AELI LAMPRIDII
ANTONINUS HELIOGABALUS
  Vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam dictus 1.1.1
est, numquam in litteras misissem, ne quis fuisse Ro-
manorum principem sciret, nisi ante Caligulas et Ne-
rones et Vitellios hoc idem habuisset imperium. sed 2.1
cum eadem terra et venena ferat et frumentum atque
alia salutaria, eadem serpentes et cicures, conpensa-
tionem sibi lector diligens faciet, cum legerit Augustum,
Traianum, Vespasianum, Hadrianum, Pium, Titum, 5
Marcum contra hos prodigiosos tyrannos. simul in- 3.1
telleg[er]et Romanorum iudicia, quod illi et diu im-
perarunt et exitu naturali functi sunt, hi vero inter-
fecti, tracti, tyranni etiam appellati, quorum nec no-
mina libet dicere. 5