit et ob hoc dicitur | |
| lenisse tigres et leones, qui<a> efferatos hominum animos pla- | |
| cauerat carmine. | 5 |
| Leges incidere ligno. | 399.1 |
| Aereis enim tabulis antiqui non sunt usi, sed roboreis. | |
| In has incidebant leges. Vnde adhuc Athenis legum tabulae | |
| axones uocantur. | |
| <T>yr<t>aevsqve. Fuit hic genere Atheniensis poeta, | 402.1 |
| omni parte membrorum deformis. Primus hic tubae mod<u- | |
| l>ationes dedit ex hac causa. Nam cum Laced<a>emonii bellum | |
| aduersum Messenios gererent diuque traherent dubium Martis | |
| euentum, responsum acceperunt ab Apolline, si uellent uin- | 5 |
| cere, Atheniensi duce uterentur. A quibus rogati Athenienses | |
| miseru<nt T>yr<t>aeum clodum et luscum, quem deformem [c]r<i>- | |
| derent. Vsi sunt auxilio. Quibus ille <c>antum monstrauit | |
| tubarum, quarum inaudit<o> territi sono Messenii fuger<u>nt, | |
| adeptique sunt Lacones uictoriam. | 10 |
| Dictae per carmina sortes. Per uersus exametros red- | 403.1 |
| didit responsa Phemonoe <ad> Pyrr<um Epir>o<tam>, tamquam | |
| [Purphoeri] poetae: | |
| Aio te Aeacida Romanos uincere posse. | |
| Et vitae monstrata via est. <Praeceptis> sapientium, | 404.1 |
| quibus instructa uita est. | |
| Occvpet extremvm scabies. | 417.1 |
| Hoc ex lusu puerorum sustulit, qui ludentes solent dicere: | |
| Quisquis ad me nouissimus uenerit, habeat | |
| scabiem. | |
| Si vero est, [p]vnctvm qvi recte ponere possit, hoc est: | 422.1 |
| si habeas eum, qui cenam praeparet. | |
| Vt, qvi condvcti plorant in fvnere, dicvnt. Alexandriae | 431.1 |
| sitobolis conducuntur, qui mortuos fleant, et hoc tam ualde | |
| faciunt, ut ab ignorantibus illorum fuisse credantur, qui effe- | |
| runtur. Hi ergo uocantur θρηνω<ι>δοί. | |
| Reges dicvntvr mvltis vrgvere cvlillis. | 434.1 |
| Reges enim, quos uolunt recipere in amicitiam, multo | |
| mero inebriant, temptantes, an per potionem, quae habeant | |
| secreta, prodant. | |
| Et torqvere mero, hoc est: protrahere ad confessionem. | 435.1 |
| Animi svb vvlpe latentes. | 437.1 |
| Simiatores eos et mydronas appellamus, qui benigne | |
| inrident. | |
| Qvintilio siqvid recitares. | 438.1 |
| Hic erat Quintilius Varus Cremonensis, amicus Vergilii, | |
| eques Romanus. | |
| Et male tornatos incvdi reddere versvs, hoc est: denuo | 441.1 |
| uersus scribere, quo modo ferramentum male productum red- | |
| ditur in incudem, ut ibi formetur. | |
| Qvin sine rivali. | 444.1 |
| Aemulum riualem dixit. | |
| Incomptis adlinet atrvm transverso calamo signvm. | 446-447.1 |
| Significat ac notat uersum male formatum. | |
| Fiet Aristarchvs. Hic Homeri carmina adnotauit. | 450.1 |
| Ille ergo i<u>dex etiam optimi poetae Aristarchus fiet. | |
| Avt fanaticvs <error>, id est: qui lymfatico agi- | 454.1 |
| tantur. | |
| Agitant pveri incavtiqve seqvvntvr. | 456.1 |
| Nam pueri praetereuntibus inludere soliti e<os>, quos in- | |
| sectantur, in dementiam conpellunt. | |
| Hic dvm svblimis versvs <r>vctatvr. Pro 'ruct<at>'. Antiqui | 457.1 |
| enim et 'ructo' et 'ructor' dixerunt. | |
| Hic genere patiendi extulit 'ructatur', ut 'uenatur, lauatur'. | |
| Sicvliqve poetae narrabo interitvm. | 463-464.1 |
| Emp<e>docles fuit Agrigentinus fysicus, qui se in craterem | |
| praecipitem dedit Aetnae i<m>mortalitatem adfectans. | |
| Ardentem frigidvs Aetnam insilvit. Dum se credit | 465-466.1 |
| ex opinione hominum collecturum diuinitatem, si nusquam | |
| comparuisset. | |
| An triste vidental. Id quod Iouis fulmine percussum | 471.1 |
| est, bidental appellatur. Hoc expiari non potest. Errant | |
| autem qui putant ab agna dictum bidental. | |
| Hirvdo. Haec <et> sanguisuga appellatur. | 476.1 |
| POMPONI PORFYRIONIS | |
| COMMENTVM IN HORATIVM DE ARTE POETICA | |
| EXPLICIT |