TRACTATVS
De pudicitia
  Pudicitiam qui colit, quantae nobilitatis sit, facillime 1.1.1.1
cognoscit; est etenim tantae uirtutis, ut sit honorabilis etiam
hostibus suis. Haec totius humani generis fundamenta confir-
mat, haec nominum proprietates uniuersis affectibus praestat,
haec parentum, coniugum liberorumque sacra iura custodit, 5
haec in utroque sexu conspicua, in omni aetate miranda, in
quauis condicione non dubia, soli sibi deuota, semper bene
conscia, prorsus nulli rei subiecta, unum tantummodo me-
tuens, ne <non> sit amplius quae uocatur.
Denique in solitu- 2.1
dine, quae a moechantibus uocatur occasio, se tamquam
arbitrum timet omneque secretum plus quam publicum reue-
retur. Pestiferas odit blanditias carnis inimicae et quicquid
ingesserit mundus uoluptatis aut muneris, totum respuit prae- 5
sumens totum se habere, si pura sit. Neminem foede desiderat
nec ulli similiter se desiderabilem praestat. In suo statu omni
loco, omni tempore manet plus honestati consulens quam
utilitati.
  Vultis scire, quantae felicitatis sit [sit]? Eam et qui habet 3.1
diligit, et qui non habet diligit. Si ergo exsultat gloria eius
saepe in gentibus (quamuis illic fructuosa uel uera esse non pos-
sit, quia sub inpudico praedone uersatur), quanto magis de-
bet esse gloriosior in populo Christiano, qui eius sanctificatori 5
inuiolabili deseruit deo? Nam si ecclesia ideo Christi sponsa
est, quia pudica, ideo iugo thalami caelestis honorata, quia et-
iam post nuptias manet postmodum uirgo perpetua, nos, qui
nascimur de tanto coniugio, omnifarie niti debemus, quemad-
modum prosapiae nostrae nobilitatem non relatione tantum, 10
sed etiam fide similitudinis adprobemus.
Vnde tamen prae 4.1
me fero, fratres dilectissimi, quod ista, et non ambigua, in uo-
bis renitet assertio; deum enim patrem uos et habere et pos-
sidere monstratis, cum pudicitiam, in qua deus habitat, non
dicam diligitis, sed luculentis moribus adornatis. Magna igitur 5
gloria est ornare per quod orneris, seruare per quod et ipse
serueris. Postremo aequiparatur laus uestra laudi pudicitiae;
illa enim uobis exhibet sanctitatem, uos ei amorem. Per hanc
attingitis Christum, immo illa per uos uobiscum complectitur
Christum. Per hanc a deo patre quod petitis impetratis, immo 10
illa per uos impetrat, pro qua sollicite laboratis, ne, dum
aliquid postulat, erubescat.
Beata cum adludit in pueris, 5.1
beatior cum <in> adolescentibus lapsus feliciter timet, beatis-
sima cum in iuuenibus carnalia exstinguere laborat incendia.
Sane in senibus ut est honoranda, ita miranda non est, quia
licet sit uictrix, tamen triumphi sui palmam senectutis cum 5
rigore partitur; cessat enim concupiscentiae pugna, ubi sub
crebrescentibus morbis ipsa necessitate etiam inpudicorum
pudica fiunt membra.
  Age nunc, eius aemulae rabiem breuiter etiam ex 6.1
ratione nominum publicemus, ut quid appetendum quidue
fugiendum sit facillime possit agnosci. Sub uelamine Christi
nominis, fratres, se adserere conatur Antichristus similiter
pudicum, uti fallat. Pudicitiae nominis sonum post se trahit, 5
sed quos fructus habeat, eius auctor ostendit. Discurrit quippe
uesana per populos hominumque lubricas mentes libidinum
flagrantibus stimulis praecipitat in furorem, non sexui par-
cens, non aetati, non pietati, non sibi, quia pudorem alienum
qui appetit primo suum perdit. Pure non nox illi diesque 10
succedit; semper enim caenosi gurgitis sui procella submergi-
tur, dum semper exaestuans libidinis turpitudo aut ueritate
aut imagine perpetratur.
Praemia aut tradit aut accipit, 7.1
corrumpit aut corrumpitur, inicit amorem, paulo post odium
de amore factura. Seminat inlicitos heredes crimenque noscens
nominibus pietatis excusat. Proprios aut negat aut denudat
affectu. Nihil prorsus existimat turpe nec pati nec facere, dum- 5
modo in effectu conata succedant. Verum tamen in ipso fructu
suo, quo expugnati pudoris alieni labe gaudere consueuit,
semper infelix est. Denique post negotium perpetratum odit
et se ipsam cum illo quem uicerit.
Haec saepe indixit quietis 8.1
gentibus bellum; haec aliquotiens robusta regna subuertit;
haec aut sub turpibus aut sub crudelibus factis subiugatos
thalamos triumphauit alienos; haec uiros ardore uesano femi-
neo stipendio ipsis feminis sic incognito inopinate dispungens 5
suam docuit expugnare naturam; haec libidinis mercedem
uel maxime parentum, filiorum, maritorum uxorumque in
mortibus posuit; haec nomina pietatis nonnumquam concu-
bitu prodigioso deleuit, pudicos equidem persequens, sed im-
pudicos tantum congruenter occidens; haec, inquam, per 10
momenta et parit omne quod malum est et peperit omne quod
peius; nam in idolis dea est, in cultoribus uero eorum minis-
tra.
Venerandam se procurat in templis, hilarem in theatris, 9.1
inportunam in publicis, opportunam in quibuscumque secre-
tis. Lasciua, non linguis non oculis non auribus parcens iocatur
sperat ambit obsequitur zelatur insanit armatur precibus,
armatur et ira, similiter nonnumquam ui extorquens quod 5
blandimentis impetrare non potuit. Libidinum commutatione
uaria gaudet semper et paenitet, ad satietatem numquam
lubrica utilitate perueniens. Desiderat facere quod timeat
publicari. Totum prorsus temptat, ut sibi uindicet totum.
Nouum prodigii genus est: odit pudicitiam et tamen hoc cupit 10
uideri, quod illa est.
  Interea miris excolit artibus sese faciemque suam 10.1
in se, quam non habet, quaerit. Pingit se in se ipsam et lenoci-
nante uario magistri medicaminis fuco uultum suum uultibus
uestit alienis, hoc futura, non quod natura praestitit, sed quod
ei ad examen speculi arbitrium temporale dictauerit. Nunc 5
emendat, nunc delet quas amauerat species, nunc subicit
alias, nunc parturit nouas. Manibus suis facta hydra formarum
procax semper incedit, quia erubescere alienis sub coloribus
nescit, non domesticis, non affectibus, non maritis nota, non
sibi, quia non potest notum esse nec uerum quod est semper 10
incertum.
Praeterea numquam diligit deum, quem scit 11.1
operibus suis esse contrarium. Diaboli est sane mancipium;
eius enim possidet regnum. Nam deos ipsa genuit, ipsa intulit
mundo, per quos aut in quibus diabolus colitur, quorum in
actibus origo monstratur. Ipsa Iouem innumerabilibus uariis 5
magnisque criminibus maximum fecit. Ipsa Herculem nouerca
deterior in Omphales libidine turpiter uicit, quem terribilis
turba monstrorum superare non potuit. Ipsa Venerem mem-
bris omnibus denudatam, conuexis manibus se tegere conan-
tem, immo animi sui uitium et corporis demonstrantem, post 10
multa adulteria spectaculo totius mundi quoque prostituit.
Non opus est ire per singula; quamuis et haec non fuerint 12.1
dictu digna, tamen ad exprimendam uim impudicitiae uisa
sunt necessaria, ut sciat unusquisque ad idolatriam pertinere
luxuriam. Ipsa, inquam, mortuorum sepulcra conuertit in
templa, tumulos in altaria, cadauera in simulacra, parentalia 5
in sacrificia, mores in sacra. Sic, sic genus humanum a dei
cultura rapuit, dum blanda festiuitate facinorosa facinoroso-
rum et colenda crimina et imitanda persuadet.
  Adeo uiris contra dei legem deique iustitiam euagan- 13.1
di extra legitimum torum peregrina luxuria inspirat infeliciter
quasi liberam facultatem ac sic eorum quoque feminas a pu-
dore diuellit, quae desertae, ardore seu dolore compulsae, si
talia gerant, putant se aut imitari aut uindicari. Propter quod 5
in praeceptis dominus ait: Qui dimiserit uxorem suam excepta
causa adulterii, facit eam moechari. Quid hic respondere possint
lubrici mariti, non uideo; qui humanarum legum iniqua im-
punitate decepti, iustitiam ueram nec ex sua ipsa uoluntate
noscentes, quod pati nolunt libenter efficiunt; qui profanae 10
libidinis detestabili furto distracti, turpibus iam non contenti
latibulis aliquotiens, pro nefas, sub ipsis obtutibus matrona-
rum uesana congressione desudant, non aduertentes miseri,
quoniam in tali negotio iudice deo quod non licet uxoribus
non licet nec maritis, sicut praescribens talibus Paulus aposto- 15
lus dicit: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir;
similiter et uir sui corporis potestatem non habet, sed uxor.
Sic igitur, quoniam una sunt caro, unum diuini operis sacra- 14.1
mentum, quoniam femina de uiro suo facta est alterque alteri
tenetur obnoxius ac per hoc iure legis quoque linea una tan-
guntur, dubium non est horrendi supplicii perennibus ab-
sumptum iri tormentis eum, qui praeuaricatus fuerit e duo- 5
bus. Sed nec illis impune succedit, qui sine uxoribus amore
peccandi liberius incertas atque inhonestas sibimet redimunt
libidinum merces, non aduertentes esse infelix et impudicum
quicquid legitimum fuerit extra coniugium; Christiano enim,
fratres, ultra licere non puto quam ut sit aut continens aut 10
maritus.
  Venio nunc ad exempla, quae sunt negotio uel maxi- 15.1
me necessaria, quia plus est quod geritur quam quod dicitur,
ut et impudicitiae malum et bonum pudicitiae uno eodemque
suggestu facillime possit agnosci. Ioseph, Hebraeus adolescens,
clarus genere, clarior pulchritudine, morum quoque clarissimus 5
probitate, fuit inter filios Iacob aetate minor, sed spiritu maior.
Hic inuidae germanitatis impulsu in Aegyptum est delatus
atque distractus a fratribus. Quem domini sui uxor peius
amare coeperat quam oderant fratres.
Nam cum medulli- 16.1
tus mulier ardoris insani conflagraret incendio, in suadelam
sacrilegam argumentis uehementer armata captat solitudi-
nem, secretum captat et locum, in quali etiam non irritata
adolescentia inuitis feminis saepe uiolenta esse consueuit. At 5
ubi in destinata prorumpens neque blandimenta neque pro-
missa sibimet prodesse cognoscit, conserta manu inuersa uice
adorta est in suum fomitem adolescentis ignem totis uiribus
deriuare. At ille in repugnatione ueste sibi uiolenter extorta
ex impudicitiae fouea nudus aufugit. Sed pudicitiae splendore 10
uestitus post calumniosam damnationem et liberatus a deo
est et honoratus. Denique rex iure secundus factus est regni,
qui insignis rex erat iam ante pudoris.
  Susannam quoque, columen matronatus, inaffecta- 17.1
tae formae pulchrius suae pulchritudinis ornamentum, insigne
pudicitiae testimonium, e senioribus duo, sed uno incensi
prodigio, secus quam decuerat deperire coeperant. Quam cum
aduerterent muro <munitam> castitatis, quae certe uera et 5
aeterna formositas, in paradisi solitudine, ubi Euam ab
auctore operis sui meminerant esse deceptam, hac re ipsa nato
consilio capere dolo adgrediuntur ac, nisi culpae succumbat,
ueluti adulterae deprehensae magnum minitantur exitium.
At illa non Eua, ancipiti quidem metu contemplatione 18.1
praeclusa, cuius aut pudor esset iugulandus aut anima, con-
scientiae suae conscium solum contestans deum honestam
elegit mortem quam uitam turpem, melius credens hominibus
se ream praebere debere quam deo. Interea instant illi ex 5
amatoribus accusatores effecti crimenque suum in simplicitate
circumuentae transfusum artificiose dum exaggerant, exinde
iam priores se ipsi condemnant. Verum, pro nefas, creditur
aetati, creditur auctoritati: exsultant adulteri, damnatur
integritas. 10
Iamiamque Susanna ad supplicium immerens 19.1
trahebatur, iam totus populus in eius sanguine tumescebat,
iam sui quoque familiares nouae rei atrocitate perculsi, misera-
biliter ingemescentes dimissis capitibus omne studium defen-
sionis abiecerant, iam etiam ipsa pudoris compendio mortis 5
oderat moras, omnibus displicens, sed solae suae conscientiae
placens, cum subito, quauis uersutia qui fallitur numquam,
confestim adest in Daniele puero deus. Omnem repente mali-
tiae scenam diripuit, †profectitium† crimen propere recludi-
tur, sed scelus suos redit in auctores purgaturque per inno- 10
centiam pudor. Sicque Susannam, quam inpudicitia men-
tiente in publicum traxerant, probatam et uindicatam ad
mariti thalamos cum ingenti triumpho uictrix pudicitia repor-
tauit.
  Sed o quantum es miranda, pudicitia, quae aliter 20.1
laudari te non uis quam ut custodiaris, solo bonae conscien-
tiae ornamento contenta! Tu in uirginibus felix, in uiduis
fortis, in coniugiis fidelis, in sacerdotibus pura, in martyribus
gloriosa, in angelis clara, in omnibus uero regina. Tu numquam 5
carni, numquam ulli subiaces legi. De uoluntate nasceris, sed
bono puritatis uoluntatem ipsam paris, quia uoluntas fit
uoluptas postmodum tua, cum per eam cotidie tricenos,
sexagenos centenosque colligis fructus.
Tu in pauperibus 21.1
diues, in diuitibus ditior, aequalis in omnibus consummaris.
Tu es honor corporum, tu thesaurus animarum, tu fundamen-
tum, culmen ac fructus omnium coaequarum, tu tui propositi
insolubilis nodus aeternus. Per te legitima ieiunia celebran- 5
tur, per te allegatae priusquam fundantur acceptantur preces.
Tu es sacrificium deo carum, tu legitimum dei templum,
sacrarium pudoris. Te corruptio intrare non nouit. Per te
saeculum uincitur, concupiscentia omnis eliditur, diabolus
subiugatur, Antichristus non timetur, spiritus sanctus induci- 10
tur, glorificatur Christus, deus pater omnipotens propitiatur.
Postremo ille felix in futurum regnabit, qui tecum illo per-
uenerit.