Iam iam efficaci do manvs scientiae. In hac egloga figu- 17.pr.1
rate cum Canidia agit.
  Nam quasi satisfaciat, lacerat eam eleganti urbanitate.
Scientia<e>: ueneficiorum scilicet intellegendum.
  Svpplex <et> oro regna per Proserpinae. Eleganter quasi 2.1
per deas ipsius eam orat, quia ueneficae Ecaten [in]colunt.
  Per et Dianae non movenda nvmina. 3.1
  Hoc est: non lacessenda, ut moueantur, id est irascantur.
  Per atqve libros carminvm valentivm. Ordo: atque per 4.1
libros carminum; ipsius autem Canidiae dicit.
  Parce vocibvs tandem sacris. 6.1
  [D]uo<ci>bus: uerbis. Di[a]log<o>s nunc dicitur sacris,
quia sacrum et religiosum et exsecrabile significat.
  Citvmqve retro solve, solve tvrbinem. Retro solue, 7.1
id est, quod <b>re<u>ius 'resolue' dicimus, et citum, id est cito
solue; turbinem autem dicit, quod quasi obligauerit mentem eius.
  Movit nepotem Telefvs Nerei[d]vm. Exempla adfert, quibus 8.1
ostendat etiam inimicos pr[a]ecibus eorum, quibus irati erant,
ad miserationem adductos.
  Notum autem historia est, Telefum ab Achille uulneratum
es<s>e, fragment<o>que hastae, a qua uulneratus erat, ab eodem 5
Achille curatum.
  Homicidam Hectorem. 12.1
  Aliter homicidam Hectorem esse dixit, quam uulgo di-
citur. Nunc enim pro uiro forti dictum, qui multos in bello
occiderit.
  Hev pervicacis ad pedes Achillei. De hac diuisione in 14.1
superiore egloga locutus sum circa nomen Vlixis.
  Peruicaces autem dicuntur, qui in contentione usque ad
peruincendum perseuerant.
  Amata navtis mvltvm et institoribvs. 20.1
  Amata uocatiui casus est: o amata. Sed et hoc urbanis-
sima contumelia dicitur, quasi sub illa laude, quod adeo
pulchra sit, ut a multis ametur.
  Fvgit ivventas et verecvndvs color. Sibi dicit Horatius 21.1
haec fugisse per cruciatum, quem de carminibus illius patiatur.
Verecundum autem colorem eleganter pro rubore dixit, ex
quo significat se pallere.
  Tvis capillvs albvs est odoribvs. 23.1
  Nunc ostendit, quare supra dixerit fugit iuuentas.
  Nvllvm a labore me reclinat otivm. Laborem animi 24.1
uult intellegi, quasi quibusdam tormentis animi per ueneficia
illius crucietur.
  Neqve est levare tenta spiritv praecordia. 25-26.1
  Figurata elocutio neque est leuare pro: neque con-
ti<n>git, ut leuentur.
  Sabella pectvs increpare carmina. Ipsis, inquit, malis 28.1
adductus sum, ut credam Sabell<i>s carminibus defigi mentes
humanas.
  Sabella autem carmina pro Marsis posuit, et neniam
pro incantatione. 5
  Alioquin nenia proprie carmen est, quod mortuis can-
tatur.
  Cales venenis officina Colchicis. 35.1
  Ipsam mulierem officinam uenenorum diserte dixit. Col-
chicis autem manifestum est propter Medeam dici[t].
  Qvae finis avt qvod me manet stipendivm? 36.1
  <Stipendium> quasi tributum uult intellegi, quod
apparet ex eo, quod statim infert, iussas cum fide poena<s>
luam.
  Infamis Helenae Castor offensvs vice et cetera. Stesi- 42.1
chorum aiunt excaecatum esse, quod infamia carmina in
Helenam fecisset.
  Deinde oraculo admonitum palinodiam fecisse, id est
contrario carmine eam laudasse et lumina recepisse. 5
  <Et tv, potes nam,> solve me dementia. 45.1
  Ordo est: solue me dementia. Nam et tu potes.
  O nec paternis obsoleta sordibvs. 46.1
  Vrbanissime obscur<a> dicitur ironia; in contrarium nam-
que accipienda haec. Quis enim sic laudat, qui simpliciter
agit: o quae non es sordidi generis nec ossa humana ad
maleficia colligis et reliqua? 5
  Novemdialis dissipare pvlveres. 48.1
  Cineres reliquiarum uult intellegi. Nam nouemdial<e> dici-
tur sacrificium, quod mortuis fit nona die, qua sepultu<ra> est.
  Nec illud sine amaritudine est in superiore uersu, quod
anum illam appellet, quae adhuc amari uelit. 5
  Et adnotandum pluraliter dixisse pulueres.
  Tvvsqve venter, Pactvmeivs. Cum per ironiam et haec 50.1
dicantur, uult intellegi illam Pactumeiu<m>, qui filius eius
existimabatur, subposuisse sibi, non peperisse.
  Et tvo crvore rvbros obstetrix pannos lavit, vtcvm- 50-52.1
qve fortis exilis pverpera. <Lauit> secundum ueterem decli-
nationem praesenti tempore dicitur.
  Vtcumque autem 'quotienscumque' significat. Et est
sensus: Quotienscumque paris, puerperio sanguinatos pannos 5
obstetrix lauat. Sed illud argute dictum exilis fortis puer-
pera, quia fortem uult intellegi eo scilicet, quod non <pe->
pererit. Exilem autem sub ea specie, quasi puerperio facta sit
deformis per exilitatem corporis ac maciem naturalem, dicit.
  Qvid obseratis avribvs fvndis preces? Facit Canidiam 53.1
respondentem. Obseratis auribus suis dicit Canidia si-
gnificans se preces eius nolle audire.
  Invltvs vt tv riseris Cocytia vvlgat<a> sacrvm liberi 56-57.1
Cvpidinis. Videtur Canidia commisisse Horatio secreta sacri-
ficiorum suorum, quae ille ridens d<i>uulgauerit. Cocytia autem
sacrum Cupidini<s> esse dixit, quia maleficia haec, quae per
inferna sacra fiunt, ad amorem pertinere uult intellegi. Et 5
liberum Cupidinem dixit, quod quasi nulli sit obnoxius et
omnes amore[s] ludat. Sic denique et apud Vergilium di-
citur:
    Patris summi, qui tela Tyfoea temnis.
  Cocytia sacra dicuntur, quae infernis diis a ueneficis 10
fiunt, inde fortasse, quod Cocytus fluuius sit inferorum.
  Et Aesqvilini pontifex venefici. Pontificem nunc quasi 58.1
censorem ac iudicem dicit, quia pontifices de sacris iudicant.
Esquilini autem merito, quia, ut saepe ostendit, extra
portas Esquilinas, hoc est, <i>bi in aggeri[bu]s re[li]gione[s] e<a>
sepulchra erant, inter quae noctibus illa malefica sacra con- 5
ficiebat.
  Qvid proderit ditasse Paelignas anvs? Fallit sensus hic, 60.1
quasi Canidia dicat se Paelignas anus donis ditasse, <u>t <u>ene-
ficiorum suorum artes se docerent; sed subiecta repugnant
huic intellectui. Ergo sic potius intellegendum: quid tibi
prodest, Horati, adhibuisse tibi magnis mercedibus Paelignas 5
anus, quae ueneficiis meis te per carmina liberarent?
  Velocivsve miscvisse toxicvm. 61.1
  Per quod tibi, Horati, mortem accerseris, ut tormenta
uitae carminibus meis inrogata effugeres.
  Si tardiora fata te votis manent: si tardius moreris, 62.1
quam optasti.
  Novis vt vsqve svppetas doloribvs. Hoc est: ut suppe- 64.1
diteris et quasi minist[e]reris cruciatibu<s>.
  Vectabor vmeris tvnc ego inimicis eqves. 74.1
  Quid est umeris uectabor?
  Nisi forte subaudiendum extrinsecus 'iactantibus', aut
quid tale. Sic enim iactare umer<o>s solent, qui gloriantes in-
cedunt. Quod si ita est, 'inimicis equ<e>s' iungendum erit, ut 5
si diceret: equitans super inimicos meos.
  Aut numquid umeris inimicis [Quod si ita est 'ini-
micis] uectabor [uectamus] intellegemus, quasi: super inimi-
corum meorum umeros ero, ac sic uectabor atque equitabo.
  Fastidiosa tristis <aegrimonia>. 73.1
  Vitae fastidiosa[e] scilicet.
  Et sunt ablatiui casus 'fastidiosa aegrimonia'.
  Terra ced<e>t insolentiae. <Insolentiae> nunc quasi 75.1
'nouae potentiae' intellegendum.
  Cvriosvs et choro deripere lvnam. 77.1
  Choro: stellarum scilicet.
  Desideriiqve temperare pocvlvm. 80.1
  Id est: amoris potionem conficere.
  Plorem artis in te nihil agentis exitvm. Sensus hic est: 81.1
an quae difficiliora facere possim, id est cereas imagines ani-
mare et lunam caelo euocare, et umbras mortuorum inferis
elicere, ac per hoc potione mentem amore incendere, nihil in
te potero [artis amore incendere nihil in te potero] artisque 5
meae circa te inpotentiam flebo.
HORATI FLACCI CARMINVM LIBER V EXPLICIT