Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sor- 5.1.1
dide ageret inireturque a viris et subaret, statim mi-
lites facti sui paenituit, quod in Macrinum conspira-
verant, ut hunc principem facerent, atque in consobri-
num eiusdem Heliogabali Alexandrum, quem Caesarem 5
senatus Macrino interempto appellaverat, inclinavere
animos. quis enim ferre posset principem [qui] per 2.1
cuncta cava corporis libidinem recipientem, cum ne
beluam qui<dem> talem quisquam ferat? Romae deni- 3.1
que nihil egit aliud, nisi ut emissarios haberet, qui
ei bene vasatos perquirerent eosque ad aulam perdu-
cerent, ut eorum conditionibus frui posset. agebat prae- 4.1
terea domi fabulam Paridis ipse Veneris personam
subiens, ita ut subito vestes ad pedes defluerent, nu-
dusque una manu ad mammam altera pudendis ad-
hibita ingenicularet posterioribus eminentibus in sub- 5
actorem reiectis et oppositis. vultum praeterea eodem, 5.1
quo Venus pingitur, schemate figurabat corpore toto
expolitus eum fructum vitae praecipuum existimans,
si dignus atque aptus libidini plurimorum videretur.
vendidit et honores et dignitates et potestates tam 6.1.1
per se quam per omnes servos ac libidinum ministros.
in senatum legit sine discrimine aetatis, census, gene- 2.1
ris pecuniae merito, militaribus etiam praeposituris et
tribunatibus et legationibus et ducatibus venditis, etiam
procurationibus et Palatinis officiis. aurigas Proto- 3.1
genen et Cordium primo in certamine curruli socios,
post in omni vita et actu participes habuit. multos, 4.1
quorum corpora placuerant, de scena et circo et harena
in aulam traduxit. H<i>eroclen vero sic amavit, ut 5.1
eidem inguina oscularetur, quod dictu etiam inverecun-
dum est, Floralia sacra se adserens celebrare. in vir-
ginem Vestalem incestum admisit. sacra p. R. subla- 6.1
tis penetralibus profanavit. ignem perpetuum extin- 7.1
guere voluit. nec Romanas tantum extinguere voluit
religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut
Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Ve-
stae, quod solae virgines solique pontifices adeunt, 5
inrupit pollutus ipse omni contagione morum cum his,
qui se polluerant. et penetrale sacrum est auferre co- 8.1
natus cumque seriam quasi veram rapuisset, quam[q]
vi<r>go maxima fals<o>[m] monstraverat atque in ea nihil
repperisset, adpl[a]osam <f>regit; nec tamen quic-
quam religioni dempsit, quia plures similes factae di- 5
cuntur esse, ne quis veram umquam possit auferre.
haec cum ita essent, signum tamen, quod Palladium 9.1
esse credebat, abstulit et auro vinctum in sui dei tem-
plo locavit. Matris etiam deum sacra accepit et tauro- 7.1.1
boliatus est, ut ty<p>um eriperet et alia sacra, quae peni-
tus habentur condita. iactavit autem caput inter prae- 2.1
cisos fanaticos et genitalia sibi devi<n>xit et omnia
fecit, quae Galli facere solent, ablatumque sanctum
in penetrale dei sui transtulit. Salambonem etiam 3.1
omni planctu et iactatione Syriaci cultus exhibuit omen
sibi faciens inminentis exitii. omnes sane deos sui dei 4.1
ministros esse aiebat, cum alios eius cubicularios ap-
pellaret, alios servos, alios diversarum rerum mini-
stros. lapides, qui divi[di] dicuntur, ex proprio templo, 5.1
<simulacrum> Dianae Laodiciae ex adyto suo, in quo
id Orestes posuerat, adferre voluit. et Orestem qui- 6.1
dem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno
in loco posuisse, sed multa in multis; posteaquam se 7.1
apud Tria flumina circa Hebrum ex responso purifi-
cavit, etiam Orestam condidit civitatem, quam saepe
cruentari hominum sanguine necesse est.—et Orestam 8.1
quidem urbem Hadrianus suo nomin<i> vindicari iussit
eo tempore, quo furore coeperat laborare, ex responso,
cum ei dictum esset, ut in f<u>riosi alicuius domum vel
nomen inreperet; nam ex eo emollitam insaniam fe- 9.1
runt, per quam multos senatores occidi iusserat, qui-
bus servatis Antoninus Pii nomen meruit, quod eos 10.1
post ad senatum adduxit, quos omnes iussu principis
interfectos credebant.—caedit et humanas hostias lec- 8.1.1
tis ad hoc pueris nobilibus et decoris per omnem Ita-
liam patrimis et matrimis, credo ut maior esset utri-
que parenti dolor. omne denique magorum genus ade- 2.1
rat illi operabaturque cottidie hortante illo et gratias
dis agente, quos amicos eorum invenisset, cum inspi-
ceret exta puerilia et excru<c>iaret hostias ad ritum gen-
tilem suum. 5