XIV Quomodo uasa torcula V iuga[rum] instruere oporteat
|
|
In torcularium quae opus sunt uasis quinis: pr[a]ela
|
12.1.1
|
temperata V, superuacanea III, suculas V, superua-
|
|
caneam I, funes loreos V, subductarios V, melipontis
|
|
V, trochlias X, capistra V, assercula ubi pr[a]ela
|
|
sita sient V, serias III, uectes XL, fibulas XL con-
|
5
|
stibilis ligneas, qui arbores comprimat si dishiascent,
|
|
et cuneos VI, trapetos V, cupas minusculas X, alueos
|
|
X, palas ligneas X, rutra ferrea quinque.
|
|
XV Quo modo torcularium et cellam oleariam parare
|
|
oporteat
|
|
In torcularium in usu quod opus est: urceum,
|
13.1.1
|
ahenum I quod capiat q. V, uncos ferreos III, or-
|
|
bem aheneum I, molas, cribrum I, incerniculum I,
|
|
securim I, scamnum I, seriam uinariam I, clauem
|
|
torculari I, lectum stratum ubi duo custodes liberi
|
5
|
cubent (tertius seruus una cum factoribus uti cubet),
|
|
fiscinas nouas, ueteres, epidromum, puluinum, lucer-
|
|
nas, corium I, craticulas duas, carnarium I, scalas
|
|
unas.
|
|
XVI In cella olearia quae opus sint
|
|
In cellam oleariam haec opus sunt: dolia olearia,
|
2.1
|
opercula, labra olearia XIIII, concas maioris II et
|
|
minoris II, trullas aheneas tris, amphoras olearias
|
|
II, urceum aquarium I, urnam quinquagenariam I,
|
|
sextarium olearium I, labellum I, infidibula II,
|
5
|
spongeas II, urceos fictiles II, urnales II, trullas
|
|
ligneas II, claues cum clostris in cellas II, trutinam I,
|
|
centumpondium inerctum I et pondera cetera.
|
|
XVII Villam aedificandam si locabis
|
|
Villam aedificandam si locabis nouam ab solo, faber
|
14.1.1
|
haec faciat oportet: parietes omnes, uti iussitur, calce
|
|
et c<a>ementis, pilas ex lapide angulari, tigna omnia quae
|
|
opus sunt, limina, postes, iugumenta, asseres, ful-
|
|
mentas, praesepis bubus hibernas aestiuas faliscas,
|
5
|
equile, cellas familiae, carnaria III, orbem, ahenea
|
2.1
|
II, haras X, focum, ianuam maximam et alteram quam
|
|
uolet dominus, fenestras, clatros in fenestras maioris
|
|
lumina sex bipedalis X, scamna III, sellas V, telas
|
|
iogalis duas, luminaria VI, paullulam pilam ubi
|
5
|
triticum pinsat I, fulloniam I, antepagmenta, uasa
|
|
torcula II.
|
|
hae rei materiem et quae opus sunt do-
|
3.1
|
minus praebebit et ad opus dabit: serram I, lineam I
|
|
(materiam dumtaxat succidet dolabit secabit facietque
|
|
conductor), lapidem, calcem, harenam, aquam, paleas,
|
|
terram unde lutum fiat. si de caelo uilla tacta siet, de ea re
|
5
|
u. b. a. uti fiat. huic operi pretium ab domino bono,
|
|
qui bene praebeat quae opus sunt et nummos fide bona
|
|
soluat in tegulas singulas II.
|
|
id tectum sic numera-
|
4.1
|
bitur: tegula integra quae erit; quae non erit (unde quarta
|
|
pars aberit), duae pro una; conliciares quae erunt, pro
|
|
binis putabuntur; uallus quot erunt, in singulas qua-
|
|
ternae numerabuntur.
|
5
|
Villa lapide calce: fundamenta supra terram pede; ce-
|
|
teros parietes ex latere; iugumenta et antepagmenta,
|
|
quae opus erunt, indi[c]to.
|
|
cetera lex uti uilla ex calce
|
5.1
|
c<a>ementis. pretium in tegulas singulas: n. s.
|
|
loco salubri bono domino haec quae supra pretia posita
|
|
sunt; ex signo manipretium erit. loco pestilenti, ubi
|
|
aestate fieri non potest, bono domino pars quarta
|
5
|
preti accedat.
|
|
XVIII De maceriis aedificandis
|
|
Macerias ex calce c<a>ementis silice. uti dominus om-
|
15.1.1
|
nia ad opus praebeat, altam p. V et columen p. I,
|
|
crassam p. IS, longam p. XIV, et uti sublinat
|
|
locari oportet. parietes uillae si locet in p. C (id est
|
|
p. X quoquouersum), libellis in ped. V et perticam
|
5
|
I p. uic. n. X. sesquipedalem parietem dominus funda-
|
|
menta faciat et ad opus praebeat: calcis in p. singulos
|
|
longitudinem opus est modium unum, arenae modios
|
|
duos.
|
|
XIX Calcem partiario locandam
|
|
Calcem partiario coquendam qui dant, ita datur:
|
16.1.1
|
perficit et coquit et ex fornace calcem eximit calcarius
|
|
et ligna conficit ad furnacem; dominus lapidem, ligna
|
|
ad fornacem, quod opus siet, praebet.
|
|
XX Materies quid anni tempestiua sit
|
|
Robus materies, item ridica, ubi solstitium fuerit,
|
17.1.1
|
ad brumam semper tempestiua est; cetera materies
|
|
quae semen habet, cum semen maturum habet, tum
|
|
tempestiua est; quae materies semen non habet, cum
|
|
glubebit, tum tempestiua est. * eo quia semen uiride
|
5
|
et maturum habet (id semen de cupresso, de pino
|
|
quiduis anni legere possis), item quiduis anni matura
|
|
est et tempestiua.
|
|
ibidem sunt nuces bimae (inde se-
|
2.1
|
men excidet) et anniculae: eae, ubi primum incipiunt
|
|
hiascere, tum legi oportet: per sementim primum in-
|
|
cipiunt maturae esse, postea usque adeo sunt plus
|
|
menses VIII. hornotinae nuces uirides sunt. ulmus,
|
5
|
cum folia cadunt, tum iterum tempestiua est.
|
|
XXI Torcularium si aedificare uoles
|
|
Torcularium si aedificare uoles quadrinis uasis uti
|
18.1.1
|
contra [r]ora sient, ad hunc modum uasa componito:
|
|
arbores crassas p. II, altas p. VIIII cum cardinibus;
|
|
foramina longa p. III S, exculpta digit. VI;
|
|
ab
|
2.1
|
solo foramen primum p. I S; inter arbores et [arbores
|
|
et] parietes p. II; in<ter> II arbores p. I; arbores
|
|
ad stipitem primum derectos p. XVI (stipites crassi
|
|
p. II, alti cum cardinibus p. X); suculam praeter car-
|
5
|
dines p. VIIII; pr[a]elum longum p. XXV; inibi lingu-
|
|
lam p. IIS. pauimentum binis uasis cum canalibus duo-
|
|
bus p. XXXII, II trapetibus locum dextra sinistra
|
|
pauimentum p. XX; inter binos stipites uectibus locum
|
|
p. XXII;
|
10
|
alteris uasis exaduersum ab stipite ex-
|
3.1
|
tremo ad parietem qui pone arbores est p. XX. summa
|
|
torculario uasis quadrinis: latitudine p. LXVI, longi-
|
|
tudine p. LII. inter parietes, arbores ubi statues, fun-
|
|
damenta bona facito alta p. V: inibi lapides silices;
|
5
|
totum forum longum ped. V, latum p. IIS, crassum
|
|
p. IS:
|
|
ibi foramen pedicinis duobus facito, ibi ar-
|
4.1
|
bores pedicino in lapide statuito. inter duas arbores quod
|
|
loci supererit, robore expleto: eo plumbum infundito.
|
|
superiorem partem arborum digitos VI altam facito
|
|
siet: eo capitulum robustum indito.
|
5
|
uti siet stipites
|
5.1
|
ubi stent, fundamenta p. V facito: ibi silicem longum
|
|
p. IIS, latum p. IIS, crassum p. IS, planum sta-
|
|
tuito; ibi stipites statuito, item alterum stipitem statuito.
|
|
insuper arbores stipitesque trabem planam imponito, la-
|
5
|
tam p. II, crassam p. I, longam p. XXXVII: uel
|
|
duplices indito, si solidas non habebis. sub eas trabes,
|
|
inter canalis et parietes extremos, ubi trapeti stent, tra-
|
|
beculam pedum XXIIIIS imponito sesquipedalem aut
|
|
binas pro singulis eo supponito.
|
10
|
in iis trabeculis
|
6.1
|
trabes, quae insuper arbores stipites stant, collocato; in
|
|
iis tignis parietes extruito iungitoque materiae, uti one-
|
|
ris satis habeat. aram ubi facies, pedes V fundamenta
|
|
alta facito, lata p. VI; aram et canalem rutundam
|
5
|
facito latam p. IIIIS;
|
|
ceterum pauimentum totum
|
7.1
|
fundamenta p. II facito. fundamenta primum festu-
|
|
cato; postea c<a>ementis minutis et calce harenato semi-
|
|
pedem unumquodque corium struito. pauimenta ad hunc
|
|
modum facito: ubi libraueris, de glarea et calce hare-
|
5
|
nato primum corium facito: id pilis subigito; idem alte-
|
|
rum corium facito: eo calcem cribro subcretam indito
|
|
alte digitos duo, ibi de testa arida pauimentum struito:
|
|
ubi structum erit, pauito fricatoque, uti pauimentum
|
|
bonum siet.
|
10
|
arbores stipites robustas facito aut pi-
|
8.1
|
neas. si trabes minores facere uoles, canalis extra colum-
|
|
nam expolito: si ita feceris, trabes p. XXII longae opus
|
|
erunt.
|
|
orbem olearium latum p. IIII punicanis co-
|
9.1
|
agmentis facito: crassum digitos VI facito, subscudes
|
|
iligneas adindito: eas ubi confixeris, clauis corneis occlu-
|
|
dito. in eum orbem tris catenas indito: eas catenas cum
|
|
orbi[s] clauis ferreis corrigito. orbem ex ulmo aut ex
|
5
|
corylo facito: si utrumque habebis, alternas indito.
|
|
XXII In uasa uinaria stipites
|
|
In uasa uinaria stipites arboresque binis pedibus
|
19.1.1
|
altiores facito. supra foramina arborum, pedem quae[m]-
|
|
que uti absiet, unae fibulae locum facito semipedem quo-
|
|
quo uersum. in suculam sena foramina indito: foramen,
|
|
quod primum facies, semipedem ab cardine facito: ce-
|
5
|
tera diuidito quam rectissime.
|
|
porculum in media
|
2.1
|
sucula facito. inter arbores medium quod erit, id ad me-
|
|
diam conlibrato, ubi porculum figere oportebit, uti
|
|
in medio pr[a]elum recte situm siet. lingulam cum facies,
|
|
de medio pr[a]elo conlibrato, ut inter arbores bene
|
5
|
conueniat: digitum pollicem laxamenti facito. uectes
|
|
longissimos p. XIIX, secundos ped. XVI, tertios
|
|
p. XV, remissarios p. XII, alteros p. X, tertios
|
|
p. VIII.
|
|
XXIII Trapetum quo modo concinnare oporteat
|
|
<Trapetum quo modo concinnare oporteat.> colu-
|
20.1.1
|
mellam ferream, quae in miliario stat, eam rectam stare
|
|
oportet in medio ad perpendiculum; cuneis salignis cir-
|
|
cumfigi oportet bene; eo plumbum effundere. caueat ni
|
|
labet columella: si mouebitur, eximito; denuo eodem
|
5
|
modo facito, ne se moueat.
|
|
modiolos in orbis olea-
|
2.1
|
gineos ex orcite olea facito; eos circumplumbato; ca-
|
|
ueto ne laxi sient; in cupam eos indito. cunicas
|
|
solidas, latas digitum pollicem facito; labeam bifariam
|
|
faciat habea<n>t, quas figat clauis duplicibus, ne ca-
|
5
|
dant.
|
|
XXIV Cupam quo modo aedifices
|
|
Cupam facito p. X, tam crassam quam modioli po-
|
21.1.1
|
stulabunt, mediam (inter orbis quae conuenia[n]t)
|
|
crassam quam columella ferrea erit. eam mediam per-
|
|
tundito, uti in columellam indere possis; eo fistulam
|
|
ferream indito, quae in columellam conueniat et in
|
5
|
cupam.
|
|
inter cupam dextra sinistra pertundito late
|
2.1
|
digitos primoris IIII, alte digitos primoris III; sub
|
|
cupa tabulam ferream lata<m quam> cupa media erit,
|
|
pertusam figito, quae in columellam conueniat. dextra
|
|
sinistra, foramina ubi feceris, lamnis circumplectito; re-
|
5
|
plicato in inferiorem partem cupae omnis quattuor lam-
|
|
minas;
|
|
dextra sinistra, foramina utrimque secus,
|
3.1
|
lamminas sub lamminas pollulas minutas sup-
|
|
ponito: eas inter sese configito, ne foramina maiora fiant,
|
|
quo cupulae minusculae indentur. cupa qua fini in
|
|
modiolos erit, utrimque secus imbricibus ferreis quattuor
|
5
|
de suo sibi utrimque secus facito qui figas. imbrices
|
|
medias clauulis figito; supra imbrices extrinsecus cupam
|
|
pertundito, qua clauus eat qui orbem cludat.
|
|
insuper
|
4.1
|
foramen librarium ferreum digitos sex latum indito, per-
|
|
tusum utrimque secus, qua clauus eat. haec omnia eius
|
|
rei causa fiunt, uti ne cupa in lapide conteratur. armillas
|
|
IIII facito, quas circum orbem indas, ne cupa et clauus
|
5
|
conterantur intrinsecus.
|
|
cupam materia ulmea aut
|
5.1
|
faginea facito. ferrum factum, quod opus erit, uti idem
|
|
faber figat: #¹¹⁰¹ LX opus sunt. †cum† plumbi in
|
|
cupam emito #¹¹⁰¹ IIII. cupam qui concinnet et
|
|
modiolos qui indat et plumbet, operas fabri dumtaxat,
|
5
|
#¹¹⁰² VIII: idem trapetum oportet accommodet. summa
|
|
sumptui<s>: #¹¹⁰² LXXII praeter adiutores.
|
|
XXV Trapetum quo modo aedifices
|
|
Trapetum hoc modo accommodare oportet: librator
|
22.1.1
|
uti statuatur pariter ab labris; digitum minimum or-
|
|
bem abesse oportet ab solo mortari. orbes cauere oportet
|
|
ne quid mortarium terant. inter orbem et miliarium
|
|
unum digitum interesse oportet; si plus intererit atque
|
5
|
orbes nimium aberunt, funi circumligato miliarium
|
|
arte crebro, uti expleas quod nimium interest.
|
|
si orbes
|
2.1
|
altiores erunt atque nimium mortarium deorsom teret,
|
|
orbiculos ligneos pertusos in miliarium in columella sup-
|
|
ponito: eo altitudinem temperato. eodem modo latitudi-
|
|
nem orbiculis ligneis aut armillis ferreis temperato,
|
5
|
usque dum recte temperabitur.
|
|
Trapetus emptus est in Suessano #¹¹⁰² CCCC et olei
|
3.1
|
p. L; composturae #¹¹⁰² LX; uectura boum, operas VI,
|
|
homines VI cum bubulcis #¹¹⁰² <C>LXXII; cupam ornatam
|
|
#¹¹⁰² LXXII; pro oleo #¹¹⁰² XXV: s. s. #¹¹⁰² DCCXXVIIII.
|
|
Pompeis emptus ornatus #¹¹⁰² CCCXXCIIII; uecturam
|
5
|
#¹¹⁰² CCXXC; domi melius concinnatur et accommodatur,
|
|
eo sumpti opus est #¹¹⁰² LX: s. #¹¹⁰² DCCXXIIII.
|
|
si
|
4.1
|
orbes in ueteres trapetos parabis, medios crassos p. I
|
|
digitos III, altos p. I, foramen semipedem quoquo-
|
|
uorsum. eos cum aduexeris, ex trapeto temperato. ii
|
|
emuntur ad Rufri macerias #¹¹⁰² CXXC, temperantur
|
5
|
#¹¹⁰² XXX: tantidem Pompeis emitur.
|
|