Quaesturam magnificentissimam gessit. aedilitatis 3.5.1
suae tempore duodecim popul<o> Roman<o> munera, id est
per singulos menses singula de suo exhibuit, ita ut
gladiatorum nonnumquam quingena paria exhiberet,
numquam minus centenis quinquagenis. feras Lib<y>cas 6.1
una die centum exhibuit, ursos una die mille. extat
silva eius memorabilis, quae picta est in domo ro-
strata Cn. Pompei, quae ipsius et patris eius et proavi
fuit, quam Philippi temporibus vester fiscus invasit. in 7.1
qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati du-
centi[s] mixtis Brittanni<s>, equi feri triginta, oves ferae
centum, alces decem, <t>auri Cypriaci centum, stru-
tiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, a<p>ri 5
centum quinquaginta, ibices ducenti, dammae ducenti.
haec autem omnia populo rapienda concessit die mu- 8.1
neris, quod sextum edebat. praeturam nobilem ges- 4.1.1
sit. post iuris dictionem consulatum primum iniit cum
Antonino Caracallo, secundum cum Alexandro. filios 2.1
duos habuit, illum consularem, qui cum ipso Augustus
appellatus est, qui iuxta Carthaginem in Africa bello
absumptus est, et filiam Mae<c>iam Faustinam, quae
nupta est Iunio Balbo, consulari viro. in consulatibus 3.1
clarior fuit sui temporis consulibus, ita ut ei Antoni-
nus invideret, modo praetextas eius, modo latum cla-
vum, modo circenses ultra imperatorium mirans mo-
dum. palmatam tunicam et togam pictam primus Ro- 4.1
manorum privatus suam propriam habuit, cum ante
imperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de
Palatio. equos Siculos centum, Cappadoces centum 5.1
permittentibus imperatoribus factionibus divisit, et per
haec populo satis carus, qui semper talibus commo-
vetur. Cordus dicit in omnibus civitatibus Cam- 6.1
paniae, Etruria<e> et Umbriae, Flamin<ia>e, Piceni de
proprio illum per quadriduum ludos scaenicos et iu-
venalia edidisse. scripsit et laudes soluta oratione om- 7.1
nium Antoninorum, qui ante eum fuerunt. tantum au-
tem Antoninos dilexit, ut sibi quoque, ut multi dicunt,
Antonini, ut plerique autem adserunt, Antonii nomen
adscripserit. iam illud satis constat, quod filium, Gor- 8.1
dianum nomine, Antonini signo inlustraverit, cum apud
praefectum aerarii more Romano professus filium pu-
blicis actis eius nomen insereret. post consulatum pro- 5.1.1
consul Afric<a>e factus est adnitentibus cunctis, qui
Alexandri imper[ator]ium etiam in Africa clarum per
proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt.
extat epistola ipsius Alexandri, qua senatui gratias 2.1
agit, quod Gordianum ad Africam proconsulem desti-
naverit. cuius hoc exemplum est: 'neque gratius mihi 3.1
quicquam, p. c., neque dulcius potuistis efficere, quam
ut Antoninum Gordianum proconsulem ad Africam
mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum,
iustum, continentem, bonum' et reliqua. ex quo appa- 4.1
ret, quantus vir eo tempore Gordianus fuerit. amatus 5.1
est ab Afris ita, ut nemo antea proconsulum, ita ut
<e>um alii[s] Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac
Rutilium aut Laelium dicerent. extat eorum adclama- 6.1
tio, quae a Iunio in litter<a>s relata est. nam cum qua- 7.1
dam die factum imperatorium legeret atque a procon-
sulibus Scipionibus coepisset, adclamatum est: 'novo
Scipioni, vero S<c>i<p>ion<i>, Gordiano proconsuli.' haec et
alia frequenter audivit. 5