De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius, 2.6.1
ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse fertur: 'mi- 7.1
rum mihi videtur, Iuvenalis amantissim<e>[s], Geta noster
divus futurus, cuius nihil imperiale in genitura video.'
erat enim Iuvenalis praef. eius praetorii. nec eum fe-
fellit. nam Bassianus, cum eum occidisset ac vere- 8.1
retur tyrannicam ex parricidio n<o>tam audiretque posse
mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse
fertur: 'sit divus, dum non sit vivus.' denique eum 9.1
inter divos rettulit atque ideo utcumque redit fama
in gratiam parricida.