| QVINTI SERENI LIBER | |
| Praefatio | |
| Phoebe, salutiferum quod pangimus adsere carmen | pr.1 |
| inuentumque tuum prompto comitare fauore. | |
| tuque, potens artis, reduces qui tradere uitas | |
| nosti et in caelum manes reuocare sepultos, | |
| qui colis Aegeas, qui Pergama quique Epidaurum, | 5 |
| qui quondam placida tectus sub pelle draconis | |
| Tarpeias arces atque inclita templa petisti | |
| depellens taetros praesenti numine morbos: | |
| huc ades et quicquid cupido mihi saepe locutus | |
| firmasti, cunctum teneris expone papyris. | 10 |
| Ad capitis curationem | |
| balsama si geminis instillans auribus addas, | 1.11 |
| tum poteris alacrem capitis reparare uigorem. | |
| uel quae septenis censentur gramina nodis | |
| utiliter nectes uel corno ex arbore sertum. | |
| puleiumue potens una super aure locabis | 15 |
| aut illud mixto coctum clementer aceto | |
| cauta nare trahes; seu uisco lintea nexo | |
| induces fronti seu tritae gramina mentae; | |
| spongia cum tepidis adnexa liquoribus imbris | |
| profuit aut hedera ex oleo colata uetusto; | 20 |
| profuit et cocleis frontem tractare minutis. | |
| si nocuit cerebro uiolentia solis aperto, | |
| saepe chelidonia ex acido perducta liquore | |
| sanauit; prosunt et amica papauera somno, | |
| si prius in lento madefacta terantur oliuo. | 25 |
| Hemicranio medendo | |
| portio si capitis morbo temptatur acuto, | 2.26 |
| alia diuersam lana contecta per aurem | |
| inducta prosunt et eodem balsama pacto; | |
| alia uel ternis piperis terna addita granis | |
| trita linis: certam dabit haec tibi cura salutem. | 30 |
| Ad porriginem depellendam | |
| est insensibilis morbus, sed noxia formae, | 3.31 |
| cum caput immensa pexum porrigine ninguit, | |
| copia farris uti frendentibus edita saxis. | |
| hanc poterit maluae radix decocta leuare; | |
| aut tu fenuculum nitrumque et sulphura uiua | 35 |
| contere, deinde caput permixtis ablue cunctis; | |
| furfuribusue nouis durum miscebis acetum, | |
| ut uarios crines tali des unguine puros; | |
| prodest et tarda demptus testudine sanguis | |
| et prodest cedro demissus ab arbore sucus. | 40 |
| desinet interea glomerari farrea nubis | |
| cessabitque grauis crebrae porriginis imber. | |
| Ad capillos tinguendos | |
| quos pudet aetatis longae, quos sancta senectus | 4.43 |
| offendit, cupiunt properos <si> abscondere canos | |
| et nigrum crinem fuco simulare doloso, | 45 |
| his prodest acri contrita cupressus aceto | |
| uel frons lentisci uel tristia poma sabuci; | |
| lumbrici quoque terrestres miscentur oliuo | |
| et iuuenem praestant rediuiuo flore capillum. | |
| praeterea niueum poterit depellere uultum | 50 |
| resina ex facili cera uiscoque coacta. | |
| ad rutilam speciem nigros flauescere crines | |
| unguento cineris praedixit Tullius auctor. | |
| si praegnans artus captiui soricis edit, | |
| dicuntur fetus nigrantia lumina fingi. | 55 |
| Ad pthiriasin arcendam | |
| noxia corporibus quaedam de corpore nostro | 5.56 |
| progenuit natura uolens abrumpere somnos, | |
| sensibus et monitis uigiles intendere curas. | |
| sed quis non paueat Pherecydis fata tragoedi, | |
| qui nimio sudore fluens animalia taetra | 60 |
| eduxit, turpi miserum quae morte tulerunt. | |
| Sylla quoque infelix tali languore peresus | |
| corruit et foedo se uidit ab agmine uinci. | |
| saepius ergo decet mordax haurire sinapi, | |
| uel nitro ac sale permixtis acidoque liquore | 65 |
| laxatis, ut sint simul alia, tangere corpus, | |
| aut lacrimis hederae aut suco perducere cedri, | |
| quin etiam furfur mixto medicatur aceto. | |
| unda maris lendes capiti deducet iniquas | |
| et quicquid crebri defendit silua capilli. | 70 |
| Prurigini, papulis et scabie arcendis | |
| inlotus sudor uel copia nobilis escae | 6.71 |
| saepe graui scabie correptis asperat artus. | |
| ergo lutum prodest membris adhibere fricatis, | |
| quod facit ex asino saccatus corporis umor; | |
| nec pudeat tractare fumum, quod bucula fudit; | 75 |
| stercoris ex porco cinerem confundito lymphis, | |
| sic pauidum corpus dextra parcente foueto; | |
| proderit ex oleo puluis, quem congerit alte | |
| dulcibus ex latebris patiens formica laborum: | |
| conuenit hinc tepido lita tradere corpora soli. | 80 |
| feruentes papulas †papiro curato liquenti, | |
| aut acido Baccho miscebis farra lupini | |
| atque hinc in calido percurres membra lauacro. | |
| pruritus autem salsos leuat umor aceti | |
| siue maris rabidi sudor cocleaeque minutae, | 85 |
| quarum contactu perimetur acerba libido. | |
| Phrenesi et capiti purgando | |
| ex uitio cerebri phrenesis furiosa mouetur | 7.87 |
| amissasque refert frendens amentia uires, | |
| siue calens febris iactatos exedit artus | |
| siue meri gustus seu frigoris efficit aura. | 90 |
| conuenit calidis pecudum pulmonibus apte | |
| tempora languentis medica redimire corona. | |
| inlotis etiam lanis suffire memento | |
| cerritum; saepe horrendi medicantur odores. | |
| non semper praesens dolor est sanabilis: ergo | 100 |
| cura magis prodest uenturis obuia morbis | |
| atque ideo sanos etiam curarier est par. | 95 |
| purgatur cerebrum mansa radice pyrethri, | |
| unguitur et sucis, dederit quos parua sabucus, | |
| expressusque hederae mandatur naribus umor | |
| aut mixtum rutae cerebro instillatur acetum. | |
| Defluxu capillorum et maculis capitis tollendis | |
| defluit expulsus morbo latitante capillus, | 8.102 |
| si raro lauitur; seu uis epota ueneni | |
| seu salamandra potens nullisque obnoxia flammis | |
| eximium capitis tactu deiecit honorem. | 105 |
| nonnunquam uariant maculae paruisque parumper | |
| orbibus aspersum ducit noua uulnera tempus. | |
| uipereae pellis cinerem his addito rebus | |
| roboreasue pilas ursino iungito seuo | |
| uel testudineo mala permulceto cruore. | 110 |
| Vmoribus et perfrictionibus sedandis | |
| saepe ita peruadit uis frigoris ac tenet artus, | 9.111 |
| ut uix quaesito medicamine pulsa recedat. | |
| si ranam ex oleo decoxeris, abice carnem, | |
| †membra foue. parili ratione rigorem | |
| urticae semen perceptaque frigora uincit. | 115 |
| et ceruina potest mulcere medulla rigorem. | |
| decoctum raphani semen cum melle uorabis. | |
| siue fel ursinum tepefacta dilue lympha: | |
| proderit hoc potu; seu cassis ostrea testis | |
| usta dabit cinerem, qui pro sale sumptus in escis | 120 |
| decutiet gelidum calefacto uertice uirus. | |
| nonnullus liquidum sugit mulsumque sinapi | |
| palatoque agitat pariter retinensque uomensque. | |
| alia nonnulli mandunt oleiue liquore | |
| perfundunt calido cerebrum nasique latebras. | 125 |
| quidam lactucae credunt prodesse sapores. | |
| curandi modus hic et suauis et utilis idem est. | |
| Elephantiasi propellendae | |
| est elephans morbus tristi quoque nomine dirus, | 10.128 |
| non solum turpans infandis ora papillis, | |
| sed cita praecipitans funesto fata ueneno | 130 |
| huic erit aduersus cedri de cortice sucus | |
| mustelaeque cinis uel fusus sanguis ab illa. | |
| nonnulli dixere serum prodesse bibendo. | |
| mentastri folium potu apposituque salubre est, | |
| nec frustra bulbos et sulfura iungit aceto | 135 |
| qui cupit horribiles ad pristina reddere uultus. | |
| praeterea nitrum debes cum melle iugatum | |
| spargere lacte bouis, uarias sic unguere frontes. | |
| cerussam et chartam, quam gens Aegyptia mittit, | |
| ture simul misceque oleo, quod flore rosarum | 140 |
| conditum est: line sic faciem, sic redde salutem. | |
| Cutis et faciei uitiis propellendis | |
| inuida si maculat faciem lentigo decoram | 11.142 |
| nec prodesse ualent naturae dona benignae, | |
| erucam atque acidum laticem simul inline malis; | |
| proderit et bulbus mellis dulcedine uictus, | 145 |
| crudaue dulcacido miscebis rapa liquori, | |
| sanguine uel leporis morbus delebitur oris. | |
| frons salicis cum flore suo contrita medetur. | |
| saepiolae cineres ex ossibus omnia leuant. | |
| cygneos adipes hilaro misceto Lyaeo: | 150 |
| omne malum propere maculoso ex ore fugabis. | |
| horrebit si liuor atrox aut nigra cicatrix, | |
| attrito sapone genas purgare memento. | |
| rugarum sulcos lentisci mastice tendes. | |
| si uero uitium est quod ducit ad impete nomen, | 155 |
| hoc matutina poteris cohibere saliua | |
| seu folio platani, quod mansum mane uorabis. | |
| foeda fluunt curui quae purgamenta cameli | |
| urentur cineremque dabunt, iungentur aceto | |
| mascula tura simul, diuinaque cura ualebit. | 160 |
| Aurium uitiis succurrendis | |
| cum saeuus teneras dolor alte sauciat aures, | 12.161 |
| fraxinea in flammis fundit quem talea sucum | |
| instilla siue obscaenos ex uirgine rores | |
| aut sucum, ex folio dederit quem populus alba. | |
| saepe chelidoniae rapidum sociatur acetum | 165 |
| adiunctoque nitro procedit cura salubris. | |
| mentastri liquor expressus conducere fertur. | |
| infectum uiolis oleum bene consulit auri. | |
| annosa rubros si legeris arbore uermes, | |
| ex oleo tere: sic tepidos infunde dolenti. | 170 |
| si uero obstrusa sensus morietur in aure, | |
| lumbricos terrae seuumque ex ansere rauco | |
| excoque: uel ueterem poteris dissoluere morbum. | |
| fella bouis surdis etiam prodesse loquuntur, | |
| si iungas olidae graue quod minxere capellae. | 175 |
| si uero incautas animal penetrauerit aures, | |
| proderit admixto pauidi fel muris aceto. | |
| at si lympha nocens peruaserit, anseris aptus | |
| immittetur adeps caeparum non sine suco, | |
| qui grauis est oculis, sensum tamen auribus auget. | 180 |
| uis et Phoebigenae diuinam discere curam? | |
| si qua uel annosis confecta doloribus auris | |
| plectitur, hoc uno medicamine cuncta uigebit. | |
| alia tu septem numero septemque lupinos | |
| ceruinam dabis in testam, tum Delphica frondis | 185 |
| addatur, mixto totum feruescat aceto: | |
| doctus eris tepidos illinc immittere rores. | |
| Oculorum dolori mitigando | |
| summa boni est alacres homini contingere uisus, | 13.188 |
| quos quasi custodes defensoresque pericli | |
| prospiciens summa natura locauit in arce, | 190 |
| sic tamen ut nullos paterentur desuper ictus | |
| atque supercilio pauidi tegerentur opaco. | |
| sed dolor immeritum lumen si forte lacessit, | |
| lana madens oleo noctu conectitur apte | |
| uiuentisue nepae lumen gestatur amicum. | 195 |
| ex folio caulis cineres confractaque tura | |
| et laticem Bacchi fetae cum lacte capellae | |
| desuper induces atque una nocte probabis. | |
| Hyblaei mellis sucus cum felle caprino | |
| subueniunt oculis dira caligine pressis. | 200 |
| Vettonicae mansus siccabit lumina sucus. | |
| si tenebras oculis obducit pigra senectus, | |
| expressae marathro guttae cum melle liquenti | |
| detergere malum poterunt uel uulturis atri | |
| fella, chelidonio fuerint quae gramine mixta: | 205 |
| haec etiam annosis poterunt succurrere morbis. | |
| fel quoque de gallo mollitum simplice lympha | |
| exacuit puros dempta caligine uisus. | |
| siue columbarum fimus <ad>miscetur aceto | |
| seu fel perdicis parili cum pondere mellis. | 210 |
| uina chelidoniae simili ratione iugantur | |
| efficiuntque suo praeclaros unguine uisus, | |
| aspera quin etiam mulcent et rupta reducunt. | |
| si genus est morbi, miserum quod lumen adurit, | |
| hic calor infuso mitescit lacte canino. | 215 |
| si tumor insolitus typho se tollet inani, | |
| turgentes oculos uili circumline caeno. | |
| anguibus ereptos adipes aerugine misce: | |
| hi poterunt ruptas oculorum iungere partes. | |
| si uero horrendum ducent glaucomata plumbum, | 220 |
| spiritus alterius prodest, qui grana cumini | |
| pallentis mandens uisus exalat in ipsos. | |
| Dentium uitio et oris fetori medendo | |
| haud facile est acrem dentis tolerare laborem: | 14.223 |
| quo magis est aequum medicam pernoscere curam. | |
| cum Baccho uiolas incoxeris, ore teneto. | 225 |
| mansus item prodest sucis oleaster acerbis: | |
| hinc oscedo fugit, linguae quoque uulnera cedunt. | |
| cum uino piper et nitro tepidum inde dolenti. | |
| saepe chelidoniae suco uel lacte capellae | |
| sanescunt dentes aut tauri felle iuuantur. | 230 |
| aut acidi latices clauso uoluuntur in ore. | |
| manditur apta rubus gingiuis et bona labris. | |
| lentiscus myrtusque emendant oris odorem. | |
| quod uero assumpsit nomen de dente fricando, | |
| ceruino ex cornu cinis est, aut ungula porcae | 235 |
| torrida, uel cinis ex ouis, sed non sine uino, | |
| muricis aut tosti uel bulbi extincta fauilla. | |
| ambitiosa putas? sunt ista salubria cunctis. | |
| exesos autem dentes si forte quereris, | |
| ure fimum muris, patulis et hiatibus adde; | 240 |
| uel cinerem dentis ceruini extinguere aceto | |
| conuenit atque cauis immittere partibus apte. | |
| prodest et puluis lumbrici corpore tosto. | |
| ora ambusta cibo sanabis lacte canino. | |
| saepe etiam gelida gingiuas collue lympha, | 245 |
| dentibus ut firmum possis seruare uigorem. | |
| si uero infandum proserpit ad intima uulnus, | |
| permisceto salem parili cum pondere turis: | |
| hinc tractato locum: miram experiere medelam. | |
| aut tu sume pilam, quae caudis haeret ouinis: | 250 |
| haec siccata dabit molles et fracta farinas, | |
| huius et attritu taetrum mulcebitur ulcus. | |
| Vuae faucibus collo et quae mollienda sunt medendis | |
| aegrescunt tenerae fauces, cum frigoris atri | 15.253 |
| uis subiit uel cum uentis agitabilis aer | |
| uertitur atque ipsas flatus grauis inficit undas | 255 |
| uel rabidus clamor, fracto cum forte sonore | |
| plenum radit iter. sic est Hortensius olim | |
| absumptus; causis etenim confectus agendis | |
| obticuit cum uox domino uiuente periret | |
| et nondum extincti moreretur lingua diserti. | 260 |
| ergo omni studio quaeres inhibere dolorem. | |
| simplicibus lymphis confunditur aerium mel, | |
| additur excussus niuea similagine furfur: | |
| decocta haec clauso simul exercentur in ore. | |
| praeterea fauces extrinsecus unguere prodest | 265 |
| ursino et tauri seuo cerisque remissis, | |
| omnia quae geminis aequabis lancibus ante. | |
| disce etiam miram ex humili medicamine curam. | |
| Attiaco melli iunges agreste papauer | |
| decoctumque simul mandes mansumque uorabis. | 270 |
| crinitae porri radices quinque coquantur, | |
| hinc aqua non feruens uoluatur fauce sonora | |
| nec tamen in stomachum descendat gutta patentem. | |
| si uero adflictam languor deiecerit uuam, | |
| tunc horas aliquot pronus recubare memento; | 275 |
| aut illam puluis tosti releuabit anethi | |
| aut cinis ex coclea uel torrida brassica flammis. | |
| angina †uero mixtum sale poscit acetum, | |
| quod refert clauso uersatum agitare palato. | |
| at si ceruices durataque colla rigebunt, | 280 |
| (mira loquor) geminus mulcebitur unguine poples: | |
| hinc longum per iter neruos medicina sequetur; | |
| anseris aut pingui torpentia colla fouebis. | |
| inditur et ualido multum lens cocta in aceto | |
| aut caprae fimus ex bulbo aut ceruina medulla: | 285 |
| hoc etiam inmotos flectes medicamine neruos. | |
| quos autem uocitant tolles, attingere dextra | |
| debebis, qua gryllus erit pressante peremptus. | |
| Tussi et choleribus medendis | |
| noxia si cholerum penitus saeuire uenena | 16.289 |
| perspicies, cocta lactucae fronde leuabis, | 290 |
| proderit et caules adsumere saepe madentes. | |
| interdum fauces tussi quatiuntur atroci: | |
| alia tum sumis decocta et melle peruncta, | |
| semina uel raphani permixto dulcia melle. | |
| aut si fraxinea semen de fronde reuellis, | 295 |
| interiora uora, uetitus contingere dente. | |
| ouum melle teres domitum feruentibus undis | |
| marrubiumue potens: haec faucibus optima sumes | |
| frenabisque grauem facili medicamine tussim. | |
| Stomacho et digestioni | |
| qui stomachum regem totius corporis esse | 17.300 |
| contendunt, uera niti ratione uidentur. | |
| huius enim ualidus firmat tenor omnia membra | |
| aut contra eiusdem franguntur cuncta dolore. | |
| quin etiam, nisi cura iuuat, uitiare cerebrum | |
| fertur et integros illinc auertere sensus. | 305 |
| lactucae semen nigrae, quod lignea pila | |
| triuerit, admixto ieiunus sumito melle; | |
| sed coclear trinum gustu tibi sufficit uno. | |
| aut tritum semen raphani mulsumque iuuabit; | |
| siue duae partes apsinthi ac tertia rutae | 310 |
| decoctis potantur aquis siliquaeque madentes, | |
| semina uel marathri fetae cum lacte capellae; | |
| puleium quoque decoctum curabit amice. | |
| et potu et fotu stomacho conducit acetum. | |
| seu cocleas undis calefactas ac prope uictas | 315 |
| suppositis torre prunis uinoque garoque | |
| perfusas cape: sed prodest magis esse marinas. | |
| at male digestis si crapula saeuiet escis, | |
| ex pipere et calida florem de rore marino | |
| ebibe; seu salibus piper adde et tenue cuminum, | 320 |
| quae coctis iunges epulis ac rapta uorabis. | |
| aut cubitum pergens sucum cape tristis aceti. | |
| uentriculus mergi tactus sale theriacusque | |
| tosto pane super, piperis quoque puluere multo | |
| miscetur: capies diuinum munus in istis. | 325 |
| proderit hoc stomacho, uictas et concoquet escas: | |
| grana peregrini piperis diffindito quinque, | |
| nicolao molli quae mane inserta capesses. | |
| Felli uomitu et pthisi | |
| lutea si crescent et cunctis noxia fella, | 18.329 |
| alia parua nouem, piperis tot permole grana, | 330 |
| quae cyatho diluta gari mandesque bibesque: | |
| haec iterum septena capis, post denique quina. | |
| praeterea caules, si frondet passa, sabuci | |
| decoctos sale permisces ac spargis oliuo: | |
| tum capis ac tali auxilio fella horrida purgas. | 335 |
| prosunt et pelagi latices, quos pondere iusto | |
| dulcibus adsocias lymphis mellique liquenti. | |
| et niueus prodest ex ubere sucus asellae, | |
| si tepido uinum infundas ac mella piperque. | |
| at uomitum radix narcissi pota mouebit. | 340 |
| si uero pthisis annoso sedet improba morbo, | |
| intritas uino cocleas hausisse iuuabit. | |
| proderit et ueteris seui pila sumpta suilli, | |
| quo scapulas quoque perducit medicina salubris. | |
| Mammis sanandis uel stringendis | |
| ubera fecundo ualde lactentia suco | 19.345 |
| saepe sibi noxae nimium manando fuerunt: | |
| faece igitur ualida saeui reprimentur aceti. | |
| post partum tumidas iniuste adsurgere mammas | |
| interdum aspicies: harum mala commemoratur | |
| murinum fimus ex pluuio sedare liquore. | 350 |
| sin autem clausas penitus dolor angit acerbus, | |
| lumbricis terrae turgentes ungue corymbos. | |
| si castigatas studium est praestare papillas, | |
| ex hedera sertis ambas redimire memento, | |
| protinus et raptas fumis mandare coronas; | 355 |
| anseris aut seuum pariter cum lacte tepenti | |
| aut ouum inlinito, tulerit quod garrula perdix. | |
| praeterea pluuio decocta papauera rore | |
| haerescant, multis post absoluenda diebus. | |
| uis et Phoebigenae caelestia sumere dona, | 360 |
| ubera cum taetris laniata doloribus horrent? | |
| nauis ramentum et quae nomine prasion herba est | |
| et quae uulgari sermone insana uocatur | |
| (Graecus hyoscyamon propria scit dicere lingua) | |
| nec non et calami radix lapathique legumen | 365 |
| mixta dabunt miras (experto crede) medelas. | |
| Reiectioni cibi aut sanguinis abstinendae | |
| si stomachus nondum concoctas expuit escas | 20.367 |
| et magis atque magis uitium recolendo ualescit, | |
| alia caedemus crebrumque trahemus odorem. | |
| sin etiam rutilus referetur pectore sanguis, | 370 |
| sorbitio mentae, raphanus uel cocta iuuabit. | |
| saepe lapis teritur (specularem nomine dicunt) | |
| et mixtis hauritur aquis sistitque cruorem. | |
| uritur interdum raptus de subere cortex, | |
| et cinis ex calido prodest epota Lyaeo; | 375 |
| ouorum cinis aut coclearum aut denique melis | |
| aut cinis ex salicum ramis prodesse putatur; | |
| aut platani pilulas acri infundemus aceto: | |
| nullus erit sanguis, quem non cibus iste moretur. | |
| Iecoris et lateris uitiis medendis | |
| si mollis iecoris fibras dolor angit acerbus, | 21.380 |
| protinus ex mulsa potanda elelisphagus herba est, | |
| sumitur aut semen, quod fraxinus alta profudit, | |
| uulturiiue iecur uel ius perdicis apricae. | |
| praeterea simili dragma pix dura piperque | |
| franguntur; sic in mollito puluere iuncta | 385 |
| egelidis miscentur aquis recreantque bibentem. | |
| absinthi quoque decocti potabitur humor. | |
| si latus immeritum morbo temptatur acuto, | |
| accensum tingues lapidem stridentibus undis, | |
| hinc bibis; aut aceris radicem tundis et una | 390 |
| cum uino capis: hoc praesens medicamen habetur. | |
| quid referam multis conposta Philonia rebus, | |
| quid loquar antidotus uarias? dis ista requirat, | |
| at nos pauperibus praecepta dicamus amica. | |
| nec non et iecoris quaeretur fibra lupini | 395 |
| iungeturque simul costum foliumque piperque; | |
| diluta quae duro dantur potanda Lyaeo. | |
| est et uis morbi, quod 'telum' commemoratur, | |
| cum subito dolor insanus furit incitus ictu: | |
| Persicus huic potum e nucleo dabit interiore; | 400 |
| quae mihi cura satis casu monstrante probata est. | |
| Spleni curando | |
| quando lien tumido circumligat ilia uinclo | 22.402 |
| et plena splenis demonstrant membra rigorem, | |
| mollibus ex hederae tornantur pocula lignis: | |
| hinc trahet adsuetos aeger quoscunque liquores. | 405 |
| aut uiridis coctorum holerum potabitur unda. | |
| proderit exsucto fluuialis hirudo cruore, | |
| siue myrica potens seu ros cum pane marinus, | |
| aut hederae sucus potu apposituque iuuabit. | |
| nec non intactam ferro quam uideris alnum, | 410 |
| huic liber eripitur ferro sine decoquiturque, | |
| donec uictarum pars tertia subsit aquarum: | |
| hinc medico potu pulsus dolor omnis abibit. | |
| nonnulli memorant consumi posse lienem, | |
| si qui eruum semper ieiuno sumpserit ore. | 415 |
| arida ficus item feruente domatur aceto | |
| et trita inlinitur, uel splen apponitur haedi. | |
| marrubium in uino potum prodesse loquuntur. | |
| praeterea piper ac nepetae cum flore et anethum | |
| nicolausque, apio ac boletus iungitur una: | 420 |
| horum decoctos latices potare salubre est. | |
| puleium, abrotonum nitida cum mastice coctum | |
| ac thymbrae speciem, quam commemorant cephaloten, | |
| praedixit spleni deus Idae posse mederi. | |
| dulcia Plautus ait grandi minus apta lieni. | 425 |
| splen tumidus nocet et risum tamen addit ineptum, | |
| ut mihi Sardonicis uideatur proximus herbis, | |
| irrita quae miseris permiscent gaudia fatis. | |
| dicitur exsectus faciles auferre cachinnos | |
| perpetuoque aeuo frontem praestare seueram. | 430 |
| Praecordiis sanandis | |
| languida si duro turgent praecordia morbo, | 23.431 |
| miscetur mulsae farris sextarius undae | |
| nec non et lini tunsum siliquaeque legumen: | |
| haec decocta simul nondumque tepentia nectes. | |
| aut quae poma Cydon Cretaeis misit ab oris | 435 |
| cocta lines, durum ut possis mollire tumorem. | |
| ocima praeterea bulbiue linuntur amari. | |
| proderit et lymphis corpus mersare marinis. | |
| quin etiam catulum lactantem adponere membris | |
| conuenit: omne malum transcurrere fertur in illum; | 440 |
| cui tamen extincto munus debetur humandi. | |
| humanos quoque contactus mala tanta sequuntur | |
| et iunctus uitium ducit de coniuge coniux. | |
| quod superest styraci iunges ramenta carinae | |
| quodque decem ex rebus confit simul atque uocatur, | 445 |
| masticis addentur fractae iam mollia farra: | |
| talibus auxiliis praecordia fota resident. | |
| Lumbis et renibus sanandis | |
| cum saeuit penitus haerens iniuria lumbis, | 24.448 |
| igne lapis candens datur exultantibus undis: | |
| hoc poteris potu tristem superare dolorem. | 450 |
| aut pice cum molli nitrum sulphurque et acetum | |
| sucida lana rapit contacta calentibus isdem: | |
| proderit hanc aegris crebro perducere membris. | |
| aut caput asparagi cum uino sume uetusto | |
| seu mauis adpone: modus conducit uterque. | 455 |
| aut adipe inmixtum lumbis inductio sulphur. | |
| saepe chelidoniam cum suco Palladis addes | |
| farraque quae tremulis prosunt sudantia flammis. | |
| fertur amygdalinae sucus nucis esse bibendus: | |
| pinsitur haec tepidoque absorbitur indita fonti. | 460 |
| aut tres ex uino cocleas feruescere coges | |
| cumque suis domibus franges; piperis quoque grana | |
| ter quina adicies potuque iuuaberis illo. | |
| furfur item parca fuerit cum feruidus unda, | |
| post oleo madidus saccis immittitur aptis, | 465 |
| quos uix passuris urentes addito membris. | |
| prodest ceruinae uiolens natura medullae. | |
| nec nocuit ciceris cocti potasse liquorem; | |
| aut mixtam teneris madidamque elelisphacon undis | |
| contere tumque simul cum mastice confer anethum | 470 |
| quodque decem ex rebus componi ex nomine clarum est: | |
| his continge locum: deus haec mihi certa probauit. | |
| Ventris dolori mitigando | |
| si dolor insanus tota desaeuit in aluo, | 25.473 |
| heminis tribus in lympha<e> ualidam coque rutam | |
| atque apium, donec duplex pars desit aquarum: | 475 |
| potus erit medicus non detractante palato. | |
| praeterea niuei sterilis testa uritur oui; | |
| quae postquam in taetram fuerit conuersa fauillam, | |
| ex calidis potatur aquis et pota medetur. | |
| nec non iungenda est utero noua uirga myricae: | 480 |
| inlaesa haec ferro terraque intacta geratur. | |
| aut medio uentris prodest aspargere terram, | |
| quam signauerunt uestigia pressa rotarum. | |
| proderit et puluis facili sub cardine raptus. | |
| quin etiam ex lymphis tritum potare cuminum | 485 |
| conueniet, quod iam nobis documenta probarunt. | |
| menta quoque hoc pacto medicos dabit hausta sapores. | |
| coeliacos autem recreabis pane salubri, | |
| quem madido farre efficies ac mollibus ouis, | |
| quorum testa fero prius euanescat aceto. | 490 |
| refert et teretes bulbos mollire terendo | |
| cumque his Lenaei durum potare fluentum. | |
| Hydropi depellendae | |
| corrupti iecoris uitio uel splenis acerbus | 26.493 |
| crescit hydrops aut cum siccatae febre medullae | |
| atque auidae fauces gelidum traxere liquorem. | 495 |
| tum lympha interius uitio gliscente tumescit | |
| secernens miseram proprio de uiscere pellem. | |
| conueniet tenerae radix decocta sabuci | |
| in geminis calidi cyathis potanda Lyaei. | |
| fraxineum semen cum Bacchi rore bibendum est. | 500 |
| nec non adposito curantur dropace membra, | |
| qui subito raptos uentos sucosque [mire] reuellit. | |
| nec non in tepidis conuolues corpus harenis. | |
| adposituque leues nepetae gustuque iuuabunt. | |
| saepe et scillino pelluntur noxia Baccho. | 505 |
| elleboro bene purgatur lymphaticus error. | |
| aut huius uice sementis scopulosa genestae | |
| miscetur mulsis et cautis ducitur undis. | |
| est qui praeualidum fricto sale miscet acetum | |
| atque olei suco, refricatque albentia membra | 510 |
| aut calido filicis radicem mollit Iaccho, | |
| unguine quo frangit uires languoris aquosi. | |
| Ventri molliendo | |
| saepe cibi specie, uitio uel corporis ipso | 27.513 |
| potibus aut duris restricta morabitur aluus. | |
| uincetur talis mora gramine Mercuriali, | 515 |
| cuius aquam cocti minimo cum melle bibemus. | |
| prunaque conueniunt, quae mittit clara Damascus. | |
| multos praeterea medici componere sucos | |
| adsuerunt; pretiosa tamen cum ueneris emptum, | |
| falleris frustraque immensa nomismata fundes. | 520 |
| quin age et in tenui certam cognosce salutem. | |
| aut igitur tectum lana supponis alumen | |
| aut edis in patinis tenerae decocta sabuci | |
| uel cum lacte caprae salsum mulsumque capessis. | |
| crede tamen potum meliorem lactis equini: | 525 |
| dicitur hic dulces asinae praeuincere sucos. | |
| siluestris fici lacrimam prodesse loquuntur. | |
| quodque ratis melius uerbis dicemus Horati: | |
| 'mitulus et uiles pellunt obstantia conchae'. | |
| sed cocleas prius est urtica aut furfure pasci: | 530 |
| purior hinc gustus noxa sine mouerit aluum. | |
| saepe thalassomeli adiecto cumulauimus imbri: | |
| haec purgant, parili fuerint si pondere mixta. | |
| Solutioni uentris et dysenteriae compescendae | |
| tam uarii casus mortalia saecla fatigant, | 28.534 |
| ut sint diuersis obnoxia corpora morbis. | 535 |
| saepe etenim nimio cursu fluit impetus alui: | |
| frenatur, mixto cum feruet brassica uino | |
| aut cerasi uictum longo iam tempore pomum. | |
| sucus Aminei cum pane medetur Iacchi | |
| uel bene permixtum calida potatur acetum: | 540 |
| uile quidem facili factu, tamen utile potu. | |
| si laedent medica data purgatoria dextra, | |
| adiecto piperis medicatur puluere calda. | |
| sin autem longo decurrent intima fluxu | |
| atque immane malum multo iam tempore gliscet, | 545 |
| torridus ex uino cortex potabitur oui. | |
| ramentum niuei credunt prodesse elephanti. | |
| arbore Pyramea cortex derepta coquetur | |
| axe sub aetherio, tum nigro mixta Lyaeo | |
| inmensum poterit potu retinere fluorem. | 550 |
| numinis aut iussu cedrini mastice misces | |
| mollitamque picem et rasum de nauibus unguen: | |
| languida quo fidens medicamine membra fouebis. | |
| proderit et pueris, quos dentis origo fatigat, | |
| castaneas coxisse nuces et sorba uetusta | 555 |
| atque apium caulesque, rubus quos fundit acuta: | |
| potio quae fluidam consumpta morabitur aluum. | |
| Lumbricis et taeniis aspurgandis | |
| quid non aduersum miseris mortalibus addit | 29.558 |
| natura, interno cum uiscere taenia serpens | |
| et lumbricus edax uiuant inimica creanti? | 560 |
| quod genus assiduo laniat praecordia morsu, | |
| saepe etiam scandens oppletis faucibus haeret | |
| obsessasque uias uitae concludit anhelae. | |
| ergo cinis cornu ceruini proderit haustus | |
| uel nepetae tritum ex uino uel lacte capellae; | 565 |
| nec non et sucus medici potatur aceti. | |
| prodest praeterea cum Baccho Persica frondis. | |
| Democritus memorat mentae conducere potum. | |
| sumitur abrotonum nec non et uile melanthum. | |
| alia per sese sanant aut uis coriandri. | 570 |
| quin et marrubium decoctum haustumque iuuabit. | |
| puleiumue potens et agreste iugatur anethum: | |
| synthesis haec prodest unda mollita calenti. | |
| Colo sedando | |
| cum colum, inuisum morbi genus, intima carpit, | 30.574 |
| mande galeritam uolucrem quam nomine dicunt. | 575 |
| aut pauidi leporis madefacta coagula pota. | |
| siue apio nepetas tereti cum mastice iunge | |
| nec non et species ambas halantis anethi, | |
| quarum decoctos patiens haurito liquores. | |
| Vessicae et calculo purgando | |
| si cui uessicae tardus cunctabitur umor, | 31.580 |
| haec mora rumpetur uino peruicta uetusto. | |
| proderit ex paruis acinos potare sabucis | |
| aut hederae sucum aut lacrimosi trita sinapi. | |
| nec non resinas ex Oricia terebintho | |
| in speciem eruiliae paruos glomerabis in orbos, | 585 |
| quos ternos tepida mixtos hausisse medella est. | |
| quondam etiam nimio praeceps urina fluento | |
| inrigat exuuias obscaenoque inficit imbri: | |
| tum leporis cerebrum ex uino potare licebit. | |
| si dolor internam uessicae concoquet aluum, | 590 |
| subueniet radix frondosae epota cupressi | |
| puleiumue potens domitum feruentibus undis. | |
| si uero in lapides densus conuertitur umor, | |
| qui retinent cursus gemitumque dolore frequentant, | |
| saxifragam seu spongiten succurrere credunt. | 595 |
| praeterea semen myrti siluestris Iaccho | |
| atque oleo mixtum bibitur, nec desit acetum, | |
| uinaque sumantur fricto condita cumino; | |
| siue palumborum capitur fimus acre ferorum | |
| dulcacidis sparsum sucis trituque solutum; | 600 |
| nec non obscaenus caprae potabitur humor: | |
| obruet hic morbum labefactaque saxa remittet. | |
| Conceptioni et partui | |
| inrita coniugii sterilis si munera languent | 32.603 |
| nec subolis spes est multos iam uana per annos | |
| (femineo fiat uitio res necne, silebo: | 605 |
| hoc poterit magni quartus monstrare Lucreti)— | |
| sed natura tamen medicamine uicta potenti | |
| saepe dedit fetus studio curante paratos. | |
| aut igitur leporis consumit femina uuluam | |
| aut, ouis in stabulis fractas cum ruminat herbas, | 610 |
| pendentem spumam molli deducit ab ore | |
| atque illam meminit mixto potare Falerno. | |
| Mercurialis item capitur communiter herba, | |
| si cubitum noctu coniunx festinat uterque. | |
| atque ubi iam certum spondet praegnatio fetum, | 615 |
| ut facili uigeat seruata puerpera partu, | |
| dictamnum bibitur, cocleae manduntur edules. | |
| aut qui †olim menses minus octo moratus in aluo est | |
| inrumpit thalamos et nexus soluit inertes | |
| . . . . . . . . . . . repente | 619A |
| pulei <potus> quoque amico conuenit imbre, | 620 |
| cuius opem ueram casus mihi saepe probarunt. | |
| quin etiam stercus supponunt uulturis atri, | |
| sentiat ut minime partus quam proximus urget. | |
| oua etiam rutae et fragili miscentur anetho, | |
| quae diluta leui Baccho atque exhausta medentur. | 625 |
| Profluuio cuiuscunque sanguinis et matrici | |
| si modicus pleno manat de corpore sanguis, | 33.626 |
| subuenit, at nimius cum uita funditur ipsa. | |
| quapropter multo naris completa cruore | |
| cum fluit, attritus cimex conducit odore. | |
| lana oleo madefit, sed nondum lauta, rosato: | 630 |
| haec datur in nares uel claudit densius aures. | |
| contritis prodest cocleis perducere frontem | |
| aut galli cerebro uel sanguine mite columbae. | |
| quod nisi supprimitur sanguis, potandus et ipse est. | |
| praeterea Phariis caput emetire papyris | 635 |
| detrahe quod superest: illo genitalia necte, | |
| femineas illinc prodest uincire mamillas. | |
| menstruus inmenso si profluit impete sanguis, | |
| sucida lana malos remoratur subdita cursus, | |
| mortua quin etiam producit corpora partu. | 640 |
| sed quaecumque fluit uis inmoderata cruoris, | |
| subernus cortex calidis potatur in undis | |
| ante minutatim studio uincente terendus. | |
| pulei calido purgatur femina potu. | |
| sed si forte cruor clausa cunctabitur aluo, | 645 |
| aut molles nepetae aut rutae quacunque bibentur. | |
| at si puniceos fundit uessica liquores, | |
| marrubium ex passo tritum perfunditur undis: | |
| hi poterunt haustus rutilum purgare colorem. | |
| relliquias partus †laetatibi detrahet herba. | 650 |
| quod si feminei properabit sanguinis imber, | |
| est qui frusta molae percussu decutit uno, | |
| quorum aliquod lanis tectum ad praecordia nectit, | |
| haec simul incantans: sisti debere cruorem, | |
| ut lapis ille uiae solitos iam destitit orbes. | 655 |
| Pilis quibus<cum>que internecandis | |
| mobilis hirsutas horret lasciuia saetas | 34.656 |
| et gaudet rapto nudari flore pilorum. | |
| sed bona nonnumquam uellendi causa uidetur, | |
| corpora cum releuat ratio manifesta salutis. | |
| namque oculos infesta pilorum tela lacessunt, | 660 |
| quodque illis dederat uallum natura tuendis, | |
| inde inimica seges proprios desaeuit in orbes. | |
| ergo locum crinis uulsi continge cruore | |
| quem dat auis, tremulis simulat quae pellibus alas, | |
| sanguine uel ricini, quem nigro de cane uelles. | 665 |
| praeterea quascunque uoles auertere saetas | |
| atque in perpetuum rediuiua obcludere tela, | |
| corporibus uulsis saniem perducito ranae, | |
| sed quae parua situ est et rauco garrula questu. | |
| nec non e stagnis cessantibus exos hirudo | 670 |
| sumitur et uiuens Samia torretur in olla: | |
| haec acidis unguit permixta liquoribus artus | |
| euulsamque uetat rursus procrescere siluam. | |
| Omnibus obscaenis medendis | |
| dicendum et quae sit membris medicina pudendis. | 35.674 |
| languidus antiquo purgatur penis Iaccho | 675 |
| ac super inlinitur fecundae felle capellae. | |
| mane nouo myrti frondes commandere prodest | |
| qui dolet, atque illas in uulnus despuat ipsum. | |
| faece etiam uini genitalia lauta leuantur, | |
| et tumidos testes Nereia lympha coercet | 680 |
| uel bulbi ex mulso uel cera inmixta cupresso | |
| aut faba cum tepidis Bacchi decocta fluentis. | |
| ramicis inmensum fertur cohibere tumorem | |
| far madidum lymphis †et feralis fronde cupressi, | |
| unde etiam potu frons haec memoratur amica. | 685 |
| sin autem existet duratis glandibus inguen, | |
| proderit induci cocleas cum melle minutas. | |
| obscaenos si pone locos noua uulnera carpent, | |
| horrentum mansa curantur fronde ruborum. | |
| at si iam ueteri succedit fistula morbo, | 690 |
| mustelae cinere immisso purgabitur ulcus, | |
| sanguine uel ricini, quem bos gestauerit ante. | |
| herba chelidoniae fertur cum melle mederi | |
| herbaque cum seuo foliis de mille uocata. | |
| Ischiae et articulari morbo | |
| saepius occultus uicta coxendice morbus | 36.695 |
| perfurit et gressus diro languore moratur. | |
| populus alba dabit medicos de cortice potus; | |
| nec non et tenerae gracili de fronde genestae | |
| arreptos caules acidoque liquore madentes | |
| sumere conueniet, rubiam quoque ducere potu | 700 |
| aut ex Bithyno cocleas haurire Lyaeo. | |
| si uero articulos tabes inimica per omnes | |
| haeserit, ex ficu betas cum melle ligabis | |
| uel pelagi latices, simul et Baccheia dona | |
| sumere curabis: nimio sed parcito uino: | 705 |
| Ennius ipse pater, dum pocula siccat iniqua, | |
| hoc uitio tales fertur meruisse dolores. | |
| Furunculo medendo | |
| cum sanguis nimius puri permixtus atroci | 37.708 |
| aestuat et papulas alte sustollit acutas, | |
| resinam misces et saxis hordea fracta: | 710 |
| conspersa haec tepidis apponere conuenit undis. | |
| uis et hyoscyamum cerae seuoque iugatum | |
| nectere? non minus haec poterit medicina iuuare. | |
| praeterea fimus, ex gallo quod legeris album, | |
| imbribus ex acidis fidens appone dolenti. | 715 |
| auribus aut pecudis molles expromito sordes, | |
| unguine quo fotis dabitur medicina papillis. | |
| Carboni tollendo | |
| horrendus magis est perimit qui corpora carbo: | 38.718 |
| urit hic inclusus, uitalia rumpit apertus. | |
| hunc ueteres olim uariis pepulere medellis. | 720 |
| tertia namque Titi simul et centesima Liui | |
| charta docet, ferro talem candente dolorem | |
| exactum aut poto raporum semine pulsum; | |
| ni fieret, dixit, uix septem posse diebus | |
| uitam produci: tanta est uiolentia morbi. | 725 |
| dulcacidum laticem cum lini semine iunge | |
| atque fimum Paphiae pariter compone columbae: | |
| hinc line duratas partes et clausa uenena. | |
| praeterea triti reserant adoperta lupini. | |
| nonnullus calcem uiuam dissoluit aceto | 730 |
| fumantemque niuem papulis apponit acerbis. | |
| est qui gallinae perducat stercore corpus. | |
| alia uel piperi iuste commixta linuntur. | |
| Pythagorae cognata leui condita cumino | |
| proderit aut madida fermentum polline turgens. | 735 |
| Panoi uomicae et strumae depellendis | |
| sunt alii, quos dira mouet natura, tumores | 39.736 |
| non minus horrendi, sed non ita perniciosi, | |
| uomica qualis erit uel eidem proxima quaedam. | |
| simplice resina miscebimus hordea tunsa | |
| et mulsos amnes et purgamenta columbae: | 740 |
| his bene decoctis languentia membra fouentur. | |
| mollis odorato faba iungetur coriandro: | |
| proderit appositum mollitque aperitque tumorem. | |
| aut de phasganio radix decocta palustri, | |
| quae salis admixto tundetur condimento; | 745 |
| proderit et mansum quod traxeris arbore uiscum. | |
| gramen hyoscyami cerae seuoque uetusto | |
| concilia mixtisque locos perduce dolentes. | |
| exercere etiam iusserunt corpora prisci. | |
| ouum defundes in fictile, deinde putamen | 750 |
| marrubii suco implebis, post melle liquenti | |
| omnia consociata tepenti prospera potu | |
| sumuntur: reserantque malum purgantque leuantque. | |
| Igni sacro dimouendo | |
| est etiam morbi species, quae dicitur 'ignis', | 40.754 |
| languida quod multo torrentur membra calore. | 755 |
| uel tu uicino seuum bouis igne remittes | |
| mollitumque lines uel oloris faecibus oua, | |
| sed non cocta, dabis: sic torrida membra fouebis. | |
| lumbricus terrae mixto inducetur aceto | |
| aut parili noua ruta modo, sed iungis oliuum. | 760 |
| ouaque cum betis prosunt super inlita tritis. | |
| alia dant cinerem sociandum oleoque garoque, | |
| unguine quo gliscens deponet flamma furorem. | |
| saepe chelidoniae pars candida. iungitur oui, | |
| quae modico potu, sed ualde trita, capesses, | 765 |
| admiscere memor lymphas amnemque Falernum. | |
| Podagrae depellendae | |
| quaedam †etiam rabidae medicamina digna podagrae, | 41.767 |
| cui ter tricenas species Epidaurius ipse | |
| dixit inesse deus? requiem tamen indere morbo | |
| fas erit et tristem saltem mulcere dolorem. | 770 |
| ergo age et abreptam salicis frondemque librumque | |
| cum uino tere, tum contractos perline neruos. | |
| aut cum prima mali sese ostentabit origo, | |
| feruida non timidis tolera cauteria plantis | |
| seminecisue hirci reserato pectore calces | 775 |
| insere: sic dirae reprimes primordia pestis. | |
| aut si corruptus persederit altius umor, | |
| trita cupressus ibi Baccho iungetur acerbo, | |
| panibus et teneris, cohibebitque addita questus. | |
| parua sabucus item, hircino conlita seuo, | 780 |
| triticeaeque acido manantes amne farinae, | |
| aut nitido ranae decoctum uiscus oliuo | |
| siue chelidoniae sucus sale mixtus aceto. | |
| sunt quibus apposita siccatur hirudine sanguis. | |
| non audita mihi fas sit, sed lecta referre: | 785 |
| hoc quidam rabidus morbo per tempora messis | |
| uicino plantas frumenti pressit aceruo | |
| euasitque grauem casu medicante dolorem. | |
| Vulneribus ferro aut uerberibus factis | |
| naturae uitiis medicas obiecimus artes, | 42.789 |
| nunc et fortunae iaculis obsistere par est. | 790 |
| si cui forte chalybs teneros uiolauerit artus, | |
| necte adipes uituli simul et tritam chamecisson | |
| nec pudeat luteae stercus perducere porcae. | |
| sin autem saeuo laceratum est uerbere corpus, | |
| tum lixiua cinis ceras dissoluit et oua | 795 |
| admixtoque oleo uibices comprimit atras. | |
| si uero infrenus manat de uulnere sanguis, | |
| purpura torretur conchyli perlita fuco, | |
| huius et atra cinis currentem detinet undam. | |
| uerrucae quoque desectae frenare cruorem | 800 |
| dicitur ambustus Tyrio de uellere puluis. | |
| praeterea nimios reserati uulneris amnes | |
| feniculi cinis adstringit uel fimbria porri. | |
| siue fimus manni cum testis uritur oui | |
| et reprimit fluidos miro medicamine cursus. | 805 |
| Vulneribus quibuscumque casibus factis | |
| quam magna humanae mala pondera condicionis! | 43.806 |
| tam multae innumeri species mihi uulneris adsunt, | |
| ut nequeam proprias cunctis adscribere curas. | |
| isdem igitur monitis casus sanabimus omnes, | |
| sic tamen ut nullus medicinam luserit error. | 810 |
| ergo, modus quicunque obtinget uulneris atri, | |
| contritus cum melle dabit medicamina bulbus | |
| herbaque quae nomen foliis de mille recepit, | |
| appositu prodest adipi permixta uetusto. | |
| sucida cum tepido nectetur lana Lyaeo | 815 |
| ambustaeue cinis complebit uulneris oras, | |
| concludet uero uel frons uel ramus ab ulmo. | |
| at sucis hederae pulchrescit foeda cicatrix. | |
| Hominis aut simiae morsu | |
| siue homo seu similis turpissima bestia nobis | 44.819 |
| uulnera dente dedit, uirus simul intulit atrum, | 820 |
| Vettonicam ex duro prodest absumere Baccho. | |
| nec non et cortex raphani decocta medetur, | |
| si trita admorsis fuerit circumlita membris. | |
| Serpentium morsibus et <ad> viperae virus excludendum | |
| cuspide non quisquam, longae neque caede sarissae, | 45.824 |
| fulmine non gladii, uolucris nec felle sagittae | 825 |
| quam cito uipereo potis est affligier ictu. | |
| quare aptam dicamus opem sucosque medentes. | |
| quae nocuit serpens, fertur caput illius apte | |
| uulneribus iungi: sanat quae sauciat ipsa | |
| ut Larissaea curatur Telephus hasta. | 830 |
| proderit et caulem cum uino haurire sabuci | |
| aut coctum raphani librum tritumque ligare | |
| siue etiam celsa folium do mole cupressi. | |
| manabit lactens caprifici sucus opellam. | |
| aut tithymallus atrox uulnus contrita perunguet. | 835 |
| carduus est nondum doctis fullonibus aptus: | |
| ex illo radix tepido potatur in amni. | |
| ceruino ex fetu diluta coagula uino | |
| sumuntur, quae res membris agit atra uenena | |
| aut ferulae radix potatur in imbre Lyaei | 840 |
| Vettonicaeue leues, gallinae aut iura uetustae. | |
| si uero horrendum uulnus fera iecerit aspis, | |
| urinam credunt propriam conducere potu: | |
| Varronis fuit ista senis sententia. nec non, | |
| Plinius ut memorat, sumpti iuuat imber aceti. | 845 |
| dicendum et quae sit praecox medicina timenti; | |
| cautio namque potest diros praeuertere morsus. | |
| si iecur exsectum tardo de uulture portes, | |
| erucis aut si totos perduxeris artus, | |
| quas prius attritas uehementi adspargis aceto. | 850 |
| aut tu ceruina per noctem in pelle quiesces | |
| aut genere ex ipso dentem gestabis amicum. | |
| toxica praetera qua sint pellenda medella, | |
| expediam: sanguis poterit prodesse caninus, | |
| qui facili potu antidotus imitatur honestas. | 855 |
| vis et mirificos cautus praediscere odores, | |
| accensis quibus arcetur taeterrima serpens? | |
| aut styracem torres aut diri uulturis alam | |
| uel nepetam aut frondem rigidae stirpemque myricae. | |
| Ictibus scorpii et morsibus muris caeci | |
| sunt minimae specie, sed dirae uulnere pestes, | 46.860 |
| quae magis in tenui latitantes corpore fallunt, | |
| scorpius ut grauis est et araneus: haec mala semper | |
| captant securos multa iam nocte sopores. | |
| et documenta dedit nobis prostratus Orion, | |
| magna quod exiguis perimantur saepe uenenis. | 865 |
| quod si uulnus atrox incussit scorpius ardens, | |
| continuo capitur; tunc digna caede reuulsus | |
| uulneribusque aptus fertur reuocare uenenum. | |
| aut calidis pelagi lymphis loca laesa fouentur. | |
| siue meri potu dissoluitur improba pestis. | 870 |
| ad cunctos autem morsus ictusque minorum | |
| caseus aptus erit pauidae de lacte capellae | |
| cumque hoc absumi debebit origanus herba: | |
| haec duo mirificis curabunt icta medelis. | |
| nec non fenuculo calidum adnectetur acetum | 875 |
| aut uiuum sulphur sicci cum faece Lyaei. | |
| exiguo piperis cerebrum conspargito galli, | |
| quo lita sanescent depulso membra dolore. | |
| sin autem muris nocuit uiolentia caeci, | |
| quae sola signauit uoluendis orbita plaustris, | 880 |
| inline: mira datur uili de puluere cura. | |
| Subitaneo dolori, febri atque ostocopo | |
| nunnunquam existit subiti noua causa doloris, | 47.882 |
| cuius origo latet, certis reprimenda medelis. | |
| namque chelidoniam mixto sale nectere prodest | |
| uelleraque infuso recalentia sulphure sanant. | 885 |
| ostocopum lento conducit melle perungui. | |
| sin autem calidae depascent corpora febres, | |
| tunc apii sucus leni sociatur oliuo: | |
| membra lines, fotuque ferus mulcebitur ignis. | |
| nec spernendus adeps, dederit quem bestia meles. | 890 |
| seminecis cerui lacrimam immiscere liquori | |
| conuenit atque artus illinc mulcere calentes. | |
| febribus at longis galli noua iura uetusti | |
| subueniunt, tremulis etiam medicantia membris. | |
| Quartanae typo remediando | |
| nec tu crede leuem dilato tempore febrem, | 48.895 |
| quae spatium sibi dat, magis ut cessando calescat: | |
| letali quoque grassatur quartana calore, | |
| ni medicas adhibere manus discamus et herbas. | |
| alia non pudeat terno cum cimice trita | |
| et diluta mero mediis haurire diebus; | 900 |
| aut teneram iecoris murini ducere fibram, | |
| quattuor ut duri iungantur scripula Bacchi. | |
| mira est apsinthi cum simplice potio Lympha. | |
| sume tribus digitis adprensum semen anesi, | |
| tantundem marathri nec mulsum desit aceti, | 905 |
| in cuius cyatho praedicta salubriter hauris. | |
| Maeoniae Iliados quartum suppone timenti, | |
| aut leporis trepidi diluta coagula trade. | |
| prodest et potu, sed mulsus, Doridis umor. | |
| quidam etiam miranda ferunt, ueniente calore | 910 |
| iurantes ludum Veneris munusque petendum. | |
| sed prius est oleo paruas feruescere ranas | |
| in triuiis illoque artus perducere suco. | |
| Tertianae typo remediando | |
| est etiam alternis febris rediuiua diebus, | 49.914 |
| tempora discernens quasi iustae pondere librae. | 915 |
| ut possis igitur talem prohibere furorem, | |
| inuolues cera sine caudis grana cumini | |
| puniceaeque indes pelli colloque ligabis. | |
| pulei ramus lanae uelatus amictu | |
| tempore suspecto medicos praebebit odores. | 920 |
| praeterea tritus cimex sorbendus in ouo, | |
| horridus attactu, sed gustu commodus apto. | |
| Cottidianae typo remediando | |
| at qui continuis non cessat adire diebus, | 50.923 |
| sed tantum certas morbus discriminat horas, | |
| triticeum metuit granum, si credere dignum est, | 925 |
| quod latitans fracto fuerit sub pane repertum. | |
| nec non ossa iuuant saeptis inuenta domorum: | |
| conuenit haec tereti pendentia subdere collo. | |
| multaque praeterea uerborum monstra silebo: | |
| nam febrem uario depelli carmine posse | 930 |
| uana superstitio credit tremulaeque parentes. | |
| Hemitritaeo depellendo | |
| mortiferum magis est quod Graecis hemitritaeos | 51.932 |
| uulgatur uerbis; hoc nostra dicere lingua | |
| non potuere ulli, puto, nec uoluere parentes. | |
| inscribes chartae quod dicitur abracadabra | 935 |
| saepius et subter repetes, sed detrahe summam | |
| et magis atque magis desint elementa figuris | |
| singula, quae semper rapies, et cetera †figes, | |
| donec in angustum redigatur littera conum: | |
| his lino nexis collum redimire memento. | 940 |
| nonnulli memorant adipem prodesse leonis. | |
| coralium uero si †cocco nectere† uelis | |
| nec dubites illi ueros miscere smaragdos, | |
| adsit baca teres niueo pretiosa colore: | |
| talia languentis conducent uincula collo | 945 |
| letalesque abiget miranda potentia morbos. | |
| Fracturis uel luxis sanandis | |
| infandum dictu cunctis procul absit amicis, | 52.947 |
| sed fortuna potens omen conuertat in hostes. | |
| uis indigna nouo si sparserit ossa fragore, | |
| conueniet cerebrum blandi canis addere fractis, | 950 |
| lintea deinde superque indutas nectere lanas, | |
| saepius et sucos conspargere pinguis oliui: | |
| bis septem credunt coalescere cuncta diebus. | |
| aut ueteri Baccho caprae fimus inde petulcae: | |
| hoc reserat clausum, trahit haerens, sanat apertum. | 955 |
| si uero caput infestus colliserit ictus, | |
| ex oleo necti uestis debebit Arachnes: | |
| nesciet haec illinc nisi cum sanarit abire. | |
| quod si luxa suo decedent membra tenore, | |
| urere femineos crines ac iungere seuum | 960 |
| congruet ac tali medicamine mota ligare. | |
| aut maluam ex pingui tritam apposuisse iuuabit. | |
| at si conclusum seruabit tibia uulnus, | |
| stercus ouis placidae iunges adipesque uetustos, | |
| pandere quae poterunt ulcus patuloque mederi. | 965 |
| Neruis incisis uel dolentibus | |
| haud quisquam credet disiectos uulnere neruos | 53.966 |
| ad solitum rursus reuocari posse uigorem; | |
| sed prodest terrae lumbricos indere tritos, | |
| quis uetus et rancens sociari axungia debet. | |
| si uero occultus neruos dolor urit inertes, | 970 |
| uulturis excisos adipes rutamque remittes | |
| aut ceram et tali recreabis languida fotu. | |
| conuenit et calidis pelagi perfundier undis. | |
| Carica uel betis lento cum melle iugetur | |
| aut Baccho madefacta Ceres cum fronde cupressi, | 975 |
| quo poteris fotu recreare rigentia membra. | |
| sin autem subito replicantur corpora morbo. | |
| contractos reuocat neruos caro sumpta columbae. | |
| Aegris somno adsciscendo | |
| non solum miseros taeterrima febris adurit, | 54.979 |
| sed super optato pergit uiduare sopore, | 980 |
| ne prosint placidi caelestia munera somni. | |
| charta igitur, uariis pinxit quam littera uerbis, | |
| uritur, inde cinis calido potatur in amni. | |
| proderit et magnum capiti substernere †puleium. | |
| prodest et mixtam lymphis potare cupressum. | 985 |
| Palladiis itidem sucis, quos flore rosarum | |
| condieris, iunges madidum tritumque papauer: | |
| quo lita frons facilem praebebit nocte quietem. | |
| nec non mandragorae gustu sopor additur altus. | |
| dilue praeterea glomeramina, quae gerit intus | 990 |
| clausa aries inter geminae coxendicis umbras: | |
| inde soporati ducentur gutture potus. | |
| Lethargiae expellendae | |
| diximus hanc sortem miseris mortalibus esse, | 55.993 |
| ut saepe inter se mala sint contraria morbi. | |
| denique nonnunquam somno sic membra grauantur, | 995 |
| ut coniungatur leto sopor altus acerbo. | |
| ergo leui flamma torrentur cornua caprae, | |
| quo nidore grauem dispellunt lumina somnum. | |
| aut Veneris labrum quae dicitur herba bibetur, | |
| quae teritur prius et uino confusa liquescit. | 1000 |
| conueniunt acidis euphorbia mixta fluentis, | |
| gramina uel rutae, gemina si nare trahantur. | |
| quidam dira iubent; septeno cimice trito | |
| ut uitientur aquae cyathusque bibatur earum: | |
| haec potiora putant quam dulci morte perire. | 1005 |
| Comitiali morbo depellendo | |
| est subiti species morbi, cui nomen ab illo | 56.1006 |
| haesit, quod fieri prohibet suffragia iusta. | |
| saepe etenim membris atro languore caducis | |
| concilium populi labes horrenda diremit. | |
| ipse deus memorat dubiae per tempora lunae | 1010 |
| conceptum, talis quem saepe ruina profundit. | |
| prodest cum ueteri Baccho fel uulturis atri, | |
| sed coclear plenum gustatu sufficit uno | |
| seu cruor ex Progne mixtus cum polline turis; | |
| aut apium elixum aut conditum melle fel agni; | 1015 |
| marrubiumue pari confusum pondere mellis, | |
| cuius terna dabis gustu coclearia in uno. | |
| aptus mustelae cinis est et hirundinis una. | |
| praeterea pluuias, hominis quas calua supino | |
| excepit proiecta sinu, consumere prodest. | 1020 |
| aut lapis ex nido, uaga quem congessit hirundo, | |
| uellitur, et nexu fouet attollitque iacentem. | |
| pellitur, ut fama est, gustu quoque languor anethi. | |
| Regio morbo depellendo | |
| regius est uero sublimi nomine morbus | 57.1024 |
| molliter hic quoniam celsa curatur in aula. | 1025 |
| huic rubia ex mulsa fertur conducere lympha. | |
| alia trita dabis uino madefacta calenti. | |
| uellera cum uiuo suffiri sulphure prodest. | |
| Infantibus dentibus uel strige inquietatis | |
| nudum hominem primo mundi natura profudit; | 58.1029 |
| insuper excruciat, niueis cum dentibus armat. | 1030 |
| collo igitur molli dentes nectentur equini, | |
| qui primi fuerint pullo crescente caduci. | |
| aut teneris cerebrum gingiuis inline porci | |
| aut leporis niueumue hirtarum lacte caprarum. | |
| praeterea si forte premit strix atra puellos | 1035 |
| uirosa inmulgens exertis ubera labris, | |
| alia praecepit Titini sententia necti, | |
| qui ueteri claras expressit more togatas. | |
| Combusturis igne uel frigore | |
| sunt diuersa quidem mala frigoris atque caloris, | 59.1039 |
| sed tamen amborum simili nocet ulcere uirus: | 1040 |
| illa quoque usta putes quae sunt niue laesa rigente. | |
| conuersa in cinerem platani pila curat utrumque. | |
| at uero ambustum flammis, qui candidus oui | |
| sucus inest, penna inductus sanare ualebit. | |
| aut tu sucosae cinerem perducito lanae; | 1045 |
| aut uiuam ex oleo ueteri componito calcem; | |
| hordea uel franges atque oui candida iunges, | |
| adsit adeps porcae: mira est haec forma medelae. | |
| utere praeterea, pariter seuumque capellae | |
| iunge, chelidoniis ac sic line uulnera sucis. | 1050 |
| quodque rigens ussit glacies, axungia simplex | |
| mulcet et ex facili grata est medicamine cura. | |
| Venenis prohibendis | |
| ut tutus fias infestae fraude nouercae | 60.1053 |
| uel quicunque tuo carpetur liuidus auctu, | |
| non expectatis eat obuia cura uenenis. | 1055 |
| ante cibos igitur iuglandis fetus edatur. | |
| produnt electri uariantia pocula uirus. | |
| praeterea coctae querno cum cortice lymphae | |
| conueniunt potu demersaue ficus oliuo. | |
| saepe etiam raphanum praedixit numen edendum. | 1060 |
| antidotos uero multis Mithridatia fertur | |
| consociata modis; sed Magnus scrinia regis | |
| cum raperet uictor, uilem deprendit in illis | |
| synthesin et uulgata satis medicamina risit. | |
| bis denum rutae folium, salis et breue granum | 1065 |
| iuglandesque duas, tereti tot corpore ficus: | |
| haec oriente die parco conspersa Lyaeo | |
| sumebat, metuens dederat quae pocula matri. | |
| Venenis datis | |
| si nequit infandum praeuertere cautio uirus, | 61.1069 |
| proximus ille gradus data pocula pellere cura. | 1070 |
| lacte asinae placidaeque bouis prodesse loquuntur. | |
| Vettonicam ex parco sumunt plerique Lyaeo. | |
| quod si hederae sucum, quae truncos implicat altos | |
| instilles pateris, poterunt haud ulla nocere | |
| pocula, quae quisquam saeuis uitiauerit herbis. | 1075 |
| si quis hyoscyamum gustarit, lacte capellae | |
| exhausto subitos poterit mulcere furores. | |
| Vulneribus et reduuiae curandis | |
| uulnera tabescunt spatio uitiata uetusto, | 62.1078 |
| curaque nil prodest nec ducitur ulla cicatrix. | |
| sed tamen herbarum tam mira potentia pollet, | 1080 |
| ulceris annosi sinus ut coalescere possit, | |
| marrubium si tute coquas illoque liquore | |
| uulnus atrox foueas, cineres uel harundinis altae | |
| inducas leporisue adspersa coagula uino | |
| aut hederam Baccho decoctam aut semen anethi | 1085 |
| aut cineres alni tardo cum melle ligentur. | |
| lumbrici terrae poterunt conducere uulnus | |
| aut facilis lapathi coma latior ulcera purgat, | |
| cum miscetur adeps, sed non ullo sale tactus. | |
| pinea praeterea uiuo cum sulphure cortex | 1090 |
| et pice cum spissa iam perdita membra reponit. | |
| Verrucis tollendis | |
| interdum existit turpi uerruca papilla: | 63.1092 |
| hinc quondam Fabio uerum cognomen adhaesit, | |
| qui solus patriae 'cunctando restituit rem'. | |
| id poterit uitium sanguis curare lacertae, | 1095 |
| aut urina canis cum terra inducta madenti, | |
| aut herbae sucus quae lactea nomine fertur. | |
| est tithymallus item tali satis apta medelae.— | |
| si rupta inmensos fundit uerruca cruores, | |
| purpureo triti cineres de uellere prosunt, | 1100 |
| quod fuerit uero conchyli sanguine tinctum. | |
| Haemorrhoidibus medendis | |
| excruciant turpes anum si forte papillae, | 64.1102 |
| agrestis prodest radix superaddita porri, | |
| ne uiolet sanum, iuglandis fragmine clausa. | |
| sal niueum sumes, Beticum quod nomine dicunt, | 1105 |
| dulcia cumque nigra iunges fuligine mella | |
| apponesque super: pellit medicina dolorem. | |