At o deorvm qvidqvid in caelo regit terras. Verba sunt 5.pr.1
praetextati uociferantis in domo Canidiae; quem significat
ab ea furtim raptum, ut necromantiam ex eo faceret. Et bene
abrupta exclamatio[: in caelo]. Hoc enim peri<l>eptum est:
quid<quid> in caelo est regens terras. 5
  Qvid iste fert tvmvltvs? 3.1
  Quid sibi uult hic tumultus?
  Tumultum autem dicit rapinae ipsius, quam passus est.
  Avt qvid omnivm vvltvs in vnvm me trvces? Earum 3-4.1
dicit, quae cum Canidia consciae et ministrae sceleris huius
fuerant.
  Per hoc inane pvrpvrae d. p. 7.1
  Quo magis oneret atrocitatem sceleris huius praetexta-
tum, ac per hoc honestum ac delicatum facit hunc puerum esse.
Inane ergo decus purpurae apud eam inane[m] intel-
lege, quae scilicet sine respectu <e>quitat<u>s eius in eo[s] saeuiat. 5
  Insignibvs raptis pver, inpvbe corpvs. Insignia pueri 12-13.1
intellege togam praetextam ac bullam, et est σχῆμα ἐφεξή-
γησις 'puer inpube corpus'[, hoc est, inpube corpus erat].
  Qvale posset impia mollire Thracvm pectora. Etiam 13-14.1
Thracum. Sic dicitur illud apud Vergilium:
    Quis talia fando
    Myrmedonum Dolopumue aut duri miles Vlixi
pro: etiam Myrmedonum Dolopumue. 5
  Canidia, brevibvs inplic<a>ta viperis crines et incom- 15-16.1
ptvm capvt. Furiali habitu eam describit, et breues uiperae
perpetuo ἐπιθέτω<ι> dicuntur. Sic enim sunt. Nota autem
figura est elocutionis 'inligata crines' et 'inligata caput'.
  Ivbet sepvlchris caprificos ervtas. Non unde <l>ubet, sed 17.1
ex sepulchris <p>otissimum erutas accipe, quoniam inferna ac
uenefica esse haec sacrificia intellegi uult. <T>alia denique
sunt et quae subiciuntur:
    Iubet cupress<u>s funebres et cetera. 5
  Plvmamqve noctvrnae strigis. 20.1
  Sic dic<i>tur, non ut uulgo 'strigae', quia uenit a nomina-
tiuo, 'strix', non 'striga'.
  Haec autem auis est nocturna mali ominis.
  Herbasqve, qvas <I>ol<c>os atqve Hiberia mittit vene- 21-22.1
norvm ferax. <I>ol<c>os urbs est Thessaliae. Thessalia autem ue-
nenorum ferax est.
  Hiberiam autem nunc quae in Ponto est intellegenda.
  Porro autem [ut] et Vergilius ait: 5
    Nascuntur plurima Ponto.
  Flammis advri <C>olchicis. 24.1
  Per ueneficia accendi[sse]. Sed hoc propter Medeam
dicitur, quae <C>olc<h>is fuit.
  At expedita Sagana per totam domvm. Saganam hanc 25.1
ex consciis ac ministris ueneficii illius accipe. 'Expeditam'
succinctam uidetur dicere.
  Abacta nvlla Ve<i>a conscientia. 29.1
  Nulla conscientia ablatiui casus est.
  Est enim sensus: Veia, quae nulla mala conscientia re-
mota est.
  Longo die bis terqve mvtatae dapis inemori spectacvlo. 33-34.1
Vt magis famis incitaretur puero, ait illi anteponi epulas ac
saepe mutari.
  Exsecta vti medvlla et aridvm iecvr. 37.1
  Nunc uidetur reddere causam tanti facinoris [epithesis
dolo malo cositura]; significat autem Canidiam amoris po-
tionem Varo praeparare; infert enim:
    Non usitatis, Vare, potionibus. 5
  Interminato cvm semel fixae cibo intabvisse<nt> p<v>- 39-40.1
pvlae: fixae cibo.
  Non defvisse mascvlae libidinis Ariminensem Foliam. 41-42.1
Dicit etiam Foliam nomine ueneficam huic sceleri interfuisse.
  Quod ait autem masculae libidinis, ad id pertinet,
quod dicantur quaedam mulieres habere <e> natura[m] mon-
strosae libidinis concubitum <cum> feminis. 5
  Quo crimine etiam Sappho male audiit.
  Et otiosa credidit Neapolis. Videtur significare scelu<s> 43.1
hoc Neapoli factum.
  Nam, <u>t supra diximus, Gratidia haec Neapolitana fuit.
Neapolim autem otiosam pro 'quietam' dixit, simul quia
otiosis, id est uitae quietioris aptissimus ille secessus sit. 5
  Hic inresectvm saeva dente libido Canidia rodens 47-48.1
pollicem.
  Pro rei atrocitate mira haec [idem positura] epithesi
asperantur 'inresectum pollicem' et 'saeua' et 'dente li<u>ido'.
  Sed illud attende, ut duabus praepositionibus exagge- 5
rata sit facinoris atrocitas: inresectum pro 'ualde et sae-
pius sectum'.
  Qvid dixit avt qvid tacvit? Sensus est: quae scelera 49.1
n<u>n<c> dixit aut quae silentio praeterire potuit?
  O rebvs meis non infideles arbitrae. Hinc iam 49-50.1
Canidiae uerba sunt.
  Nvnc in hostiles d<o>mvs iram atqve nvmen vertite. 53-54.1
Varo haec inpr[a]ecatur, a quo fastidiebatur.
  Qvale non perfectivs meae laborarint manvs. Hinc 59-60.1
scias illam, ut diximus, unguentariam fuisse. Attende autem
elocutionem in soloecismo constitutam 'quale[m] non per-
fectius', cum sit dicendum: quo non perfectius.
  Qvid accidit? Cvr dira barbarae minvs venena Medeae. 61-62.1
  Indignatur uenena sua non ita, ut uellet efficacia esse,
quae uenena Medeae essent, quibus illa usa sit, cum se de
pelice sua Glauce ulta est.
  Cvm palla, tabo mvnvs inbvtvm. 65.1
  Palla munus figura [est, quae] ἐφεξήγησις [dicitur].
  Tabo autem nunc 'ueneno'. Aliter Vergilius:
    Huic atro linquuntur sanguine guttae
    Et terram tabo macula<n>t. 5
  Indormit vnctis omnivm cvbilibvs oblivione paelicvm, 69-70.1
et reliqua.
  Obscura elocutio, quae sic ordinanda est: Indormit cu-
bilibus unctis obliuione omnium paelicum. Et est sensus:
Nescio <c>u<ius> sunt praesentiora ueneficia, quae cubile unguit 5
medicaminibus, per quae medicamina obliuio ei datur omnium
paelicum.
  Paelices autem Canidia pro se sola dixit.
  A a, solvtvs ambvlat venefic[i]ae scientioris carmine. 71-72.1
Hoc est, quod ingemuit, quod alia scientior uenefic[i]a in-
uenta sit, quam ipsa est.
  Ad me recvrre[n]s, nec vocata mens tva Marsis redibit 75-76.1
vocibvs. Voces suas Marsas dicit, quasi magicas, ut sit sensus:
mens tua magicis meis uocibus semel euocata numquam re-
dibit ad sanitatem. Aut numquid hoc dicit: mens tua a me in-
cantata numquam redibit, etiam si Marsis uocibus reuocetur? 5
Marsi autem periti incantationum sunt. Huic etiam rei Ver-
gilius testis est, qui <d>e d<u>ce[t] Marsorum sic ait:
    Spargere qui somnos cantuque manuque
    solebat.
  Fastidienti pocvlvm. Fastidienti: me scilicet. 78.1
  <M>isi<t> Thyesteas pr[a]eces. Id est: diras exsecrationes, 86.1
qualibus in tragoediis Thyestes Atreum exsecratur.
  Venena magnvm fas nefasqve non valent. Magnum fas 87.1
uenena sunt, si hostibus dentur, magnum nefas, si amicis.
  Non valent convertere hvmanam vicem. Sensus est: 87-88.1
Quamuis uenena multum possint, non tamen ualent merita
in contrarium uertere, ut liberentur poena, qui male mere-
antur. Vices autem appellantur poenae, quae in scelerosis
admissis re[m]geruntur. 5
  Diris agam vos. Dirae, ut dixi, execrationes dicun- 89.1
tur ac detestationes saeua maledicta. Agam autem nunc
'persequar' significat.
  Vos tvrba vicatim hinc et hinc saxis petens contvndat 97-98.1
obscenas anvs.
  Elegant<e>r, quia insanos solent fustibus et lapidibus in-
sectari, ut eos a domibus suis fugent.
  Et Escylenae alites. Et alibi saepe ostendit, in regione 100.1
aggeris, quae est extra portas Escylinas, solita fuisse paupe-
rum corpora uel comburi uel proici.
  Neqve hoc parentes, hev mihi svperstites, effvgerit 101-102.1
spectacvlvm.
  Subaudiendum hic extrinsecus 'uos'.
  Et est ordo et sensus talis: neque hoc spectaculum
effugerit uos, o parentes mihi superstites. Et bene ἐνπαθῶς[, 5
id est dolenter] iuxta parentum commemorationem gemitus
insertu<s> est: heu.