DIADUMENUS ANTONINUS
|
|
<AELII> LAMPRIDII
|
|
Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio
|
1.1.1
|
Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano
|
|
factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi
|
|
quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda om<in>a
|
|
sunt facta imperii non diutini, ut evenit. nam cum
|
2.1
|
primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum,
|
|
ingens m<a>eror obsedit omnium pectora, quod An-
|
|
toninum in re p. non haberent, existimantium, quod
|
|
cum eo Romanum esset imperium periturum. id ubi
|
3.1
|
Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus, ne in
|
|
aliquem Antoninorum, qui multi ex affinibus Anto-
|
|
nini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim
|
|
contionem parari iussit filiumque suum <t>unc puerum
|
5
|
Antoninum appellavit. contio: 'videtis, conmilitones,
|
4.1
|
et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum,
|
|
quem diu principem, si di faveant, habebitis. intellego
|
5.1
|
praeterea desiderium ingens Antoniniani nomin<is>
|
|
apud vos manere. quare, quoniam mihi per conditio-
|
|
nem fragilitatis humanae non multum superesse vide-
|
|
tur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctori-
|
5
|
bus nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum.'
|
|
adclamatum: 'Macrin<e> imperator, di te servent. An-
|
6.1
|
tonine Diadumene, di te servent. Antoninum diu <vi-
|
|
v>um omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Ma-
|
7.1
|
crino et Antonino vitam. tu scis, Iuppiter, Macrinus
|
|
vinci non potest. tu scis, Iuppiter, Antoninus vinci non
|
|
potest. Antoninum habemus, omnia habemus. Anto-
|
8.1
|
ninum nobis di dederunt. p<ue>r[e] Antoninus dignus im-
|
|
perio.' Macrinus imperator dixit: 'habet<e> igitur,
|
2.1.1
|
commilitones, pro imperio aureos ternos, pro Antonini
|
|
nomine aureos quinos et solit<a>s promotiones sed ge-
|
|
minatas. di facient, ut haec saepius fiant. dabimus
|
|
autem per cuncta quinquennia h<o>c, quod hodie puta-
|
5
|
<v>imus.' post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus
|
2.1
|
imperator dixit: 'gratias vobis, commilitones, quod me
|
|
et imperio donastis et nomine, si quidem dignos et me
|
|
et patrem meum d<u>xistis, quos imperatores Romanos
|
|
diceretis et quibus com<m>it<t>eretis rem p. et pater
|
3.1
|
quidem meus cura<b>it, ne desit imperio, ego autem ela-
|
|
borabo, ne desim nomini Antoninorum. scio enim me
|
|
Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen, quibus satis
|
|
facere perdifficile est. interim tamen causa imperii,
|
4.1
|
causa nominis id om<ne> quod pater et tantundem
|
|
promitto honoribus, ut et venerandus Macrinus pater
|
|
praesens promisit, duplicatis.' Her<o>dianus Graecus
|
5.1
|
scriptor haec praeteriens Diadumen<um> tantum Cae-
|
|
sarem dicit puerum a militibus nuncupatum et cum
|
|
patre occisum.
|
|