Nunc singula quam possideant in ore sedem, 108
ictusque suos concipiant et unde rumpant,
ut quivero, versu blaterabo sotadeo. 110
a prima locum littera sic ab ore sumit:
immunia rictu patulo tenere labra
linguamque necesse est ita pendulam reduci,
ut nisus in illam valeat subire vocis
nec partibus ullis aliquos ferire dentes. 115
e quae sequitur vocula dissona est priori,
quia deprimit altum modico tenore rictum,
et lingua remotos premit hinc et hinc molares.
i porrigit ictum genuinos prope ad ipsos
minimumque renidet supero tenus labello. 120
o Graiugenum longior altera est figura,
alter sonus est et nota temporum minori,
compendia nostri meliora crediderunt,
vocalibus ut non nisi quinque fungeremur;
productio longis daret ut tempora bina, 125
correptio plus tempore non valeret uno.
hinc ἦτα minus scribimus, hinc et ω supremum;
una quoniam fas habitum est notare forma,
pro temporibus quae geminum ministret usum.
igitur sonitum reddere cum voles minori, 130
retrorsus adactam modice teneto linguam,
rictu neque magno sat erit patere labra.
at longior alto tragicum sub oris antro
molita rotundis acuit sonum labellis.
y quam memorant, vocibus avia est latinis: 135
vocalibus autem quoniam iugata graecis
in nostra etiam verba dabat frequenter usum,
subiecimus illam, cui nomen u dederunt,
vocale sonantes sibi quae iugaret omnes
et sola sonum redderet ex sua figura; 140
quam scribere Graius, nisi iungat ου, nequibit.
hanc edere vocem quotiens paramus ore,
nitamur ut u dicere, sic citetur ortus:
productius autem coeuntibus labellis
natura soni pressior altius meabit. 145