Est interdum praestare mercaturis rem quaerere, pr.1.1
nisi tam periculosum sit, et item f[o]enerari, si tam ho-
nestum sit. maiores nostri sic habuerunt et ita in
legibus posiuerunt: furem dupli condemnari, f[o]enera-
torem quadrupli. quanto peiorem ciuem existimarint 5
f[o]eneratorem quam furem, hinc licet existimare.
et 2.1
uirum bonum quom laudabant, ita laudabant: bonum
agricolam bonumque colonum;
amplissime laudari 3.1
existimabatur qui ita laudabatur. mercatorem autem
strenuum studiosumque rei quaerendae existimo, uerum,
ut supra dixi, periculosum et calamitosum.
at ex 4.1
agricolis et uiri fortissimi et milites strenuissimi gignun-
tur, maximeque pius quaestus stabilissimusque conse-
quitur minimeque inuidiosus, minimeque male cogitantes
sunt qui in eo studio occupati sunt. nunc, ut ad rem 5
redeam, quod promisi institutum principium hoc erit.
I Quo modo agrum emi pararique oporteat
  Praedium quom parare cogitabis, sic in animo ha- 1.1.1
beto: uti ne cupide emas neue opera tua parcas uisere et
ne satis habeas semel circumire; quotiens ibis, totiens
magis placebit quod bonum erit.
uicini quo pacto ni- 2.1
teant, id animum aduertito: in bona regione bene nitere
oportebit. et u[i]ti eo introeas et circumspicias, uti inde
exire possis. uti bonum caelum habeat; ne calamitosum
siet; solo bono, sua uirtute ualeat. 5
si poteris, sub 3.1
radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri;
operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum
ualidum prope siet; si aut mare aut amnis, qua naues
ambulant, aut uia bona celebrisqu[a]e. 5
siet in his agris, 4.1
qui non saepe dominos mutant: qui in his agris praedia
uendiderint, quos pigeat uendidisse. uti bene aedificatum
siet. caueto alienam disciplinam temere contemnas. de
domino bono colono bonoque aedificatore melius emetur. 5
ad uillam cum uenies, uideto uasa torcula et dolia multane
sient:
ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse. 5.1
instrumenti ne magni siet, loco bono siet. uideto quam
minimi instrumenti sumptuosusque ager ne siet.
scito 6.1
idem agrum quod hominem, quamuis quaestuosus siet,
si sumptuosus erit, relinqui non multum.
praedium 7.1
quod primum siet, si me rogabis, sic dicam: de omnibus
agris optimoque loco iugera agri centum, uinea est
prima, uel si uino multo est; secundo loco hortus irri-
guus; tertio salictum; quarto oletum; quinto pratum; 5
sexto campus frumentarius; septimo silua caedua; octauo
arbustum; nono glandaria silua.
II Patris familiae officia
  Pater familias, ubi ad uillam uenit, ubi larem fami- 2.1.1
liarem salutauit, fundum eodem die, si potest, circumeat;
si non eodem die, at postridie. ubi cognouit, quo modo
fundus cultus siet, opera quaeque facta infectaque sient,
postridie eius diei uilicum uocet, roget quid operis siet 5
factum, quid restet, satisne temperi opera sie<n>t
confecta, possitne quae reliqua sient conficere, et quid
factum uini, frumenti aliarumque rerum omnium.
ubi 2.1
ea cognouit, rationem inire oportet operarum, dierum.
si ei opus non apparet, dicit uilicus sedulo se fecisse, ser-
uos non ualuisse, tempestates malas fuisse, seruos aufu-
gisse, opus publicum effecisse. ubi eas aliasque causas 5
multas dixit, ad rationem operum operarumque uili-
cum reuoca.
cum tempestates pluuiae fuerint, quae 3.1
opera per imbrem fieri potuerint: dolia lauari, picari,
uillam purgari, frumentum transferri, stercus foras efferri,
stercilinum fieri, semen purgari, funes sarciri, nouos
fieri, centones, cuculiones familiam oportuisse sibi 5
sarcire;
per ferias potuisse fossas ueteres tergeri, 4.1
uiam publicam muniri, uepres recidi, hortum fodiri, pra-
tum purgari, uirgas uinciri, spinas runcari, expinsi far,
munditias fieri; cum serui <a>egrotarint, cibaria tanta
dari non oportuisse. 5
ubi cognita aequo animo sint 5.1
qua[u]e reliqua opera sint, curare uti perficiantur.
rationes putare argentariam, frumentariam, pabuli
causa quae parata sunt; rationem uinariam,
oleariam, quid uenierit, quid exactum siet, quid reli- 5
quum siet, quid siet quod ueneat; quae satis accipiun-
da sint, satis accipiantur;
reliqua quae sint, uti com- 6.1
pareant. si quid desit in annum, uti paretur; quae su-
persint, ut ueneant; quae opus sint locato, locentur;
quae opera fieri uelit et quae locari uelit, uti imperet
et ea scripta relinquat. pecus consideret. 5
III Auctionem uti faciat
  auctionem uti faciat: uendat oleum, si pretium 7.1
habeat; uinum, frumentum quod supersit, uendat; bo-
ues uetulos, armenta delicula, oues deliculas, lanam,
pelles, plostrum uetus, ferramenta uetera, seruum se-
nem, seruum morbosum, et si quid aliut supersit, 5
uendat. patrem familias uendacem, non emacem esse
oportet.
IV Prima adolescentia agrum conserere oportet
  Prima adulescentia patrem familiae agrum conse- 3.1.1
rere studere oportet; aedificare diu cogitare oportet,
conserere cogitare non oportet, sed facere oportet. ubi
aetas accessit ad annos XXXVI, tum aedificare oportet,
si agrum consitum habeas. ita aedifices, ne uilla fundum 5
quaerat.
V Villam rusticam uti aedificatam habeat
  patrem familiae uillam rusticam bene aedificatam ha- 2.1
bere expedit, cellam oleariam, uinariam, dolia multa,
uti lubeat caritatem expectare: et rei et uirtuti et
gloriae erit. torcularia bona habere oportet, ut opus bene
effici possit. olea ubi lecta siet, oleum fiat continuo, ne 5
corrumpatur. cogitato quot annis tempestates magnas
uenire et oleam deicere solere:
si cito sustuleris et 3.1
uasa parata erunt, damni nihil erit ex tempestate et
oleum uiridius et melius fiet.
si in terra et tabulato olea 4.1
nimium diu erit, putescet, oleum foetidum fiet; ex
quauis olea oleum uiridius et bonum fieri potest, si
temperi facies.
in iugera oleti CXX uasa bina esse 5.1
oportet, si oletum bonum beneque frequens cultumque
erit; trapetos bonos priuos impares esse oportet, si orbes
contriti sient, ut commutare possis; funes loreos priuos,
uectes senos, fibulas duodenas, medipontos priuos loreos. 5
trochileas graecanicas binis funibus sparteis ducant
orbiculis superioribus octonis, inferioribus senis citius 6.1
duces; si rotas uoles facere, tardius ducetur, sed minore
labore.
VI Bubilia uti bene aedificata habeas
  Bubilia bona, bonas praesepis faliscas clatratas: cla- 4.1.1
tros interesse oportet pede: si ita feceris, pabulum
boues non eicient. uillam urbanam pro copia aedificato.
in bono praedio si bene aedificaueris bene posiueris,
ruri si recte habitaueris, libentius et saepius uenies, fun- 5
dus melior erit, minus peccabitur, fructi plus capies.
frons occipitio prior est. uicinis bonus esto: familiam ne
siueris peccare. si te libenter uicinitas uidebit, facilius tua
uendes, operas facilius locabis, operarios facilius con-
duces; si aedificabis, operis, iumentis, materi[a]e 10
adiuuabunt; si quid (bona salute) usus uenerit, benigne
defendent.
VII Vilici officia
  Haec erunt uilici officia: disciplina bona utatur. 5.1.1
feriae seruentur. alieno manum abstineat, sua seruet
diligenter. litibus familia supersedeat: si quis quid deli-
querit, pro noxa bono modo uindicet.
familiae male 2.1
ne sit, ne algeat, ne esuriat: opere bene exerceat: faci-
lius malo et alieno prohibebit. uilicus, si nolet male fa-
cere, non faciet; si passus erit, dominus impune ne sinat
esse. pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere 5
libeat. uilicus ne sit ambulator; sobrius siet semper; ad
cenam nequo eat. familiam exerceat: consideret quae
dominus imperauerit fiant. ne plus censeat sapere se
quam dominum.
amicos domini, eos habeat sibi ami- 3.1
cos. cui iussus siet, auscultet. rem diuinam nisi Compi-
talibus in compito aut in foco ne faciat. iniussu domini
credat nemini: quod dominus crediderit, exigat. satui
semen, cibaria, far, uinum, oleum mutuum dederit ne- 5
mini. duas aut tres familias habeat, unde utenda roget
et quibus det, praeterea nemini. rationem cum domino
crebro putet.
operarium mercenarium politorem diu- 4.1
tius eundem ne habeat †die†. ne quid emisse uelit in-
sciente domino, neu quid dominum celauisse uelit. para-
situm ne quem habeat. haruspicem, augurem, hario-
lum, chaldaeum ne quem consuluisse uelit. segetem ne 5
defrudet: nam id infelix est. opus rusticum omne curet uti
sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat:
si 5.1
fecerit, scibit in mente familiae quid sit, et illi animo
aequiore facient. si hoc faciet, minus libebit ambulare et
ualebit rectius et dormibit libentius. primus cubitu sur-
gat, postremus cubitum eat: prius uillam uideat clausa 5
uti siet et uti suo quisque loco cubet et uti iumenta pa-
bulum habeant.
  Boues maxima diligentia curatos habeto. bubulcis 6.1
opsequito partim, quo libentius boues curent. aratra
uomeresque facito uti bonos habeas. terram cariosam
caue ne ares, neue plaustrum neue pecus impellas: si
ita non caueris, quo impuleris, triennii fructum amittes. 5
pecori et bubus diligenter substernatur, ungulae cu- 7.1
rentur; scabiem pecori et iumentis caueto: id ex fame et
si impluit fieri solet. opera omnia mature conficias face;
nam res rustica sic est: si unam rem sero feceris, omnia
opera sero facies. stramenta si deerunt, frondem iligneam 5
legito; eam substernito ouibus bubusque.
stercilinum 8.1
magnum stude ut habeas; stercus sedulo conserua: cum
exportabis, purgato et comminuito: per autumnum
euehito. circum oleas autumnitate ablaqueato et ster-
cus addito. frondem populneam, ulmeam, quer- 5
neam caedito per tempus: eam condito non peraridam,
pabulum ouibus. item f[o]enum cordum, sicilimenta de
prato, ea arida condito. post imbrem autumnum,
rapinam, pabulum lupinumque serito.