Idem cum inplacabilis delictis fuit, tum ad erigendos 18.4.1
industrios quosque iudicii[s] singularis. philosophiae 5.1
ac dicendi studiis satis deditus, doctrin<a>e quoque
nimis cupidus. latronum ubique hostis. vitam suam 6.1
privatam publicamque ipse composuit ad fidem, so-
lum tamen vitium crudelitatis excusans. de hoc sena- 7.1
tus ita iudicavit illum aut nasci non debuisse aut mori,
quod et nimis crudelis et nimis utilis rei publicae
videretur. domi tamen minus cautus, qui uxorem Iu- 8.1
liam famosam adulteriis tenuit, <r>eam etiam coniura-
tionis. idem, cum pedibus aeger bellum moraretur id- 9.1
que milites anxie ferrent eiusque filium Bassianum,
qui una era[n]t, Augustum fecissent, tolli se atque in
tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes tribunos, cen-
turiones, duces et cohortes, quibus auctoribus id ac- 5
c<i>derat, sisti deinde filium, qui Augusti nomen accepe-
rat. cumque animadverti in omnes auctores facti prae- 10.1
ter filium iuberet rogareturque[m] omnibus ante tribu-
nal prostratis, caput manu contingens ait: 'tandem 11.1
sentitis caput imperare, non pedes.' huius dictum est,
cum eum ex humili per litterarum et militiae officia
ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset: 'om-
nia', inqui<t>, 'fui et nihil expedit.' 5