| INCIPIT CARMEN SAECVLARE FELICITER | |
| Phoebe silvarvmqve potens Diana. Hoc carmen saecu- | pr.1 |
| lare inscribitur. | |
| Cum enim saeculares ludos Augustus celebraret, secun- | |
| dum ritum priscae religionis a uirginibus puerisque prae- | |
| textatis in Capitolio cantatum est. | 5 |
| Lvcidvm caeli decvs. Hoc ad ambos refertur: ad Phoe- | 2.1 |
| bum, quia idem sol est, et Dianam, quia eadem luna est. | |
| Date qvae pr[a]ecamvr tempore <prisc>o. Non tem- | 3-4.1 |
| pore prisco dicendum fuit, sed: tempore, quo<d> prisca | |
| imitatur. | |
| Diis, qvibvs septem placvere colles. Id est: quibus Roma | 7.1 |
| placuit, quae in septem collibus constituta est. | |
| Alivsqve et idem nasceris. | 10-11.1 |
| Κακόζηλον. Nam quo modo potest quis et idem esse et | |
| alius? <Sed> uidetur ad illud retulisse, quod idem quidem | |
| sol semper sit, sed renouans diem alius esse uideatur. | |
| Possis nihil vrbe Roma viser<e> maivs. Et hic ex | 11-12.1 |
| superiore audiendum 'precamur'. | |
| Rite matvros aperire partvs. | 13.1 |
| 'Lenis aperire partus' pro 'facilis ac propitia aperiundis | |
| partibus'. Ostendit autem eandem Lucinam et genitalem | |
| deam appellari. | |
| Diva, prodvcas svbolem patrvmqve p. d. s. <i>. f. p. q. | 17-20.1 |
| <n. f.> l. m. Implicata frasis, quae sic ordinanda est: Diua | |
| producas subolem prolis nouae patrumque decreta prosperes | |
| super iungendis feminis maritaque lege fera<c>i. | |
| Maritam autem legem pro maritali Plautina uidetur | 5 |
| auctoritate dixisse. Similiter enim et ille locutus est, ubi ait | |
| senex: | |
| Pulchra edepol dos pecunia est | |
| et alter respondet: | |
| Quae quidem non marita est | 10 |
| pro eo, quod est: quae non maritalis est. | |
| Certvs vndenos decies per annos orbis vt cantvs re- | 21-22.1 |
| feratqve lvdos. Orbem nunc circulum temporum in se scilicet | |
| redeuntium accipe. Certum autem pro pleno atque perfecto. | |
| Sensus enim hic est: ut perfectus orbis annorum centum et | |
| decem cantus et ludos referat [ludos]: pro eo, quod est, ho- | 5 |
| mines certi temporis orbe perfecto referant ludos. | |
| Vosqve <v>eraces cecinisse, Parcae, qvod s<e>m<e>l dictvm | 25-27.1 |
| est, stabilisqve rervm terminvs servet. | |
| Syllempsis est; ex uerbo enim singularis numeri 'seruet' | |
| pluralis nascitur 'serue<tis>, quod semel dictum est'. '<St>abilis | |
| rerum' autem <perpetuum> ἐπίθετον est termini. | 5 |
| Bona iam peractis ivngite fa[c]ta. | 27-28.1 |
| Peractis, id est: praeteritis fatis bona iungite futura, | |
| ac per hoc, contextum ordinem facite bonorum futurorum. | |
| Nvtriant fetvs et aqvae salvbres et Iovis avrae. | 31-32.1 |
| Fetus generaliter omnium rerum accipe et inanima- | |
| lium, quae ad utilitatem nostram pertinent. Salubres autem | |
| non tantum 'aquae', uerum etiam 'aurae' intellegendum. | |
| Condit<o> mitis placidvsqve telo svpplices avdi pveros, | 33-34.1 |
| Apollo. | |
| Hic sensus secundum eorum opinionem conceptus est, | |
| qui Apollinem pestilentem deum putant esse. Porro autem | |
| quidam dii ideo placantur, ut prosint, quidam ne obsint, se- | 5 |
| cundum quod de Apolline nunc dicitur: Condito mitis | |
| placidusque telo supplices audi pueros Apollo, | |
| ne noceat scilicet. | |
| Videtur autem et Homerus sic de illo sensisse, cum | |
| ait pestem Graecis ab eo inmitti. | 10 |
| Etiam Plautus in Mercatore fabula idem sentit, cum | |
| inducit matrem familias precari Apollinem, nato suo ut parcat. | |
| Sidervm regina bicornis. Poeticum est lunam siderum | 35.1 |
| reginam dicere, quod clarior inter astra uideatur. | |
| Roma si vestrvm est opvs Iliaeqve. Quare Romam opus | 37.1 |
| Dianae et Apollinis dicat, nondum uideo; nisi forte ex lectione | |
| Vergiliana hoc concepit, ubi frequenter dicitur Apollinis | |
| oraculis instructum Aeneam Italiam petisse. Ad quem intel- | |
| lectum et ipse nos adduxit poeta inferendo: Iussa pars | 5 |
| mutare lares et <u>rbem; sine dubio enim 'oracul<o> iussa' | |
| intellegimus. 'Pars iussa' autem ad illud refertur, quod non | |
| omnes Ilienses cum Aenea fuerint, sed pars eorum alibi. | |
| Cvi per ardentem sine fravde Troiam. <Non 'sine fraude | 41.1 |
| ardentem Troiam'>, cum utique fraude Graecorum incensa | |
| Troia sit, sed 'sine fraude Aeneas patriae superstes'. | |
| Quod ideo uidetur dictum, quia quorundam opinione | |
| infamatus Aeneas est crimine proditionis. | 5 |
| Datvrvs plvra relictis. | 43-44.1 |
| Suis scilicet Troianis, quos secum in Italiam adduxit, | |
| daturus plura, quam quae in patri<a> am[m]issa reliquerant. | |
| Relictis ergo a nominatiuo plurali uenit generis neutri, | |
| quod est 'relicta'. | 5 |
| Qvaeqve vos bvbvs veneratvr albis clarvs Anchisae | 49-50.1 |
| Venerisqve sangvis. Hoc ad Caesarem Augustum pertinet, | |
| quia Iulia gens ab Iulo, ac per hoc, Venere et Anchisa e<sse> | |
| existimatur. | |
| Bellante prior, iacentem lenis in hostem. Sic et | 51-52.1 |
| Vergilius: | |
| Parcere subiectis et debellare superbos. | |
| Iam mari terraqve manvs potentis. Subaudiendum uti- | 53.1 |
| que: Romanorum. | |
| Iam Scythae responsa petvnt. Id est, expectant prae- | 55.1 |
| cepta Romanorum. Per quod subiectos esse imperio Romano | |
| intellegi uult. | |
| Et neglecta redire Virtvs avdet. Neglecta supe- | 58-59.1 |
| riore tempore redire aude[a]t nunc, id est temporibus Augusti. | |
| Apparetqve beata pleno Copia cornv. | 59-60.1 |
| Quasi corporalem deam hic accipe[re] Copiam utique | |
| rerum omnium abundantiam. | |
| Si Palatinas videt aeqvvs ar<a>s. | 65.1 |
| Apparet iam ab Augusto dedicatum fuisse in Palatio | |
| Apollini templum, cuius et Vergil. sic meminit: | |
| Ipse, sedens niueo candentis limine Foebi, | |
| Dona recognoscit populorum. | 5 |
| Altervm in lvstrvm melivsqve semper proroget aevvm. | 67-68.1 |
| Sensus est: si acceptas aras habet Apollo, quae in Pa- | |
| latio dedicatae sunt, si propitius Romanos aspicit, melius | |
| saeculum in futurum tribuat. | |
| Qvaeqve Aventinvm tenet Algidvmqve qvindecim | 69-72.1 |
| Diana pr[a]eces virorvm cvrat e<t> votis pverorvm amicas applicat | |
| avres. Hic quoque ex superiore per zeugma particula arces- | |
| senda est <'si'>, ut sit: si quindecim uirorum pr[a]eces Diana | |
| curat, et si amica<s> au<r>es applicat puerorum uotis. Et aeque | 5 |
| ex superiore et ad Dianam pertinebit: alterum in lustrum | |
| meliusque semper proroget aeuum. | |
| Haec Iovem sentire deosqve cvnctos spem bonam | 73-76.1 |
| certamqve domvm reporto, doctvs e<t> Phoebi chorvs et Dianae <di- | |
| cere lavdes>. Dicere Phoebi laudes et Dianae. | |
| EXPLICIT LIBER CARMINIS SAECVLARIS |