MAXIMUS <ET BALBINUS>
<IULI CAPITOLINI>
  Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, 1.1.1
cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut, quod
Gordiani Augusti appellati fuerant, vindicaret, sena-
tus praetrepidus in a<e>dem Concordiae VII. idus Iunias
concurrit, ludis Apoll<i>naribus, remedium contra furo- 5
rem hominis inprobissimi requirens. cum igitur duo 2.1
consulares e<t> eminentes quidem viri, Maximus et Bal-
binus (quorum Maximus a plerisque in historia retice-
tur et loco eius Puppieni nomen infertur, cum et Dexip-
pus et Ar<r>ianus Maximum et Balbinum dicant electos 5
contra Maximinum post Gordianos), quorum alter
bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur,
ingressi essent curiam ac praecipue timorem Maxi-
mini adventu<s> fronte ostendere<n>t, referente con-
sule de aliis rebus, qui primam sententiam erat dictu- 10
rus, sic exorsus est: 'minora vos sollicitant, e<t> prope 3.1
aniles res ferventissimo tempore tractamus in curia.
quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae 4.1
ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione amphi-
theatri agere, cum immineat Maximinus, quem ho-
stem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus
praesidium fuerat, interempti s<i>nt, neque in praesenti 5
ullum sit auxilium, quo respirare possimus? agite igi-
tur, p. c., p<r>incipes dicite. quid moramini? ne, dum
singulati<m> per<ti>mescitis, in timore potius quam
in virtute opprimamini.' post haec tacentibus cunc- 2.1.1
tis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis
et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coe-
pisset. quae ostenderet duos principes esse faciendos,
Vectius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato cons<u>le, 5
ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus est:
'scio, p. c., hanc rebus novis inesse oportere constan- 2.1
tiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis
quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis,
ubi res perurguent. cervices suas quisque respiciat, 3.1
uxorem ac liberos cogitet, avitas patriasque fortunas:
quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus,
truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis
iusta truculentior. ille quadrato agmine castris ubi- 4.1
que positis ad urbem tendit, vos sedendo et consul-
ta<n>do diem teritis. longa oratione opus non est: fa- 5.1
ciendus est imperator, immo faciendi sunt principes,
unus qui res domesticas, alter qui bellicas curet, unus
qui in urbe resideat, alter qui[n] obviam cum exercit<u>
latronibus pergat. ego principes dico, vos firmate, si 6.1
placet, sin minus, meliores ostendite: Maximum igi- 7.1
tur atque Balbinum, quorum unus in re militari tan-
tus est, ut no<v>[il]itatem generis splendore virtutis
e<v>exerit, alter ita clarus nobilitate est, ut et morum
lenitate re<i> p[i]. sit necessarius et vitae sanctimonia, 5
quam a prima aetate in studiis semper ac litteris te-
nuit. habetis sententiam, p. c., mihi fortasse periculo- 8.1
siorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non
aut alios aut hos principes feceritis.' post haec ad- 9.1
clamatum est uno consensu: 'aequum est, iustum est. 10.1
sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Bal-
bine Augusti, dii vos servent. di vos principes fece-
runt, di vos conservent. vos senatum a latronibus vin-
dicate, vobis bellum contra latrones mandamus. hostis 11.1
publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum
vos persequimini. felices vos iudicio senatus, felicem
rem p. vestro imperio. quod vobis senatus detulit, 12.1
fortiter agite; quod vobis senatus detulit, libenter acci-
pite.' his atque aliis adclamationibus imperatores facti 3.1.1
sunt Maximus atque Balbinus.