ORIGINES
EX LIBRO I
Pomp. C. art. Don. GL 5.208K
Si ques homines sunt, quos delectat populi Romani gesta discribere . . . 1.1
Prisc. GL 2.182K
Agrum quem Volsci habuerunt, campestris plerus Aboriginum fuit. 7.1
Gel. N.A. 18.12.7
Eodem conuenae conplures ex agro accessitauere. eo res eorum auxit. 20.1
Prisc. GL 2.264K
Antemna etiam ueterior est quam Roma. 21.1
Festus 182M
Propter id bellum coepit. Cloelius praetor Albanus oratores misit Romam 22.1
cum . . .
Festus 162M
Fana in eo loco conpluria fuere. ea exaugurauit, praeterquam quod Termino 24.1
fanum fuit; id nequitum exaugurari.
Prisc. GL 2.227K
Nam de omni Tusculana ciuitate soli Lucii Mamilii beneficium gratum fuit. 25.1
Gel. N.A. 1.16.4
Inde est ferme mille passum. 26.1
Char. GL 1.72K
uehes . . . ligni 27.1
Non. 64M
Igitur tertio pedato bellum nobis facere . . . 28.1
Non. 67M
ueteres prosapia . . . 29.1
Prisc. GL 2.129K
Sed lucus Capenatis . . . 30.1
EX LIBRO II
Serv. Dan. A. 11.715
Sed ipsi unde oriundi sunt, exacta memoria, in- 31.1
literati mendacesque sunt et uera minus meminere.
Non. 208M
Libii, qui 33.1
aquatum ut lignatum uidentur ire, securim atque lorum ferunt, gelum
crassum excidunt, eum loro conligatum auferunt.
Char. GL 1.202K
Pleraque Gallia 34.1
duas res industriosissime persequitur, rem militarem et argute loqui.
Char. GL 1.83K
Papauer Gallicanus. 35.1
Gel. N.A. 17.13.4
Neque satis . . . habuit, quod eam 36.1
in occulto uitiauerat, quin eius famam prostitueret.
Var. R. 2.4.11
In Italia †in scrobes terna atque 39.1
quaterna milia †aulia succidia uere, sus usque adeo pinguitudine cre-
scere solet, ut se ipsa stans sustinere non possit neque progredi us-
quam. itaque eas, si quis quo traicere uolet, in plostrum inponit.
Var. R. 1.2.7
Ager Gallicus Romanus uocatur, qui uiritim cis Ari- 43.1
minum datus est ultra agrum Picentium. in eo agro aliquodfariam
in singula iugera dena cullea uini fiunt.
Var. R. 2.3.3
In Sauracti <et> Fiscello caprae ferae sunt, 52.1
quae saliunt e saxo pedes plus sexagenos.
Prisc. GL 2.487K
Marsus hostem 53.1
occidit prius quam Paelignus, propterea Marrucini uocantur, de
Marso detorsum nomen.
Serv. Dan. A. 10.541
Lauini boues immolatos, prius quam caederen- 55.1
tur, profugisse in siluam.
Prisc. GL 2.537K
In campo Ti- 57.1
burti, ubi hordeum demessuit, idem in montibus serit, ubi hordeum
idem iterum metit.
Prisc. GL 2.129K
Lucum Dianium in nemore Aricino Egerius Laeuius Tuscu- 58.1
lanus dedicauit dictator Latinus. hi populi communiter: Tusculanus,
Aricinus, Lanuuinus, Laurens, Coranus, Tiburtis, Pometinus, Ardea-
tis Rutulus.
Serv. Dan. A. 7.682
Quia is locus montibus praestet, Praeneste oppido nomen dedit. 60.1
Prisc. GL 2.129K
Si quis mortuus est Arpinatis, eius heredem sacra non secuntur. 61.1
Festus 306M
In maximum decus atque in excelsissimam claritu- 63.1
dinem sublimauit.
Char. GL 1.91K
Quescumque Romae regnauissent, . . . 64.1
Non. 152M
Si inde in nauis putidas atque sentinosas commeatum ponere uolebant, . . . 65.1
Prisc. GL 2.152K
Itaque res uber fuit, antequam legiones . . . 66.1
Prisc. GL 2.171K
Ex sale, qui apud Karthaginienses fit, . . . 67.1
EX LIBRO III
Prob. Verg. ecl. pr. (326H)
Thesunti Tauriani uocantur de fluuio, qui propter fluit. id oppidum 71.1
Aurunci primo possederunt, inde Achaei Troia domum redeuntes.
in eorum agro fluuii sunt sex; septimus finem Rheginum atque Tau-
rinum dispescit: fluuii nomen est Pecoli. eo Orestem cum Iphigenia
atque Pylade dicunt maternam necem expiatum uenisse, et non longin- 5
qua memoria est, cum in arbore ensem uiderint, quem Orestes abiens
reliquisse dicitur.
Festus 182M
Equos respondit: oreas mihi inde, tibi cape flagellum. 72.1
Gel. N.A. 17.13.3
Haut eos . . . eo po- 73.1
stremum scribo, quin populi et boni et strenui sient.
Char. GL 1.73K
Laserpitium pro pulmentario habet. 74.1
Multo pulmento usi . . . 75.1
EX LIBRO IV
Gel. N.A. 2.28.6
Non lubet scribere, quod in tabula apud pontificem maximum est, 77.1
quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut
quid obstiterit.
Festus 146M
Mapalia uocantur ubi habitant, ea quasi cohortes rotundae sunt. 78.1
Gel. N.A. 5.21.17
Compluriens eorum milites mercennarii inter 79.1
se multi alteri alteros in castris occidere, compluriens multi simul
ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere.
Prisc. GL 2.254K
Si quis membrum rupit aut os fregit, talione proximus cognatus ul- 81.1
ciscitur.
Gel. N.A. 11.1.6
Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum iuit, ei multam facit. 82.1
Gel. N.A. 3.7.19
Dii immortales tribuno militum fortunam ex uirtute eius 83.1
dedere. nam ita euenit: cum saucius multifariam ibi factus esset,
tamen uulnus capiti nullum euenit, eumque inter mortuos defetiga-
tum uulneribus atque quod sanguen eius defluxerat, cognouere. eum
sustulere, isque conualuit saepeque postilla operam rei p. fortem 5
atque strenuam perhibuit illoque facto, quod illos milites subduxit,
exercitum ceterum seruauit. sed idem benefactum, quo in loco ponas,
nimium interest. Leonides Laco quidem simile apud Thermopylas
fecit, propter eius uirtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam
praecipuam claritudinis inclitissimae decorauere monumentis: signis, 10
statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id eius factum
habuere; at tribuno militum parua laus pro factis relicta, qui idem
fecerat atque rem seruauerat.
Non. 100M
Deinde duouicesimo anno post dimissum bellum, quod quattuor et 84.1
uiginti annos fuit, Carthaginienses sextum de foedere decessere.
Gel. N.A. 10.24.7
Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: 'Mitte me- 86.1
cum Romam equitatum: diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit'.
Gel. N.A. 2.19.9
Deinde dictator 87.1
iubet postridie magistrum equitum arcessi: 'Mittam te, si uis, cum
equitibus'. 'sero est', inquit magister equitum, 'iam resciuere'.
Serv. Dan. A. 3.707
haec Drepana 89.1
Prisc. GL 2.382K
Duo exules lege publica . . . et execrari. 90.1
Gel. N.A. 11.3.2
Proelium factum depugnatumque pro castris 91.1
EX LIBRO V
Gel. N.A. 2.22.29
Sed in his regionibus fer- 93.1
rareae, argenti fodinae pulcherrimae, mons ex sale mero magnus,
quantum demas, tantum adcrescit. uentus cercius, cum loquare, buc-
cam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.
Prisc. GL 2.293K
Dotes filiabus suis non dant. 94.1
Gel. N.A. 6.3.14
Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis 95a.1
atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam
augescere atque crescere. quo mihi nunc magnae curae est, quod
haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo aduorsi eue-
niat, quod nostras secundas res confutet, neue haec laetitia nimis 5
luxuriose eueniat. aduorsae res edomant et docent, quid opus siet
facto. secundae res laetitia transuorsum trudere solent a recte con-
sulendo atque intellegendo. quo maiore opere dico suadeoque, uti
haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem
nostram redeamus. 10
Gel. N.A. 6.3.16
Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita de- 95b.1
pugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen uinci. sed non
Rodienses modo id noluere sed multos populos atque multas nationes
idem noluisse arbitror. atque haut scio an partim eorum fuerint,
qui non nostrae contumeliae causa id noluerint euenire. sed enim 5
id metuere, <ne>, si nemo esset homo quem uereremur, quidquid
luberet faceremus. ne sub solo imperio nostro in seruitute nostra
essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. atque
Rodienses tamen Persen publice numquam adiuuere. cogitate, quanto
nos inter nos priuatim cautius facimus. nam unus quisque nostrum, 10
si quis aduorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa ui contra
nititur, ne aduorsus eam fiat: quod illi tamen perpessi.
Gel. N.A. 6.3.26
Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam ami- 95c.1
citiam relinquemus? quod illos dicimus uoluisse facere, id nos prio-
res facere occupabimus?
Gel. N.A. 6.3.36
Qui acerrime aduorsus eos dicit, ita dicit 'hostes uoluisse fieri'. 95d.1
ecquis est tandem, qui uestrorum, quod ad sese attineat, aequum
censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere uoluisse?
nemo opinor. nam ego, quod ad me attinet, nolim.
Gel. N.A. 6.3.37
Quid nunc? ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat 'si 95e.1
quis illud facere uoluerit, mille minus dimidium familiae multa esto;
si quis plus quingenta iugera habere uoluerit, tanta poena esto; si quis
maiorem pecuum numerum habere uoluerit, tantum damnas esto'?
atqui nos omnia plura habere uolumus, et id nobis impune est. 5
Gel. N.A. 6.3.38
Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod 95f.1
bene facere uoluisse quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit,
quod non male fecerunt sed quia uoluisse dicuntur facere?
Gel. N.A. 6.3.50
Rodiensis superbos esse aiunt, id obiectantes, quod mihi et 95g.1
liberis meis minime dici uelim. sint sane superbi. quid id ad nos
attinet? idne irascimini, si quis superbior est quam nos?
Gel. N.A. 11.3.2
urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse. 96.1
Non. 151M
Fluuium Naronem magnum, pulchrum, pisculentum . . . 97.1
Prisc. GL 2.510K
quod eorum nemo quisquam quicquam mihi ignoturus est . . . 98.1
Gel. N.A. 15.9.5
Postridie signis conlatis aequo fronte peditatu, equitibus atque alis cum 99.1
hostium legionibus pugnauimus.
recto . . . fronte 100.1
Gel. N.A. 15.13.5
Exercitum . . . suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque in- 101.1
struxit.
Festus 237M
Lapis candidior quam †pelastes. 102.1
Non. 363M
Sed protelo trini boues unum aratrum ducent. 103.1
Prisc. GL 2.475K
Illi polliciti sese facturum omnia . . . 104.1
EX LIBRO VI
Gel. N.A. 20.5.13
Itaque ego, inquit, cognobiliorem cognitionem esse arbitror. 105.1
EX LIBRO VII
Gel. N.A. 13.25.15
Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, 108.1
aetas, uox, uires, senectus; uerum enim uero, cum tantam rem per-
agier arbitrarer . . .
Gel. N.A. 1.12.17
Tamen dicunt deficere uoluisse. ego me nunc uolo 109.1
ius pontificium optime scire: iamne ea causa pontifex capiar? si
uolo augurium optime tenere, ecquis me ob eam <re>m augurem
capiat?
Non. 151M
. . . fluuium Hiberum; is oritur ex Cantabris, magnus atque pulcher, 110.1
pisculentus.
Festus 142M
Qui magistratum curulem cepisset, calceos mulleos alitaciniatos, ceteri 111.1
peronei . . .
Festus 262M
Mulieres opertae auro purpuraque; arsinea, rete, diadema, coronas aureas, 113.1
rusceas fascias, galbeos lineos, pelles, redimicula . . .
Char. GL 1.101K
Mulieres . . . nostrae capillum cinere unguitabant, ut rutilus esset crinis. 114.1
Char. GL 1.93K
iurum legumque cultores. 116.1
Festus 293M
< . . . Ob im>mensam 117.1
ti<miditatem et socordiam causa erat> ne quid neg<oti publici . . .
gere>retur.
INCERTORVM ORIGINVM LIBRORVM RELIQVIAE
Char. GL 1.131K
glis 120.1
Char. GL 1.124K
biber 121.1
Serv. Dan. G. 1.75
Alae ex lup<ino> lug . . . 122.1
Macr. Sat. 1.14.5
Oratorum an terminum. 124.1
Non. 229M
Ne praedia in lubricum dirigerentur, cum tributus exigeretur . . . 125.1
INCERTORVM CATONIS LIBRORVM RELIQVIAE
SELECTAE
Festus 166M
<audito tum>ultu Macedoniae Etruriam, Samnites, Lucanos 126.1
inter se natinari atque factiones esse . . .
Fro. Ver. 2.1.23H
Interea unamquamque turmam, manipulum, 128.1
cohortem temptabam, quid facere possent; proeliis leuibus spectabam,
cuiusmodi quisque esset; si quis strenue fecerat, donabam honeste,
ut alii idem uellent facere, atque in contione uerbis multis lauda-
bam. interim aliquot pauca castra feci. sed ubi anni tempus uenit, 5
castra hiberna . . .
Paul. Fest. 378M
Praeda quae capta est, uiritim diuisa. 133.1
Char. GL 1.102K
et in Italia atras capras lacte album habere. 134.1
Char. GL 1.134K
iugeris 135.1
Char. GL 1.215K
In his duo- 136.1
bus bellis alteras stipendio agrique parte multati, alteras oppidum
ui captum, alteras primo pedatu et secundo, ut Maximus notat.
Serv. Dan. A. 3.314
tertiato . . . quartato 137.1
Serv. Dan. A. 4.121
Sedere non potest in equo trepidante. 138.1
Serv. Dan. A. 4.293
Qua mollissimum est, adoriantur. 139.1
Serv. Dan. A. 8.694
Sub tela uolantia. 140.1
Prisc. GL 2.227K
qui tantisper nulli rei sies, dum nihil agas . . . 141.1
Prisc. GL 2.87K
quod iter longius arduiusque erat a curia . . . 142.1
Prisc. GL 2.260K
speca prosita, quo aqua de uia abiret . . . 143.1