Maximinus senior sub Alexandro imperatore enituit. 1.4.1
militare autem sub Severo coepit. hic de vico Threi- 5.1
ciae vicin<o> barbaris, barbaro etiam patre et matre geni-
tus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus
esse perhibetur. et patri quidem nomen Micca, matri 6.1
Hababa fuisse dicitur. sed haec nomina Maximinus 7.1
primis temporibus ipse prodidit, postea vero, ubi ad
imperium venit, <oc>culi praecepit, ne utroque parente
barbaro genitus imperator esse videretur.