Ceionius Commodus, qui et <A>elius Verus appella- 2.1.1
tus est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente mor-
bis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum
adoptavit, nihil habet in sua vita memorabile, nisi
quod primus tantum Caesar est appellatus, non testa- 2.1
mento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus
est adoptatus, sed eo prope genere, quo nostris tem-
poribus a vestra clementia Maximianus atque Con-
stantius Caesares dicti sunt, quasi quidam principum 5
fili, vir<tut>e[t] designati augustae maiestatis heredes.