APICI EXCERPTA A VINIDARIO VIRO INLVSTRI
BREVIS PIMENTORVM QVAE IN DOMO ESSE
DEBEANT VT CONDIMENTIS NIHIL DESIT
  Crocum, piper, zingiber, lasar, folium, baca myrtae, 1
costum, cariofilum, spica Indica, addena, cardamomum,
spica nardi.
  De seminibus hoc: papaver, semen rutae, baca rutae,
baca lauri, semen anethi, semen api, semen feniculi, semen 5
ligustici, semen erucae, semen coriandri, cuminum, ane-
sum, petroselinum, careum, sisama.
  De siccis hoc: lasaris radices, menta, nepeta, salvia,
cupressum, origanum, iuniperum, cepa gentima, bacas
thymi, coriandrum, pyrethrum, <folia> citri, pastinaca, 10
cepa ascalonia, radices iunci, anethum, puleium, cyperum,
alium, osprea, samsucum, innula, silfium, cardamomum.
  De liquoribus hoc: mel, defritum, caroenum, piperatum,
passum.
  De nucleis hoc: nuces maiores, nucleos pineos, amyg- 15
dala, aballana.
  De pomis siccis hoc: damascena, dactilos, uvam pas-
sam, granata. haec omnia in loco sicco pone, ne odorem
et virtutem perdant.