Artabasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epi- 3.1.1
stolam misit: 'in partem gloriae venio, sed ver<e>or, ne
non tam viceris quam bella severis. Valerianum et fi- 2.1
lius repetit et nepos [s]e<t> duces Romani et omnis Gallia
et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et
omnes gentes, quae sunt in Illyrico atque in oriente et
in Ponto, quae cum Romanis consentiunt aut Roma- 5
norum sunt. unum ergo senem cepisti, se<d> omnes gen- 3.1
tes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti, fortassis et
nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui sem-
per vobis inter vos pugnantibus laboramus.'