| Sic nostrum senium quoque, | 51 |
| quia iam dicere grandia | |
| maturum ingenium negat, | |
| nec spirant animas fibrae, | |
| angustam studii viam | 55 |
| et callem tenuem terit, | |
| tantum ne male desidi | |
| suescant ora silentio. | |
| quid sit littera, quid duae, | |
| iunctae quid sibi syllabae, | 60 |
| dumos inter et aspera | |
| scruposis sequimur vadis. | |
| fronte exile negotium | |
| et dignum pueris putes; | |
| adgressis labor arduus | 65 |
| nec tractabile pondus est. | |
| at mens tenditur acrius, | |
| ne contenta sit obviis, | |
| rimantemve recondita | |
| subtiles fugiant notae, | 70 |
| neu discretio falsa sit | |
| rerum tam gracili modo. | |
| instat callida cautio, | |
| ne sermo ambiguum sonet, | |
| ne priscum nimis aut leve, | 75 |
| vocum ne series hiet, | |
| neu compago fragosa sit, | |
| vel sit quod male luceat; | |
| dum certo gradimur pede, | |
| ipsi ne trepident pedes. | 80 |
| par examinis aestus est, | |
| ceu sublimia disseras: | |
| par est iudicii mora: | |
| pompae gloria vilis est. | |
| DE LITTERIS | |
| Elementa, rudes quae pueros docent magistri, | 85 |
| vocalia quaedam memorant, consona quaedam; | |
| haec reddere vocem quoniam valent seorsa, | |
| nullumque sine illis potis est coire verbum: | |
| at consona quae sunt, nisi vocalibus aptes, | |
| pars dimidium vocis opus proferet ex se, | 90 |
| pars muta soni comprimet ora molientum. | |
| illis sonus obscurior impeditiorque | |
| utcumque tamen promitur ore semicluso, | |
| vocalibus atque est minor auctiorque mutis: | |
| his caeca soni vis penitus subest latetque, | 95 |
| ut non labiis hiscere, non sonare lingua, | |
| ullumve meatum queat explicare nisus, | |
| vocalia rictum nisi iuncta disserarint. | |
| res cum tenuis, difficile est probare verbis: | |
| exempla solent sensibus admovere lucem. | 100 |
| b cum volo vel c tibi vel dicere d g, | |
| e, quae sonitum commodat hisce, si negetur, | |
| et labra prementur simul et revincta lingua: | |
| haec vim tacitam sponte sua nimisque mutam | |
| coniuncta potentem sonitus facit latentis, | 105 |
| geminumque refert auribus ex utraque sensum, | |
| si proprietas tradita, si regula nota est. | |