| DE RE MILITARI | |
| LIBER | |
| Plin. Nat. pr.30 | |
| Scio ego quae scripta sunt si palam proferantur, multos | 1.1 |
| fore qui uitilitigent, sed ii potissimum qui uerae laudis expertes | |
| sunt. eorum ego orationes siui praeterfluere. | |
| Festus 306M | |
| Vt populus sua opera potius ob rem bene gestam coro- | 2.1 |
| natus supplicatum eat, quam re male gesta coronatus ueneat. | |
| Festus 214M | |
| Magistratus nihil audent imperare, ne quid consul auspici | 4.1 |
| peremat. | |
| Non. 554M | |
| Inde partem equitatus atque ferentarios praedatum misit. | 6.1 |
| Philarg. Verg. G. 2.417 | |
| Pedites quattuor agminibus, equites duobus antibus ducas. | 9.1 |
| Veg. mil. 3.20 | |
| Vna depugnatio est fronte longo, quadrato exercitu. | 10.1 |
| Festus 344M | |
| Siue forte opus sit cuneo aut globo aut forcipe aut tur- | 11.1 |
| ribus aut serra, uti adoriare. | |
| Festus 253M | |
| Tertia e castris eductio celeris properaque est. | 12.1 |
| Prisc. GL 2.334K | |
| Satis celeris sis in tempore. | 13.1 |
| Non. 463M | |
| Quam gladiator disciplinosus. | 14.1 |