Sed ut ad Antoninum Varium revertamur, nanctus 3.1.1
imperium Romam nuntios misit; excitatisque omnibus
ordinibus, omni etiam populo ad nomen Antoninum,
quod non solum titulo, ut in Diadumeno fuerat, sed
etiam in sanguine redditum videbatur, cum se Anto- 5
nini Bassiani filium scripsisset, ingens eius desiderium
factum est. erat praeterea etiam rumor, qui no<v>is post 2.1
tyrannos solet d<o>nari principibus, qui nisi ex summis
virtutibus non permanet et quem multi mediocres prin-
cipes amiserunt. denique ubi in senatu lectae sunt lit- 3.1
terae Heliogabali, statim [in]fausta in Antoninum et dira
in Macrinum eiusque filium dicta sunt, appellatusque
Antoninus princeps volentibus cunctis et studiose cre-
dentibus, ut sese habent vota hominum ad creduli- 5
tatem festinantium, cum, quod optant, verum esse de-
siderant. sed ubi primum ingressus est urbem, omis- 4.1
sis, quae in provincia gerebantur, Heliogabalum in
Palatino monte iuxta <a>edes imperatorias consecra-
vit eique templum fecit, studens et Matris typum et
Vest<a>e ignem et Palladium et anc[h]ilia et omnia 5
Romanis veneranda in illud transferre templum et id
agens, ne quis Romae deus nisi Heliogabalus colere-
tur. dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum 5.1
religiones et Christianam devotionem illuc transferen-
dam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sa-
cerdotium teneret.