Et quoniam de C<a>esarum nomine in huius prae- 2.3.1
cipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum no-
men indeptus est, Caesarem vel ab [h]elephanto, qui
lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso eum,
qui primus sic appellatus est, doctissimi viri et eru- 5
ditissimi putant dictum, vel quia mortua matre, sed 4.1
ventre caeso, sit natus, vel quod cum magnis crinibus
sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesiis et
ultra humanum morem viguerit. certe quaecumque illa, 5.1
felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum
cum aeternitate mundi nomen effloruit.