<TREBELLI POLLIONIS>
GALLIENI DUO
  Capto Valeriano, (enimvero unde incipienda est Gal- 1.1.1
lieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita
depr[a]essa est?) nutante re p., cum Odenatus iam
orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris
captivitate gauderet, v<ag>abantur exercitus, mu<rmura- 5
bant> . . . duces, erat omnium, . . . m<a>e-
ror, quod . . . imperator . . . Roma-
n<us> i<n> Persida ser<viliter> tene<re>tur . . .
. . . ior omnium . . . quod Gallienus na
. . . pater facto sic . . . moribus 10
re p. . . . perdiderat. Gallieno igitur et Volusiano conss. 2.1
Macri<a>nus et Ballista in unum coeunt, exercitus re-
liquias convocant et, cum Romanum in oriente nu-
taret imperium, quem facerent imperatorem, requirunt,
Gallieno tam neglegenter se agente, ut eius ne mentio 5
quidem apud exercitum fieret. placuit denique, ut 3.1
Macri<a>num cum filiis suis imperatores dicerent ac
rem p. defensandam capesser<e>nt . . .
. . . si<c> igitur . . . delatum est . . . imperium . . .
. . . Macri<a>no . . . causae Macri<ano> 4.1
. . . imperandi cum filiis haec fuerunt: primum,
quod nemo eo tempore sapient<io>r ducum habebatur,
nemo ad res regendas aptior; deinde ditissimus et qui
 privatis posset fortunis publica explere dispendia. huc 5.1
accedebat quod liberi eius, fortissimi iuvenes, tota
mente in bellum ruebant, ut essent legionibus exem-
plo ad omnia . . . <milit>aria.