| <TREBELLI POLLIONIS> | |
| TYRANNI TRIGINTA | |
| Scriptis iam pluribus libris non historico nec diserto | 1.1.1 |
| sed pedestri adloquio, ad eam temporum venimus se- | |
| riem, in qua per annos, quibus Gallienus et Valeria- | |
| nus rem p. tenuerunt, triginta tyranni occupato Va- | |
| leriano magnis belli Persici necessitatibus extiterunt, | 5 |
| cum Gallienum non solum viri sed etiam mulieres | |
| contemptui haberent, ut suis locis probabitur. sed quo- | 2.1 |
| niam tanta obscuritas eorum hominum fuit, qui ex | |
| diversis orbis partibus ad imperium convolabant, ut | |
| non multa de his vel dici possint a doctioribus vel | |
| requiri, deinde ab om[i]nibus historicis, qui Graece ac | 5 |
| Latine scripserunt, ita nonnulli praetereantur, uti eo- | |
| rum <nec> nomina frequententur, postremo cum tam | |
| varie a plerisque super his nonnulla sint prodita: in | |
| unum eos libellum contuli et quidem brevem, maxime | |
| cum vel in Valeriani vel in Gallieni vita pleraque de | 10 |
| his dicta nec repetenda tamen satis constet. | |