| OPILIUS MACRINUS | |
| IULI CAPITOLINI | |
| Vitae illorum principum seu tyrannorum sive Caesa- | 1.1.1 |
| rum, qui non diu imperarunt, in obscuro latent, idcirco | |
| quod neque de privata eorum vita digna sunt, quae | |
| dicantur, cum omnino ne scirentur quidem, nisi adspi- | |
| rassent ad imperium, et de imperio, quod non diu te- | 5 |
| nuerunt, non multa dici possunt: nos tamen ex diversis | |
| historicis eruta in lucem proferemus, et ea quidem quae | |
| memoratu digna erunt. non enim est quisquam, <qui> | 2.1 |
| in vita non ad diem quodcumque fecerit. sed ei<u>s | |
| qui vitas aliorum scribere orditur, officium est digna | |
| cognitione perscribere. et Iunio quidem Cordo studium | 3.1 |
| fuit eorum imperatorum vitas edere, quos obscuriores | |
| videbat; qui non multum profecit. nam et pauca rep- | 4.1 |
| perit et indigna memoratu adserens se minima quae- | |
| que persequuturum, quasi vel de Traiano aut Pio aut | |
| Marco sciendum sit, quotiens processerit, quando cibos | |
| variaverit et quando vestem mutaverit et quos quando | 5 |
| promoverit. quae ille omnia exsequendo libros mythi- | 5.1 |
| storiis replevit talia scribendo, cum omnino rerum vi- | |
| lium aut nulla scribenda sint aut nimis pauca, si tamen | |
| ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi | |
| sunt, . . . sed ex parte, ut ex ea cetera colligantur. | 5 |