His gestis Galliam petit atque ut primum in eam ve- 5.1.1
nit, Narbonensem proconsulem occidit. cunctis deinde 2.1
turbatis, qui in Gallia res gerebant, odium tyrannicum
meruit quamvis aliquando fingeret et benignum, cum
esset natura truculentus. et cum multa contra homines 3.1
et contra iura civitatum fecisset, morbo inplicitus gra-
viter laboravit. circa eos, qui eum curabant, crudelissi-
mus fuit. dein ad orientem profectionem parans omisso 4.1
itinere in Dacia resedit. circa R<a>etiam non paucos
barbaros interemit militesque suos quasi Syllae milites
et cohortatus est et donavit. deorum sane se nominibus 5.1
appellari vetuit, <quod> Commodus fecerat, cum ill[i-
c]um, quod leonem aliasque feras occidisset, Hercu-
lem dicerent. et cum Germanos subegisset, German<i- 6.1
c>um se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus et
demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se
appellandum. damnati sunt eo tempore qui urinam in 7.1
eo loco fecerunt, in quo statuae aut imagines erant
principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt,
ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis
tertianisque collo adnexa gestarunt. per Thracias cum 8.1
praef. praet. i<ter> fecit; inde cum in Asiam traice-
ret, naufragii periculum adit a<n>temna fracta, ita ut
in scafam cum protectoribus [ita] descenderet. unde
in triremem a praef. classis receptus evasit. excepit 9.1
a<p>ros frequenter, contra leonem etiam stetit. quando
etiam missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad
Herculis virtutem accessisse [se] iactavit.