| <DE MEDICINA> | |
| Plin. Nat. 29.14 | |
| Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis | 1 |
| exquisitum habeam, et quod bonum sit illorum litteras inspicere, | |
| non perdiscere. uincam nequissimum et indocile esse genus il- | |
| lorum. et hoc puta uatem dixisse, quandoque ista gens suas | |
| litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos | |
| suos huc mittet. iurarunt inter se barbaros necare omnis medi- | 5 |
| cina, sed hoc ipsum mercede facient, ut fides iis sit et facile | |
| disperdant. nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam | |
| alios Opicon appellatione foedant. interdixi tibi de medicis. | |
| Diom. GL 1.362K | |
| Lepus multum somni adfert qui illum edit. | 3.1 |
| Prisc. GL 2.268K | |
| Ex dolore, ex febri, ex siti, ex medicamentis bibendis, | 4.1 |
| ex cataplasmatis, ex aluo lauando. |