Et Pescennius quidem Severo eo tempore, quo Lug- 3.3.1
dunensem provinciam regebat, amicissimus fuit; nam 4.1
ipse missus erat ad conpr[a]ehendendos desertores,
qui innumeri Gallias tunc vexabant. in quo officio 5.1
quod se honeste gessit, iucundissimum fuit Severo,
ita ut de eo ad Commodum Septimius referret adserens
necessarium rei p. virum. et revera in re militari vehe-
mens fuit. numquam sub eo miles provinciali lignum, 6.1
oleum, operam extorsit. ipse a milite nihil accepit. 7.1
cum tribunatus ageret, nihil accipi passus est. nam 8.1
et imperator i<a>m tribunos duos, quos constitit stel-
laturas accepisse, lapidibus obrui ab auxiliaribus ius-
sit. extat epistula Severi, qua scribit ad Ragonium 9.1
Celsum Gallias regentem: 'miserum est, ut imitari eius
disciplinam militarem non poss<i>mus, quem bell<o> vici-
mus: milites tui vagantur, tribuni medio die la<v>ant, 10.1
pro tricliniis popinas habent, pro cubiculis meritoria;
saltant, <b>i<bu>nt, cantant et mensuras conviviorum vo-
cant [cum] hoc sine mensura potare. haec, si ulla v<e>na 11.1
paternae disciplinae vivere<t>, fierent? emenda igi-
tur primum tribunos, deinde militem. quem, quamdiu
timueri<t>, tamdiu t<en>ebis. sed scias idque de Nigro 12.1
militem timere non posse, nisi integri fuerint tribuni
et duces militum.' haec de Pescennio Severus Au- 4.1.1
gustus. <de hoc> adhuc milite Marcus Antoninus ad
Cornelium Balbum: 'Pescennium mihi laudas: agno-
sco; nam et decessor tuus eum manu strenuum, vita
gravem et iam tum plus quam militem dixit. itaque 2.1
misi litteras recitandas ad signa, quibus eum trecentis
Armenicis et centum Sarmatis et mille nostr<i>s prae-
esse iussi. tuum est ostendere hominem non ambitio- 3.1
ne[m], quod nostris non convenit moribus, sed vir-
tute venisse ad eum locum, quem avus meus Hadria-
nus, quem Traianus proavus non nisi exploratissimis
dabat.' de hoc eodem Commodus: 'Pescennium for- 4.1
tem virum novi et ei tribunatus iam duos dedi: duca-
tum mox dabo, ubi per senectutem <A>elius Corduenus
rem p. recusaverit.' haec de eo iudicia omnium fue-
runt. se<d> Severus ipse saepe dixit ignoturum se 5.1
Pescennio, nisi perseveraret. a Commodo denique 6.1
Pescennius consul declaratus Severo praepositus est,
et quidem irato, quod primipilaribus commendantibus
consulatum Niger mereretur. in vita sua Severus di- 7.1
cit se, priusquam filii sui id aetatis haberent, ut im-
perare possent, <a>egrotantem id in animo habuisse[t],
ut, si quid forte sibi accidisset, Niger Pescennius eo-
dem et Clodius Albinus succederent, qui ambo Se- 5
vero gravissimi hostes extiterunt. unde apparet, quod 8.1
etiam Severi de Pescennio iudicium fuerit. si Severo 5.1.1
credimus, fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus, mori-
bus turpis, aetatis provectae, cum in imperium invasit
(ex quo cupiditates eius incusat), proinde quasi Severus
minor ad imperium venerit, qui annos suos contrahit, 5
cum decem octo annis imperavit et octogesimo nono periit.