Alexandri nomen accepit, quod in templo dicato 5.1.1
apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset,
cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pat<e>r
is<set> sollemnitatis implendae causa. cui rei argu- 2.1
mentum est, quod eadem die natalem habet hic Mam-
m<a>eae Alexander, qua ille Magnus excessit e vita.
delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, <cum> 3.1
hic magis adfinitate Caracalli iungeretur quam ille
subditivus, si quidem, ut Marius Maximus dixit in vita 4.1
Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc
genituram esse conpererat, ut uxor imperatoris esset,
adhuc privatus et non magni satis loci duxit uxorem,
ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per ma- 5
trem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit. re- 5.1
cusavit et Magni nomen, <quod> ei quasi Alexandro
est oblatum senatus iudicio.