Velenus rex Cadusiorum sic scripsit: 'remissa mihi 2.1.1
auxilia integra et incolumia gratanter accepi. <a>t cap-
tum Valerianum principem principum non satis gra-
tulor, magis gratul<ar>er, si redderetur. Romani enim
graviores tunc sunt, quando vincuntur. age igitur ut 2.1
prudentem decet, nec fortuna te inflammet, quae mul-
tos decepit. Valerianus et filium imperatorem habet
et nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum
Romanum, qui contra te totus insurget? redde igitur 3.1
Valerianum et fac cum Romanis pacem, nobis etiam
ob gentes Ponticas profuturam.'