| INCIPIT SERMONVM LIBER I | |
| Qvi fit, Maecena<s>, vt nemo, qvam sibi sortem sev ratio de- | 1.1.pr |
| derit sev fors obiecerit, illa contentvs vivat? | |
| Quamuis saturam esse opus hoc suum Horatius ipse con- | |
| fiteatur, cum ait: | |
| Sunt quibus in satura uidear nimis acer, et | |
| ultra | 5 |
| Legem tendere opus, | |
| tamen proprios titulos uoluit ei accommodare. Nam hos | |
| priores duos libros Sermonum, posteriores Epistularum | |
| inscribens in sermonum <nomine> uult intellegi quasi apud | |
| praesentem se loqui, epistulas uero quasi ad absentes missas. | 10 |
| Qvi[d] fit Maecenas. Mirari se ait tantam esse animis | 1.1 |
| hominum inconstantiam, ut omnibus aliena sors uitae magis | |
| quam propria[e], siue eam ratio dederit siue fortuna elegerit, | |
| placeat. | |
| Qui autem circumflexe pronuntiandum. Significat enim | 5 |
| 'quare', sicut etiam multi locuntur dicentes 'qui fieri potest' | |
| pro 'quomodo fieri potest'. Signate autem locutus est dicens: | |
| ratio dederit, fors obiecerit. | |
| Mvlto iam fractvs membra labore. Frequens apud Ver- | 5.1 |
| gilium haec figura. Sic enim dicitur: | |
| Scissa comam | |
| et | |
| Oculos deiecta decoros. | 5 |
| Sed et ipse Horatius in carminibus | |
| Membra sub arbuto | |
| Stratus. | |
| Qvid enim? Concvrritvr, horae momento. | 7.1 |
| Quasi interpellante affectu hoc dicitur, et est etiam con- | |
| suetudinis nostrae. | |
| Cita mors venit avt victoria laeta. Quasi diu nauem | 8.1 |
| iactantibus austris hoc dicitur. | |
| Svb galli cantvm consvltor vbi ostia pvlsat. | 10.1 |
| Ita dictum, ut | |
| Sub noctem cura recursat. | |
| Ille datis va<d>ibvs qvi rvre extractvs in vrbem est. Qui | 11.1 |
| uadimonium promittere sub satisdatione et in urbem uenire | |
| coactus est. Vades autem sponsores dici notum est, quod, qui | |
| eos dederit, uadere ei, id est discedere interim liceat. | |
| Loqvacem delassare valent Fabivm. | 13.1 |
| Q.[uod] Fabius Maximus Narbonensis equestri loco na- | |
| tus Pompeianas partes secutus aliquot libros ad Stoicam | |
| philosophiam pertinentes conscripsit. | |
| Eris tv, qvi modo miles, mercator, tv consvlt<vs> modo, | 16.1 |
| rvsticvs. | |
| Eleganter adfectata ambiguitas. Nam cum praedixerit | |
| a milite mercatoris sortem laudari, et a mercatore militis, | |
| item a iuris perito rustici, et ab hoc illud, ita subiunxit dic- | 5 |
| tionem: cuiu<i>s liberum sit in omnes personas sensum re- | |
| ducere. | |
| Qvid cavsae est, merito qvin illis Ivppiter ambas iratvs | 20.1 |
| bvccas inflet? Qui<n> nunc significat quominus. Sensus est | |
| autem: Nulla causa est nec ratio qu[a]erellis, quominus illis | |
| Iuppiter sit iratus. | |
| Praeterea, nec sic vt qvi iocvlaria ridens percvrram. | 23-24.1 |
| Ordo et sensus: Praeterea nec si<c> iocularia percurram, | |
| ut qui ridens iocularia percurrit. Ita et zeugma est, et ex eo | |
| 'percurram' 'percurri<t>' <si> adsumimus, in hoc syllem- | |
| psis est. | 5 |
| Vt pveris olim dant crvstvla blandi doctores. Cru- | 25-26.1 |
| stula et Lucilius dixit: | |
| Gustaui crustula solus. | |
| Olim autem nunc pro 'interdum' a<ut> 'nonnumquam' | |
| positum est. | 5 |
| Per omne avdaces mare qvi cvrrvnt. Proprie cur- | 29-30.1 |
| runt, ut | |
| Vast<um> caua trabe currimus aequor. | |
| Cvm sibi sint congesta cibaria: cum sibi sint, quae ad | 32.1 |
| uitam reliquam tolerandam possint sat esse. | |
| Sicvt parvola (<nam> exemplo est) magni formica | 32-33.1 |
| laboris. Ἀντίθετον paruulae enim magnum intulit. | |
| Qvae simvl inversvm contristat Aqvarivs annvm. | 36.1 |
| Inuersum [annum] perpetuum epitheton est anni, | |
| quia in se semper uertitur, id est reuertitur. Maxime autem | |
| sole in Aquario constituto tempestates horrendae et frigora | |
| ingentia solent esse. | 5 |
| Sol autem transit in Aquari<um X> VII kal. Februarias; | |
| in eo est diebus triginta usque in XVII kal. Martias. | |
| Et illis vtitvr ante qvaesitis sapiens. Sapiens | 37-38.1 |
| absolute dicitur. Est enim nomen, non participium, ut si di- | |
| ceret '<c>a<u>te': non enim illis sapiens. | |
| Qvid ivvat inmensvm te argenti pondvs et avri. | 41.1 |
| Sensus est: cum tanto studio pecuniam quaeras, quid te | |
| delectat ea[n]dem pecunia[m] non uti, sed defossam in terra[s] | |
| seruare. | |
| Qvod si c<o>mminvas, vilem redigatvr ad assem. | 43.1 |
| Hoc auari responsum est dicentis, nisi defossam pecu- | |
| niam seruet, futurum ut ea usque ad assem consumatur. | |
| Ad ni id fit, qvid habet pvlchri constrvctvs acervvs? | 44.1 |
| Iterum interrogantis poetae haec uerba sunt, quorum | |
| sensus est: quid ergo uoluptatis erit in pecunia adquisita, | |
| si non inpendatur, cum usus eius ad nos pertin<eat> et re- | |
| condita perinde sit ac si non habeatur? | 5 |
| Vt si reticvlvm panis venalis. | 46-47.1 |
| Sensus est: Quem ad modum inter uenales puer is, qui | |
| panes porta<u>it, non plus accipiet eo, qui uacuus ambulauit, | |
| similiter quamuis plus laboraueris in adquirendo, factus cum | |
| sis pecuniosus, non plus uenter tuus recipiet, quam eius, qui | 5 |
| exiguum possidet. | |
| Intra natvrae finis viventi, hoc est: legibus naturae | 49-50.1 |
| seruienti. Sensus est autem: cum naturae leg<e>s nemo possit | |
| excedere diuitiarum magnitudine, quid prodest late cupere | |
| possidere? | |
| At svave est ex magno tollere acervo. | 51.1 |
| Respondentem facit auarum, aut ipse poeta per ἀνθυπο- | |
| φορὰν hoc dicit. | |
| Dvm ex parvo nobis tantvndem <h>avri<re> relinqvas. | 52.1 |
| Poeta auaro respondit dicens, nihil interesse ex magno | |
| an ex paruo aceruo haurias, cum satiando uentri nostro non | |
| multum ac tantundem semper opus sit. | |
| Vt tibi si sit opvs liqvidi non amplivs vrna. | 54.1 |
| Liquidi absolute; hoc est, aquae. | |
| Et est sensus suauissimae conparationis. | |
| Ait enim ita stultum esse ex magnis potius malle quam | |
| ex paruis diuitiis sumere unde uentrem inplea<s>, ac si cum | 5 |
| desideres urnam aquae uel amplius minusue malis eam ex | |
| magno flumine haurire quam [cum] ex fonticulo. | |
| Eo fit, plenior vt siqvos delectet copia ivsto. Per | 56-57.1 |
| allegoriam <e>l<e>g<a>ntissime hoc dictum est <in> eos, qui magnas | |
| diuitias adpetant, cum paruae illis ad uitam tuendam pos- | |
| sint sufficere, plerumque ipsam adquirendi cupiditatem illis | |
| causam exitii esse. Aufidus autem amnis est in Apulia ra- | 5 |
| pidissimus ideoque acer nunc dictus. | |
| At qvi tantvlo eget, qvanto est opvs, is neqve limo | 59-60.1 |
| tvrbatam havrit aqvam. | |
| Perseuerat in allegoria. | |
| Vt bona pars hominvm. | 61.1 |
| Bona nunc pro magna dictum, ut saepe Ennius et | |
| alii ueteres. | |
| Qvid facias illi? ivbeas miservm esse, libenter. Relinque | 63.1 |
| eum, inquit, <at>qu<e> miser sit, quoniam deduci ab hac opi- | |
| nione non potest, quo minus putet tanti esse unumquemque, | |
| quantas diuitias habet. | |
| Popvlvs me sibilat. Belle, quia sibilat praedixerat, | 66.1 |
| p<l>au<d>o intulit. Inde autem hoc <s>u<mp>tum est, quod malos | |
| principes ciuitatis theatrum ingressos populus exsibilabat, | |
| bonos autem plausu excipiebat. | |
| Tantalvs a labr<i>s sitiens fvgientia captat flvmina. | 68-69.1 |
| Poena, quam fabulae Tantalo adscripserunt, auaros ur- | |
| geri ait, quia, ut ille inter aquas sitiat, ita hi abstinentes a | |
| pecunia, quam possident, egentibus similes sint. Sed uenu- | |
| sta<s> pronuntiatione exprimenda est. | 5 |
| Et tamqvam parcere sacris cogeris. Ordo est: et | 71-72.1 |
| tamquam sacris parcere co[n]geris. | |
| Avt pictis <t>amqvam gavdere tabellis. | 72.1 |
| Eleganter tabellis similes esse diuitias suas auaris ait, | |
| cum his non utantur, ac si eas pictas habeant. | |
| Adde, qvis hvmana sibi doleat natvra negatis. Adice, | 74-75.1 |
| inquit, quibus negatis sibi hominum uita crucietur. Non autem | |
| ea uult intellegi, quae ad delicias uitae pertineant, sed quae | |
| ad utilitatem, ut quae frigori aut fami repellendae et com- | |
| modiori mansioni sunt necessaria aliaque similia. | 5 |
| An vigilare metv exanimem, noctesqve diesqve. Hoc | 76.1 |
| scilicet pati<u>ntur diuites auari. | |
| Horvm semper ego optarem pavperrimvs esse bonorvm. | 78-79.1 |
| Pulcher et grauis sensus recusantis diuitias, quae cru- | |
| ciatum uitae domino adferant. | |
| Non vxor te salvvm vvlt, non filivs, quibus scilicet per | 84.1 |
| auaritiam tuam durus atque iniquus es. | |
| Miraris, cvm tv argento post omnia ponas. | 86.1 |
| Ordo est: cum tu omnia argento post ponas. | |
| An si cognatos, nvllo natvra[m] labore qvos tibi dat, | 88-89.1 |
| retinere velis, et reliqua. Sensus est: an te putas ita operam | |
| perdere, si cognatos, quos tibi sine labore tuo natura tribuit, | |
| retinere uolueris, siue amicos seruare, ut siqui uelit asinum | |
| frenis regere, ut equi fungatur officio. Et hoc uidelicet de | 5 |
| asino prouerbium aut prouerbiale esse, quia infacetum atque | |
| inurbanum erit, si putemus illud ad praesens a poeta fictum | |
| esse. | |
| Et finire laborem incipias parto qvod ha<v>ebas. | 93-94.1 |
| Hoc est: quod, antequam haberes diuitias, facere cupie- | |
| bas, si eas parasses. | |
| Dives, vt metiretvr nvmmos. | 95-96.1 |
| Hoc est: <a>deo diues, et ideo pronuntiatione adiuuandum. | |
| At hvnc liberta secvri divisit medivm, fortissima | 99-100.1 |
| Tyndaridarvm. Eleganter, quia Clytemenstra Tyndarei fuit | |
| filia, quae Agamemnonem maritum securi percussit. | |
| Qvid? mihi igitvr svades, vt vivam Naevivs avt sic vt | 101-102.1 |
| Nomentanvs? Haec per ἀνθυποφορὰν fingit sibi dicentem eum, | |
| quem adloquitur. Naeuius autem fuit in tantum parcus, ut | |
| sordidus merito haberetur, <ut> Lucilius a<i>t; contra Cassius | |
| Nomentanus adeo sine respectu calculorum suorum prodigus, | 5 |
| ut <s>estertium septuagies gu[i]lae ac libidini inpenderit. Huius | |
| libert<u>m Damam nomine <c>ocum Sallustius Crispus historiarum | |
| scriptor fertur centenis milibus annuis conductum habuisse. | |
| Est inter Tanain qviddam <socervmqve Biselli>. | 105.1 |
| Tanais spado fuit, ut quidam aiunt, Maecenatis liber- | |
| tus, ut nonnulli, Luci Munati Planci. | |
| Biselli socer autem hirneosus. | |
| [Est inter Tanain qviddam socervmqve Biselli. Tanais spado | 5 |
| fuit, ut quidam aiunt, Maecenatis libertus, ut nonnulli, Luci | |
| Munatii [ut nonnulli] Planci. Beselli socer autem hirneosus.] | |
| Sens<u>s [se] huius ex Graeco prouerbio sub nominibus | |
| <t>r<ans>latu<s> est. Illi enim dicunt ἢ σπάδων ἢ κηλήτης. | |
| Quod tamen et in Latino sermone usurpari scimus. | 10 |
| Est modvs in rebvs, svnt certi deniqve fines, qvos | 106-107.1 |
| vltra citraqve neqvit consistere rectvm. | |
| Modus, inquit, in omni negotio adhibendus est. | |
| N<am> siquid ei aut ad<d>e<r>e aut minuere uelis, sine | |
| uitio non erit. | 5 |
| Rectum autem absolutum nomen est. | |
| Illvc, vnde abii, redeo, nemon vt avarvs se probet ac | 108-109.1 |
| potivs. Ad sermonis sui sensum, quem inchoauerat, recurrit. | |
| Cum coeperit a<n>te<a> dicere nullum hominum statu rerum | |
| suarum gaudere et laudare diuersa: a quibus dissentire tamen | |
| auarum ait, qui proposito suo gaudeat solus. | 5 |
| Haec autem admiratio pronuntiantis non ad illud per- | |
| tinet, quod auarus se probet, sed quod nemo alius. | |
| Qvodqve aliena capella gerat distentivs vber, ta- | 110-111.1 |
| bescat. | |
| His quoque colligit aliena nobis placere quam nostra. | |
| Prouerbialis est autem <sen>sus, quo etiam Ouidius usus | |
| est, cum ait: | 5 |
| Vicinumque pecus grandius uber habet. | |
| Sic festinanti semper locvpletior obstet, et reliqua. | 113.1 |
| Tanta<m> cupiditate<m> adquirendae pecuniae ait esse, | |
| ut nemo uelit alium locupletiorem se esse, sicut quadrigis | |
| certantes praecedentes urgere contendunt, sequentes negle- | |
| gunt. | 5 |
| Vngula autem pro equis tropo s<y>ne[ne]cdoche dicitur. | |
| Instat eqvis avriga svos vincentibvs. Id est: instat his | 115.1 |
| equis, qui suos uincunt. | |
| Inde fit, vt raro, qvi se vixisse beatvm dicat. Sensus | 117-118.1 |
| est: cum nemo suo contentus sit, sed amplius semper habere | |
| quaerat, merito euenit, ut nemo se feliciter uixisse credat, | |
| nec ad senectutem perductus [sit] ita gratus e uita <a>beat, | |
| ut conu<i>ua, qui bene acceptus satur e conuiuio discedit. | 5 |
| Ordo autem est: inde fit, ut raro repperire queamus. | |
| Ne me Crispini scrinia lippi conpilasse pvtes. | 120-121.1 |
| Plotius Crispinus philosophiae studiosus fuit. Idem et car- | |
| mina scripsit, sed tam garrul[a]e, ut aretalogus diceretur. |