| ALEXANDER SEVERUS | |
| AELI LAMPRIDII | |
| Interfecto Vario Heliogabalo (sic enim malumus di- | 1.1.1 |
| cere quam Antoninus, quia et nihil Antoninorum | |
| pestis illa ostendit et hoc nomen ex annalibus sena- | 2.1 |
| tus auctoritate erasum est) ad remedium generis hu- | |
| mani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii | |
| filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Gabali, ac- | |
| cepit imperium, cum ante Caesar a senatu[s] esset | 5 |
| appellatu<s>, mortuo scilicet Macrino, Augustumque no- | 3.1 |
| men idem recepit addito eo, ut et patris patriae no- | |
| men et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et | |
| ius quintae relationis deferente[s] sena[u]tu uno die | |
| adsumeret. et ne praeceps ista honorum continuatio | 4.1 |
| videatur, exponam causas, quibus id et senatus coac- | |
| tus est facere et ille perpeti. non enim aut gravi- | 5.1 |
| tati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono | |
| principi raptum ire tot simul dignitates. milites iam | 6.1 |
| insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio fa- | |
| cere et item facile mutare, ad<s>erentes nonnumquam | |
| ad defensionem se idcirco fecisse, quod nescissent | |
| senatum principem appellasse. nam et Pescennium Ni- | 7.1 |
| grum et Clodium [Nigrum] Albinum et Avidium Cas- | |
| sium et antea Lucium Vindicem et L. Antoni[n]um | |
| et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset | |
| principem, imperatores fecerant, atque ista res bella | 5 |
| civilia severat, quibus necesse fuit milit<e>m contra ho- | |
| stem paratum parricidaliter perire. hac igitur causa | 2.1.1 |
| festinatum est, ut omnia simul Alexander quasi iam | |
| vetus imp(erator) acciperet. huc accessit nimia et sena- | 2.1 |
| tus et populi inclinatio post illam cladem, quae non | |
| solum Antoninorum nomen decoloravit, sed etiam Ro- | |
| manum dehonestavit imperium. certatim denique om- | 3.1 |
| nia decreta sunt et nominum genera et potestatum. | |
| primus denique et omnium cuncta insignia et honorifi- | 4.1 |
| centiae genera simul recepit suffrag<a>nte sibimet Cae- | |
| saris nomine, quod iam ante aliquo<t> annos meruerat, | |
| et magis suffrag<a>nte vita et moribus, cum illi magnum | |
| conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere cona- | 5 |
| tus est nec potuit et militibus repugnantibus et senatu | |
| refragante. atque haec parva sunt, nisi quod dignum | 5.1 |
| se exhibuit, quem senatus servaret, quem salvum mi- | |
| lites cuperent, quem omnium bonorum sententia prin- | |
| cipem diceret. |