| ANTONINUS GETA | |
| <AELI SPARTIANI> | |
| Scio, Constantine Auguste, et multos et clementiam | 1.1.1 |
| tuam qu<a>estionem movere posse, cur etiam Geta | |
| Antoninus a me tradatur. de cuius priusquam vel vita | |
| vel nece dicam, disseram, cur et ipsi Antonino a Se- | |
| vero patre sit nomen adpositum. neque enim multa in | 2.1 |
| eius vita dici possunt, qui prius rebus humanis ex- | |
| emptus est, quam cum fratre teneret imperium. |